|
1. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat
Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de
quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola (In superiore
sermone), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud
facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut
astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie
recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium
suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum
in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum
carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta
sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse
mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo
condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus
vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod
enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Et
sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in
similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris
sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis;
quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum.
Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo
rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui
intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro
cacumen exsurgeret, nec roboraretur virga et perveniret ad trabem:
nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse
Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego
plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et
adjunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Si Deus
intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures
vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et
non est inanis labor noster.
2. Idem tractatur argumentum. Jam dixi vobis sic esse accipiendum
quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus
non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non
contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut
plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis
nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus,
Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI,
13); hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de
carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus.
Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid
invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non
habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non
consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem
concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit
caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non
exstinguuntur a te desideria ejus; non exstinguat tua: ut in certamine
labores, non victus traharis.
3. Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et
dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in
Christo Jesu. Et si habent desideria carnis, quibus non
consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et
captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri
regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et
quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet
flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione,
sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo
servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla
nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc,
antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16). Hoc
malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim
Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et
mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab
illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus.
Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando.
4. Manichaeorum error cavendus. Dixi autem vobis, et maxime
meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse
non potest, etiam qui juste vivit; imo ille in ea est, qui juste
vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui juste non vivit: ergo ne
putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas,
sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum
est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa
meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est.
Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat;
spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in
una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare
vir, ut domet uxorem. Domata uxor subjugetur viro; subjugata uxore
viro, fiat pax in domo.
5. Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem
dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege
peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges.
Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista
discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te
a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim
impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia
lex. Aut forte ista est ex duabus ? Inquiramus et Domino adjuvante
videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit
te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad
efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati
et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim
mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi
mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris
meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim
legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei
serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua.
Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem,
torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et
mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte
moriemini (Gen. II, 17). Ista ergo lex peccati trahit
spiritum, et subjugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum
interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso certamine
dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex
spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa
spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam
peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo:
Et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29). Lex
misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum?
Jam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a
lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis.
Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem.
Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non
implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege
peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio
nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte
Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire;
jubere novit, non juvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces.
Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex
diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit,
Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit
me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi
jussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus
sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum
fefellit me, et per illud occidit.
6. Lex Moysi defenditur contra Manichaeos.---Itaque, inquit,
lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lex (quia et ipsam
reprehendunt Manichaei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus:
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Apostoli verba
sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam
sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis praevaricatio,
nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum
praevaricari rem malam. Quia vero malum est eam praevaricari, ergo
bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta,
et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quomodo satiat? quomodo
inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis,
Manichaee? Lex quae data est per Moysen mala est? Mala est,
dicunt. O portenta! o frontem ! Tu dixisti semel, Mala: audi
Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et
justum, et bonum. Taces aliquando? Quod ergo bonum est, inquit,
mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per
bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat,
ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum
est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem.
Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra
modum peccatum, delinquens per mandatum. Ideo, supra modum. Quando
delinquebat sine mandato, minus erat : quando delinquit per mandatum,
excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene
facit. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur,
subjugatur: jam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem
servare.
7. Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim
spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei,
lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero
lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa
vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum
sanctum, et justum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex
operum: operum lex, quae jubet non juvat: lex quae tibi ostendit,
non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia
tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum
dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non
legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de
ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum
carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in
allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina
in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est
Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus
pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est
Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV,
21-26). Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii
litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera
occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat (II
Cor. III, 6). Lex Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit
te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae.
Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem.
Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem,
et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae
per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege
peccati et mortis.
8. Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in
similitudinem carnis peccati: non in carne peccati. In carne quidem,
sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro, caro
peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater
concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis
peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et
fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus
Filium suum.
9. De peccato in Christo quomodo damnatum peccatum.---Et de
peccato damnavit peccatum in carne. De quo peccato? Quod peccatum?
De peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleatur in
nobis. Jam illa justitia legis impleatur in nobis; jam illa justitia
quae jubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adjuvat: id est,
lex litterae impleatur in nobis per spiritum vitae: qui non secundum
carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato
Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum
damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum
mundi (Joan. I, 29). Quod peccatum? Omne peccatum, omne
nostrum peccatum damnavit. Sed de quo peccato? Ipse non habebat
peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus
est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Nullum prorsus, nec
trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec
propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero
ejus sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte.
Ideo ait: Ecce venit princeps hujus mundi (diabolum significans),
et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps
mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem
Patris mei facio, eamus hinc (Joan. XIV, 30 et 31). Et
perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis,
sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem
habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et
iterum sumo eam (Id. X, 17, 18). Si miraris potestatem,
intellige majestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur.
10. Quorumdam sententia de loco Apostoli. De quo ergo peccato
damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non
improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur,
indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis
prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura
divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur : De quo peccato
damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato
damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit
peccatum. Si ergo non de suo, de cujus? De peccato Judae, de
peccato Judaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem
peccatorum? Quia crucifixus est a Judaeis. Quo tradente? Juda.
Judaei quando illum occiderunt, Judas illum tradidit. Bene
fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit
peccatum. Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato
Judaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus
fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide
quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur,
tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam
Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo.
Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus
reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum,
eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut
nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21).
Numquid hic potest intelligi peccatum Judae, peccatum Judaeorum,
peccatum cujusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat
peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum.
Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis
peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse
Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus
Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod
loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus.
Ait enim alio loco: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me
loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?
11. Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus
quomodo. Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque
mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad
dilectum perveneritis. Prorsus, prorsus Christus Dominus noster,
Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos
essemus justitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui
noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel
audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro
peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur,
dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum (Levit.
IV); id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam
Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit,
dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam
Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ecce de quo peccato
damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde
damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a
lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex
jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum:
sed infirmabatur per carnem; et quod jubebat, in nobis impleri non
poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum,
alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex
gratiae.
|
|