|
1. Concupiscentia cur vocetur peccatum. Peccatum quomodo regnum
amittit. Hesterna lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi
dictum est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati. In qua conclusione demonstravit Apostolus, ad hoc se
dixisse quae supra dixerat, Jam non ego operor illud, sed id quod in
me habitat peccatum (Rom. VII, 25, 20); quia non mente
operabatur consentiendo, sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati
nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata, id est, ex carnali
concupiscentia. Quidquid enim est peccatorum in dictis, in factis,
in cogitationibus, non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non
exoriuntur nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae
delectationi si resistamus, si non consentiamus, si membra velut arma
non ministremus; non regnat peccatum in nostro mortali corpore.
Peccatum enim ante regnum perdit, et sic perit. In hac ergo vita,
quantum ad sanctos attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim
regnum perdit, quando post concupiscentias nostras non imus: ibi autem
perit, quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua?
2. Quomodo in sanctis nulla hic damnatio. Ergo cum dixisset
Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; non
dando membra committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo, nec
tamen illicitae concupiscentiae manus dando: ergo cum dixisset, Mente
servio legi Dei, carne autem legi peccati; subjecit et ait, Nulla
ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu (Rom.
VIII, 1). His qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt
in Christo Jesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc postea
futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta, ut nec
concupiscentia sit in te, contra quam contendas, cum qua confligas,
cui non consentias, quam frenes et domes: post exspecta, quia nec
ipsa erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore etiam
postea erit; Ubi est, mors, contentio tua? falsum erit. Quid ergo
postea futurum sit, sciamus. Tunc enim fiet sermo qui scriptus est,
Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi
est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus
autem peccati, lex (I Cor. XV, 54-56). Quia ex
prohibibitione auctum est desiderium, non exstinctum. Lex peccato
dedit virtutem, tantummodo per litteram jubendo, non per spiritum
subveniendo. Ergo tunc non erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc,
quaeris? Quod et paulo ante dixit: Nunc autem jam non ego operor
illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud? Non
consentio, non annuo, non decerno, semper mihi displicet: membra mea
teneo. Et magnum est hoc: cum sit ex carne concupiscentia, et ad
carnem pertineant corporis membra, quando non regnat peccatum, id
est, carnis concupiscentia; plus habet juris mens ad tenenda membra
carnis, ne dentur in arma iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis
ad movenda membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis, et membra
carnis: mens tamen quia dominatum habet: si tamen desuper adjuvetur,
ne cum ei multum contar Dei gratiam damus, non regem, sed tyrannum
faciamus: tantum ergo valet mens, sic regit cum regitur, ut de
membris ipsius carnis, contra concupiscentiam carnis ipsius, possit
agere quod ait Apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra
arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13).
3. A lege peccati nemo liber nisi per gratiam.---Nulla ergo
condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non sint
solliciti, si concupiscentiis illicitis titillantur: non sint
solliciti, quod videtur adhuc esse lex in membris repugnans legi
mentis. Nulla enim condemnatio est. Sed quibus? etiam nunc quibus?
Qui sunt in Christo Jesu. Et ubi est illa sententia, de qua
dicebat paulo ante. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi
mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
(Id. VII, 23)? Sed me dicebat ex carne, non ex mente. Ubi
ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo
Jesu? Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu. Lex enim, non
illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non illa in vetustate
litterae; sed Lex spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit te a
lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dei secundum
interiorem hominem, unde haberes, nisi lex spiritus vitae in Christo
Jesu liberaret te a lege peccati et mortis? Ideo, mens humana, ne
tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens
humana, quod non consentis desideriis carnis, quod lex peccati non te
de arce deponit: Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a
lege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra
dictum est, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate
litterae (Ibid. 6). Quare illa non liberavit? Nonne et ipsa
digito Dei scripta est? Nonne digitus Dei Spiritus sanctus
intelligitur? Lege Evangelium, et vide quia ubi dicit unus
evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia
(Matth. XII, 28); alius dicit, Si ego in digito Dei ejicio
daemonia (Luc. XI, 20). Si ergo et lex illa digito Dei
scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi
Pharaonis dixerunt, Digitus Dei est hic (Exod. VIII,
19): si ergo et ipsa, imo cum et ipsa Spiritu Dei, hoc est,
digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim
spiritus vitae in Christo Jesu?
4. Lex peccati et mortis quaenam. Lex Moysi cur data. Lex enim
mortis non ipsa dicitur, lex peccati et mortis non illa lex dicitur
quae data est in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de
qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi
mentis meae. Sed illa lex, ipsa est quae dicta est, Itaque lex
quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Et
subjecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed
peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut
fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quid est, supra
modum? Ut addatur praevaricatio. Data est ergo lex illa, ut
inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, sed
etiam ut augeretur, et vel sic medicus quaereretur. Si enim levis
morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non
quaereretur: si medicus non quaereretur, morbus non finiretur. Ideo
ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20):
quae delevit cuncta peccata quae invenit, et ad non peccandum voluntati
nostrae conanti adjutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non
in se ipsa, sed in Deo laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die
(Psal. XLIII, 9): et, In Domino laudabitur anima mea;
audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Audiant
mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est
Lex digito Dei scripta, quae dat adjutorium hoc gratiae, de qua
loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in
tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3).
5. Veteris ac novae Legis concordia. Denique, fratres mei, in
magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam
Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascha in veteri populo,
sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum
significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate
fermenti. Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum,
ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum
immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Celebratum est ergo
Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra
significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione
Paschae, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in monte
Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur
Christus: transitum facit a morte ad vitam. Transitus enim
interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens,
Cum autem veniret hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem
(Joan. XIII, 1). Celebratur ergo Pascha, resurgit
Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et
numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus
Dei.
6. Legum earumdem differentia. Sed videte ibi quomodo, et hic
quomodo. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam
usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et
non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut
scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem
territans, et digito suo scribens in lapide (Exod. XIX, XX,
et XXXI, 18), non in corde. Huc autem quando venit Spiritus
sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed
intravit in domum. De coelo quidem factus est subito sonus, quasi
ferretur flatus vehemens: sonuit, sed nullus expavit. Audisti
sonum, vide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et
sonitus; sed illic etiam fumus, hic vero ignis serenus. Visae sunt
enim illis, inquit Scriptura, linguae divisae, velut ignis.
Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super
unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat
eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Audi linguam loquentem, et
intellige Spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. Lex
ergo spiritus vitae, scripta in corde, non in lapide; in Christo
Jesu, in quo celebratum est verissimum Pascha; liberavit te a lege
peccati et mortis. Nam ut noveris ipsam esse distantiam evidentissimam
veteris et novi Testamenti; unde et dicit Apostolus. Non in tabulis
lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III,
3). Dominus apud prophetam dicit, Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et consummabo super domum Jacob testamentum novum, non
secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua
apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra Aegypti. Deinde ipsam
differentiam evidenter ostendens: Dans, inquit, leges meas in
cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas.
(Jerem. XXXI, 31-33). Si ergo scribatur lex Dei in
corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc Lex spiritus
vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis.
7. Legis infirmitas ex carne. Christus in similitudine carnis
peccati.---Quod enim impossibile erat Legis. Hoc enim sequitur
in lectione Apostoli, Quod impossibile erat Legis. Et ne ipsa
culparetur, quid subjunxit? In quo infirmabatur per carnem. Lex
enim jubebat, et non implebat; quia caro, ubi non erat gratia,
invictissime resistebat. Et lex infirmabatur per carnem: quia lex
spiritualis est; ego autem carnalis sum. Quomodo ergo lex mihi
opitularetur jubens per litteram, et non dans gratiam? Infirmabatur
per carnem. Quid fecit Deus, cum hoc impossibile esset legis, et
infirmaretur per carnem? Deus Filium suum misit. Per quid
infirmabatur lex, et propter quid erat hoc impossibile legis?
Infirmabatur per carnem. Quid ergo Deus? Contra carnem misit
carnem: imo etiam pro carne misit carnem. Peccatum enim carnis
occidit, carnis substantiam liberavit. Misit Deus Filium suum in
similitudinem carnis peccati. In carne quidem vera, sed non in carne
peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccati? Id est, ut
esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de
peccato mors: mors est utique in omni carne peccati; de qua dicit
Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Quia
ergo mors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et
peccatum in carne caetera. In carne peccati et mors est, et
peccatum: in similitudine carnis peccati mors erat, et peccatum non
erat. Si enim caro peccati esset, et merito peccati poenam mortis
lueret, non diceret ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi, et in
me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Quare ergo me occidit?
Quia quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5).
Prorsus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur
tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non
redditis tributum? Vocavit ad se Petrum, et ait ei: Reges mundi a
quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum
est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne
scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et qui primus
surrexerit, id est, primogenitus a mortuis; aperi, inquit, os
ejus, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor
drachmas: quia didrachma, id est, duae drachmae, in caput
exigebatur. Invenies ibi staterem, hoc est, quatuor drachmas, da
eis pro me et te (Matth. XVII, 23-25). Quid est, Pro
me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Ecclesiae
quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non
debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, et
persolvebat. Ille nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito
liberaret.
8. Christus peccatum factus.---Quod ergo impossibile erat
Legis, quae faciebat praevaricatorem, quia nondum mens convicta
quaesierat Salvatorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus
Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit
peccatum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato
damnavit peccatum? Jam aliquando exposuimus vobis hoc : sed qui
meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti
sunt, recolant. Peccatum vocabatur in Lege sacrificium pro peccato.
Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed saepissime
peccata dicebantur sacrificia pro peccatis. Tale peccatum erat
Christus. Quid enim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum
non habebat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, secundum illam
intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo
peccatum erat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui
non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis exponebam, quando ista
dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum
nostrum Jesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum,
pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21): eum ipsum Christum
qui non noverat peccatum, Deus pater pro nobis peccatum fecit, ut nos
simus justitia Dei in ipso. Videte duo, justitia Dei non nostra;
in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit
Psalmus, Justitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso
Psalmo, ubi dictum est, Justitia tua: non enim justitia eorum,
sed, Justitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in
montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium enim
meum a Domino; qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1,
2): ergo cum dixisset, Justitia tua sicut montes Dei; quasi
quaereretur, Utquid ergo alii nascuntur qui non pertinent ad justitiam
Dei? subjecit, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV,
7). Quid est, sicut multa abyssus? Altum est, impenetrabile
est, inaccessum est humanae intentioni. Divitiae enim Dei
inscrutabiles: inscrutabilia judicia ejus, investigabiles viae ejus
(Rom. XI, 33). Ergo et hic, Misit Deus Filium suum,
propter praescitos, et praedestinatos, vocandos, justificandos,
glorificandos: ut montes Dei dicant, Si Deus pro nobis, quis
contra nos (Rom. VIII, 29-31)? Misit Deus Filium suum
in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in
carne, ut justitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se,
impleta est per Christum. Non enim venit legem solvere, sed implere
(Matth. V, 17).
9. Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Justitia legis
quomodo nunc impletur. Sed quomodo justitia legis impleretur in
nobis, vel quomodo impletur nobis, vel quibus nobis? Vis audire in
quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum
spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus
concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum ambulare?
Adjuvari spiritu in mente, et concupiscentiis carnis non obedire.
Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis justitia Dei.
Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli.
XVIII, 30). Post concupiscentias tuas, cum audis, illicitas
accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate
nostra adjuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas
non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis
praeteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in
cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita
delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia
deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat
delectatio illicitae concupiscentiae: pugna, resiste, noli
consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia
et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam,
volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra. Ideo
quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12). Justitia, inquit, legis impleretur in nobis.
10. Prudentia carnis et spiritus. Sed in quibus nobis? Qui non
secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum
carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui autem secundum spiritum,
quae sunt spiritus. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem
spiritus vita et pax. Prudentia enim carnis inimica in Deum. Legi
enim Dei non est subjecta: neque enim potest. Quid est, neque enim
potest? Non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa
caro, quia Dei creatura, non potest: sed prudentia carnis non
potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres,
Claudicatio rectae ambulationi non est subjecta: neque enim potest.
Pes potest, sed claudicatio non potest. Tolle claudicationem, et
videbis rectam ambulationem. Sed quamdiu claudicatio est, non
potest: sic quamdiu prudentia carnis est, non potest. Non sit
prudentia carnis, et homo potest. Prudentia spiritus vita et pax.
Quod ergo ait, Prudentia carnis inimica in Deum, noli sic
accipere, quasi inimica ista possit laedere Deum. Resistendo inimica
est, non occidendo. Illi autem nocet, in quo est prudentia carnis:
quia vitium naturae nocet, in qua natura inest. Medicina autem ideo
inventa est, ut pellatur vitium, et sanetur natura. Venit ergo
Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, ideo magnus medicus
venit.
11. Manichaeorum error. Hoc propterea dixit, quia Manichaei
volentes aliam contra Deum inducere naturam mali, aliquantum de hoc
Apostoli testimonio errorem suum existimant adjuvari, et putant quasi
naturaliter dictum, quia dictum est, non potest, inimica est in
Deum: Legi enim Dei non est subjecta, neque enim potest: et non
attenderunt non de carne dictum esse, non potest: non de homine dictum
esse, non potest; non de anima dictum esse, non potest; sed de
prudentia carnis. Prudentia ista vitium est.
Vis nosse quid est, sapere secundum carnem? Mors est. Sed ille
ipse unus homo, eademque natura a Domino Deo vero et bono condita,
heri sapiebat secundum carnem, hodie sapit secundum spiritum: expulsum
est vitium, sanata est natura. Nam quamdiu esset prudentia illa
carnis, omnino legi Dei subjecta esse non posset. Quamdiu enim inest
per vitium claudicatio, nullo modo potest esse recta ambulatio.
Sanato aurem vitio, reparata est natura. Fuistis aliquando
tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
12. In carne non esse. Videte ergo quid sequitur: Qui autem in
carne sunt; id est, qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas
sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur,
qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt, ipsi
sunt in carne; Deo placere non possunt. Non enim sic dictum est,
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; quasi dictum
esset, In hac vita cum sunt homines, Deo placere non possunt. Ergo
non placuerunt sancti Patriarchae? Ergo non placuerunt sancti
Prophetae? Ergo non placuerunt sancti Apostoli? Non placuerunt
sancti martyres, qui antequam corpus deponerent patiendo, Christum
confitendo, non solum voluptatem contemnebant, sed dolores quoque
patientissime perferebant? Placuerunt, sed in carne non fuerunt.
Portabant carnem, non portabantur a carne. Jam enim paralytico
dictum erat, Tolle grabatum tuum (Marc. II, 11). Qui ergo
in carne sunt, quemadmodum dixi, quemadmodum jam exposui, non in hoc
saeculo vivendo, sed carnis concupiscentiis consentiendo, Deo placere
non possunt.
13. Non in carne, sed in spiritu esse. Denique audite ipsum,
quaestionem sine ulla dubitatione solventem. Vivens utique in hoc
corpore loquebatur: et tamen adjunxit, Vos autem non estis in carne.
Putas, est aliquis hic in nobis, cui dictum est? Ecce populo Dei
dixit, Ecclesiae dixit: Romanis quidem scribebat; sed universae
Christi Ecclesiae dixit; sed tritico dixit, non paleae; massae
dixit latenti, non stipulae apparenti. Unusquisque in corde suo
agnoscat. Nos auribus loquimur, conscientias non videmus: tamen
secundum ea quae superius locuti sumus, existimo in nomine Christi
esse in plebe Christi quibus dictum est, Vos autem non estis in
carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo
concupiscentiis carnis; sed estis in Spiritu, quia secundum
interiorem hominem condelectamini legi Dei: et hoc est, Si tamen
Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro
praesumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in
Spiritu Dei sitis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat
Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem,
redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias saeculares: et erunt
illius hominis pejora novissima quam erant prima (Luc. XI,
26). Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium.
Non estis in carne, et hoc ex viribus vestris? Absit. Unde ergo?
Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum
Christi non habet, hic non est ejus. Non ergo se extendat, non se
jactet, non sibi arroget virtutem propriam, egena et vitiata natura.
O humana natura! o Adam, quando sanus eras, non stetisti, et tuis
viribus surrexisti? Si quis Spiritum Christi non habet: ipse enim
Spiritus Dei, qui Spiritus Christi; et Patris est enim et
Filii: Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non
est ejus.
14. De carne quid sperandum. Ecce, adjuvante ipsius
misericordia, Spiritum Christi habemus: ex ipsa dilectione justitiae,
integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse
cognoscimus. Sed quid de carne illa mortali? Quid de lege in membris
nostris repugnante legi mentis? Quid de illo gemitu, Miser ego
homo? Audi, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est
propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ergo de
corpore mortuo propter peccatum, jam desperandum est? Nulla spes
est? Sic dormit, ut non adjiciat ut resurgat (Psal. XL, 9).
Absit. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem
vita est propter justitiam. Remansit tristitia de nostro corpore.
Nemo autem carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Videmus
quam sollicite curetur sepultura mortuorum. Corpus quidem mortuum est
propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Jam
dicebas ad consolationem, Vellem quidem et corpus meum esset in vita:
sed quia non potest, sit vel spiritus meus, sit vel anima mea.
Exspecta, noli esse sollicitus.
15. Carnis restitutio et immortalitas piis promissa.---Si enim
Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui
suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra, Quid timetis? Quid etiam pro ipsa carne solliciti estis?
Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Adam
peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Jesus, si est
Spiritus ejus in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra; quia
suum sanguinem dedit pro salute vestra. Promissum reddi dubitas, qui
tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit mortis illa contentio,
sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de
corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Quia Christus Jesus,
si Spiritus ejus habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora
vestra. Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non
habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non
adderet, mortis hujus, et diceret, Quis me liberabit de corpore?
forte suggereretur error cogitationi humanae, et diceretur: Vides
quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore, inquit, mortis
hujus. Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima
inimica, et erit mihi in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam
carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, et
caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); etsi modo
rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed
concordiam quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus
concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit,
prudentiam carnis odit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc
induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur
corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 53,
44); et videbis plenam perfectamque concordiam, videbis creaturam
laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a
mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum
ejus qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter
munera sua. Conversi ad Dominum, etc.
|
|