|
1. Locus Apostoli exponendus quam difficilis. Audivimus,
concorditerque respondimus, et Deo nostro consona voce cantavimus:
Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum
(Psal. XCIII, 12). Silentium si praebeatis, audietis.
Non invenit locum sapientia, ubi non est patientia. Nos loquimur,
sed erudit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus
dictus est quem docet homo, sed quem tu erudieris, Domine. Nos
plantare possumus et rigare: sed Dei est incrementum dare (I Cor.
III, 7). Qui plantat et qui rigat, forinsecus operatur: qui
dat incrementum, intrinsecus opitulatur. Quae nobis lectio de sancti
Apostoli Epistola proposita sit ad loquendum, quam difficilis, quam
latebrosa, quam (si non intelligatur aut male intelligatur)
periculosa; puto, fratres, imo scio, quia nobiscum recitaretur,
audistis; et fluctuastis, si advertistis; aut si aliqui et
intellexistis, quam sit arduum sine dubitatione vidistis. Hanc itaque
lectionem totumque ipsum molestum et obscurum, sed intelligentibus
salubrem Epistolae Apostoli locum suscepimus, adjuvante misericordia
Dei, exponere disserendo. Charitati vestrae debitores nos esse
scio, exactores vos esse sentio. Quemadmodum nos, ut ista
percipiatis, oramus: sic et vos orate, ut ea vobis explicare
valeamus. Si enim oratio nostra concordet; et vos faciet Deus
idoneos auditores, et nos debiti hujus fidelissimos redditores.
2. Hoc loco abutuntur Manichaei.---Cum enim essemus in carne,
ait Apostolus, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur
in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Hic videtur (quod non
intelligentibus primum et grande periculum est) Apostolus reprehendere
et culpare legem Dei. Dicit aliquis, Absit hoc ab animo
qualiscumque christiani : quis hoc vel insanus audeat de Apostolo
suspicari? Et tamen, fratres mei, verba ista male intellecta,
fomitem insaniae furori Manichaeorum subministrarunt. Manichaei enim
legem Dei per Moysen datam, dicunt non a Deo datam, et eam
Evangelio contrariam esse contendunt. Et quando cum eis agitur, his
testimoniis apostoli Pauli quae non intelligunt, conantur convincere,
quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes?
Non enim multum est, si quis velit esse diligens, post calumnias ab
haeretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam
lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium
loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi
enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est
expressa legis Dei.
3. Manichaeorum calumnia refellenda ex consequentibus. Videte enim
prius et advertite. Cum enim essemus in carne, ait, passiones
peccatorum quae per Legem sunt, operabantur. Hic jam Manichaeus
erigit cervicem, exaltat cornua, impetit te, facit impetum: Ecce,
inquit, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Quomodo bona est
Lex, per quam in nobis sunt passiones peccatorum, et operantur in
membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum
progredere, totum audi patienter, et si non intelligenter. Hoc enim
quod ait, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in
membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius esto mecum Legis
laudator, et tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et
clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum
seponamus, ad laudem Legis quae aperta est veniamus. Passiones,
inquit, peccatorum, quae per Legem sunt, operabantur in membris
nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege
mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et
non in vetustate litterae. Adhuc videtur Legem arguere, culpare,
improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum
essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt,
operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo
evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in
novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quasi utique videtur
Legem accusare atque culpare. Vidit hoc et ipse, vidit, sensit se
non intelligi, et contra obscuritatem verborum suorum cogitationes
hominum commoveri: sensit quid possis dicere, sensit quid possis
contradicere; et prior hoc voluit dicere, ut tu non invenias quod
diceres.
4. Apostolus ipse Legis reprehensores ibidem damnat.---Quid
ergo dicemus, inquit? Hoc sequitur. Quid ergo dicemus? Lex
peccatum est? Absit. Uno verbo Legem absolvit, Legis accusatorem
damnavit. Auctoritatem Apostoli contra me proferebas, o Manichaee,
et dicebas mihi, cum Legem reprehenderes, Ecce Audi Apostolum,
lege Apostolum: Passiones peccatorum quae per Legem sunt,
operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo
evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in
novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Jactabas te,
clamabas, dicebas, Audi, lege, vide: ista dixeras, et jam verso
tergo ire cupiebas. Exspecta, audivi te, audi me: imo nec ego te,
nec tu me; sed ambo simul audiamus Apostolum, qui solvit se, et
alligat te. Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Hoc
dicebas, Lex peccatum est, hoc nempe dicebas. Ecce audisti quod
dicebas, audi quod dicas. Legem Dei peccatum esse dicebas, quando
eam caecus et improvidus reprehendebas. Errasti: vidit Paulus
errorem tuum. Quod dicebas, ipse dixit. Quid ergo dicemus? Lex
peccatum est? Quod dicebas, hoc dicimus? Lex peccatum est?
Absit. Si Apostoli sequebaris auctoritatem, appende verbum, et
cape inde consilium. Audi, Lex peccatum est? Absit. Audi,
Absit. Si Apostolum sequeris, si ejus auctoritatem plurimi pendis,
audi, Absit: et quod sentiebas, a te absit. Quid ergo dicemus?
Quid dicemus? quia dixi, Passiones peccatorum quae per Legem sunt,
operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; quia dixi,
Evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; quia dixi,
Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: Lex
peccatum est? Absit. Quare ergo, Apostole, tanta illa dixisti ?
5. Lex concupiscere malum prohibens, non est mala. Lex absit ut
sit peccatum: Sed peccatum, inquit, non cognovi, nisi per Legem.
Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.
Jam modo interrogo te, Manichaee, modo te interrogo, responde
mihi. Mala est Lex quae dicit, Non concupisces? Hoc nec
luxuriosus mihi et nequam aliquis responderit. Etenim et ipsi homines
flagitiosi quando reprehenduntur, erubescunt; et quando sunt inter
castos, lascivire non audent. Si ergo malam dicis esse Legem quae
dicit, Non concupisces; impune vis concupiscere; accusas Legem,
quia percutit libidinem. Fratres mei, si non audiremus Apostolum
dicentem, Lex peccatum est? Absit; sed tantummodo verba Legis
commemorantem, ubi dictum est, Non concupisces: etiam Legem illo
non laudante, nos tamen laudare deberemus: illam laudare, nos
accusare. Ecce Lex, ecce desuper tuba divina clamat homini, Non
concupisces. Non concupisces, reprehende si potes; fac, si
reprehendere non potes. Audisti, Non concupisces, reprehendere non
audes. Quia bonum est quod dixit, Non concupisces; malum est
concupiscere. Malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo
concupiscere malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo fac
quod jubet Lex, noli facere quod vetat Lex, noli concupiscere.
6. Concupiscentiae malum ante Legem ignotum. Sed quid ait
Apostolus? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non
concupisces. Ibam enim post concupiscentiam meam, et qua trahebat
currebam, ejusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate jucundas
magnam felicitatem arbitrabar. Laudatur enim peccator, ait Lex, in
desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal.
IX, 3). Invenis hominem concupiscentias suas carnales sectantem,
totumque se illis servum donantem, aucupari undique voluptates,
fornicari, inebriari; non dico amplius; fornicari, inquam,
inebriari. Haec dixi quae licite committuntur, sed non Dei legibus.
Quis enim aliquando ad judicem ductus est, quia meretricis lupanar
intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia
per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando
habens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in
foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi.
Luxuriosus autem, immundus atque lascivus felix dicitur abundare
voluptatibus, frui deliciis. Jamvero si se etiam vino ingurgitet, si
bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam
viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo
invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est,
bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam
putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum:
procedit lex Dei, et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat
magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quae posset,
suae concupiscentiae non negare, sequi qua trahit; audit, Non
concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit,
Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse
cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit
se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suorum,
factus est doctus, et pejus est victus: coepit esse non solum
peccator, sed etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat: sed
antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem
audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque
prostratus est; factus est et Legis praevaricator, qui fuit antea
nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit.
Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam
nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.
7. Concupiscentia per Legem aucta, non victa.---Occasione
autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem
concupiscentiam. Minor erat concupiscentia, quando ante Legem
securus peccabas, nunc autem oppositis tibi obicibus Legis, fluvius
concupiscentiae quasi frenatus est paululum, non siccatus: sed
increscente impetu qui te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus
ruptis. Concupiscentia tua minor erat, quando tuam movebat
libidinem, omnis est autem quando transcendit et Legem. Vis nosse
quam magna sit? Vide quid ruperit: Non concupisces. Non homo
dixit, Deus dixit, Creator dixit, Judex aeternus dixit, non
quicumque dixit. Fac ergo quod dixit. Non facis? observa judicantem
qui dixit. Sed quid facias, o homo? Ideo non vicisti, quia de te
praesumpsisti.
8. Praesumens de se ipso vincitur. Attende ergo nunc verba
superiora, quae videbantur obscura: Cum enim essemus in carne.
Verba quae superiora diximus, unde coepit lectio quae obscura
videbatur, attendite: Cum enim essemus in carne, passiones
peccatorum quae per Legem sunt. Unde per Legem sunt? Quia eramus
in carne. Quid est, quia eramus in carne? Praesumebamus de carne.
Num enim qui loquebatur Apostolus, jam exierat de ista carne, aut
eis loquebatur qui jam exierant morte de ista carne? Non utique; sed
secundum hujus vitae modum, et qui loquebatur, et quibus loquebatur,
in carne erant. Quid ergo est, Cum essemus in carne; nisi, cum de
carne praesumeremus, hoc est, de nobis consideremus? Homini enim
dictum est, et de hominibus dictum est, Videbit omnis caro salutare
Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6). Quid est, Videbit
omnis caro; nisi, videbit omnis homo? Et quid est, Verbum caro
factum est (Joan. I, 14); nisi, Verbum homo factum est? Non
enim Verbum et caro erat, et anima ibi non erat: sed carnis nomine
homo significatus est, in eo quod legitur, Verbum caro factum est.
Ergo Cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis carnis
versaremur, ibique totam spem nostram tanquam in nobis poneremus:
passiones peccatorum, quae per legem sunt, auctae sunt per legem.
Prohibendo enim fecerunt legis praevaricatorem; quia ille qui
praevaricator est factus, Deum non habuit adjutorem. Operabantur
ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, cui, nisi morti? Si
damnandus erat peccator quam spem habet praevaricator?
9. Confidendum non in se, sed in Deo. Ergo, o homo, vicit te
concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te
in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi
dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne.
Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut moriaris. Si
mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne
vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini
manet in aeternum (Isai. XL, 6). Dominus fiat refugium tuum.
Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te,
prohibitione Legis grandior facta est, majorem hostem pateris: sit
Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici (Psal.
LX, 4). Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in
spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso
spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia
non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non
continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone
qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator
eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte
rapiat, velut leo, et non sit qui eruat (Psal. XLIX, 22).
Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub
Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et
dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam
concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me
omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid
est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum
ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est,
revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me
coepit.
10. Delectatio legis Dei, et delectatio
concupiscentiae.---Ego autem mortuus sum. Quid est, mortuus
sum? Praevaricator factus sum, Et inventum est mihi mandatum quod
erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in
vitam. Qualis enim vita est, non concupiscere? O vita dulcis!
Dulcis est quidem voluptas concupiscentiae: verum est, nec eam
homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum,
meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista
concupiscentiae; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed,
Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua,
Domine (Psal. CXVIII, 85). Suavia sunt, dulcia sunt,
delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi injusti
delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Felix anima quae
hujusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla
inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem autem delectat lex
Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviae vincat, non
sibi arroget istam delectationem: Dominus dabit suavitatem (Psal.
LXXXIV, 13). Quam dicam? Domine, da mihi illam
suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce
me justitias tuas (Psal. CXVIII, 68). In tua suavitate
doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate
doceas me. Caeterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est
iniquitas, amara est veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis
sit veritas, dulcedine tua contemnatur iniquitas. Multo melior est et
suavior veritas, sed sanis suavis est panis. Quid melius et
praeclarius pane coelesti? Sed si non obstupefacit dentes iniquitas.
Scriptura enim dicit: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus
oculis; sic iniquitas utentibus ea (Prov. X, 26). Quid
prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non
manducatis. Cum ergo audis verbum, cum audis verbum justitiae et
veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo
quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valeo? Quare non
vales? Quia sanitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia
peccando Creatorem offendisti? Ergo ut ejus panem, quem laudas, cum
suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi,
Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi
(Psal. XL, 5). Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod
erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat enim sibi antea ignotus
peccator, factus est manifestus praevaricator. Ecce inventum est illi
in mortem, quod erat in vitam.
11. Homo superbus gladio proprio occisus.---Occasione autem,
inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud
occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me
occasione accepta per mandatum. Vide serpentem mulieri illi
susurrantem. Quaesivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa,
Dixit nobis Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de
ligno autem scientiae boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis,
morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpens: Non,
inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus quia qua die ederitis,
aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii (Gen. III,
2-5). Occasione ergo accepta peccatum per mandatum fefellit me,
et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit;
armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito
esse arma, non quibus occidat te, sed quibus a te occidatur inimicus.
Sed noli praesumere de viribus tuis. Vide parvum David contra
Goliath, vide parvum contra ingentem; sed in nomine Domini
praesumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in
nomine Domini omnipotentis (I Reg. XVII, 45). Sic, sic;
aliter non: omnino aliter non prosternitur inimicus. Qui praesumit de
viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur.
12. Apostolus etiam atque etiam Legis apertissimus laudator.
Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum
contra furorem Manichaeorum esse legis divinae apertissimum
laudatorem, videte quid adjungat: Itaque lex quidem sancta, et
mandatum sanctum, et justum, et bonum. Numquid uberius laudari
potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a
crimine, non laudaverat. Aliud est a crimine objecto defendere,
aliud debito praeconio praedicare. Crimen objectum fuit, Quid ergo
dicemus? Lex peccatum est? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur
veritas; quia magna est Apostoli defendentis auctoritas. Quid diu
defendat? Sufficit. Absit. An vultis, inquit, experimentum
accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII,
3)? Modo autem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum,
et justum, et bonum.
13. Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum
est mors? Absit. Quia bonum non est mors. Sed peccatum ut appareat
peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Mors non est lex, sed
peccatum est mors. Jamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum
mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit,
absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum
sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit;
quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareat peccatum.
Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentiam nesciebam,
nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non
habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ait, Ut
sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est
mortem. Quam mortem? Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per
mandatum. Attende, supra modum peccator. Quare supra modum? Quia
jam et praevaricatio. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio
(Rom. IV, 15).
14. Peccatum ex primo homine tractum. Videte ergo, fratres,
videte genus humanum a prima illius primi hominis morte fluxisse.
Etenim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per
peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Id. V,
12). Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate,
videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus
reus; peccatum nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non
in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in
omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus
peccator, primus praevaricator. Venit ad sanandos de virgine
Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de
concupiscentia maris et feminae, non de illo vinculo concupiscentiae.
Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc
virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis
aestuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quae tale obumbraculum haberet,
quando ardore libidinis aestuaret? Quia ergo non qua venisti ad te
venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato,
jacentem in morte primi hominis, trahentem peccatum primi hominis,
habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te
invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli aetatem excessisti:
ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti,
praevaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit
peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Conversi ad
Dominum, etc.
|
|