|
1. In Scripturis quaedam clausa, quaedam aperta. Verbi Dei
altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia
clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia
tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima, et haberet
vires quibus posset ad clausa pulsare. In lectionibus apostolicis
superioribus, quas Charitati vestrae, quantum Dominus adjuvare
dignatus est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem passi
sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti eramus et pro nobis et pro
vobis. Quantum autem existimo, adjuvit Dominus et nos et vos; et ea
quae prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus
est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia
enim mens odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente
perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. De
talibus ait Psalmus: Noluerunt intelligere, ut bene agerent
(Psal. XXXV, 4). Vos autem, charissimi, quia bonum est
bene sentire de vobis, exigitis intellectum, exigit Deus fructum.
Intellectus enim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum
(Psal. CX, 10). Hoc tamen quod restat et hodie recitatum
est, quamvis non habeat tantam difficultatem, quantam habuerunt
superiora, quae jam, ut potuimus, adjuvante Domino, transvecti
sumus, desiderat tamen intentionem vestram: velut enim conclusio fit,
propter illa quae dicta sunt in superioribus lectionibus, ubi
laborabatur, ne forte reus constitueretur Apostolus omnium quodam modo
peccatorum dicendo, Non enim quod volo ago (Rom. VII, 15).
Deinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habenti liberum
arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut
certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quare sit lex
data, quia et ipsa in adjutorium data est, sed non sicut gratia.
2. Lex cur data. Gratiae medicinalis necessitas. Data est enim,
sicut jam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et
diligentius nos commendare debemus; data est ut inveniret se homo, non
ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente medicus
quaereretur (Supra, in Serm. 155, n. 4). Et quis est iste
medicus, nisi qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male
habentibus (Matth. IX, 12). Qui ergo non confitetur
Creatorem, negat superbus auctorem. Qui autem negat aegritudinem
suam, superfluum judicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra
Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis infliximus,
Salvatorem quaeramus. Et quomodo quaerimus Salvatorem? Ut det
legem? Parum est: Si enim data esset lex quae posset vivificare,
omnino esset ex lege justitia. Si ergo non est data lex, quae posset
vivificare, quare data est? Sequitur, et ostendit quare sit data:
quia etiam sic in adjutorium data est, ne te sanum putares. Si ergo
data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset
justitia. Et quasi quaereremus, Quare ergo data est? Sed
conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide
Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22).
Quando audis promissorem, exspecta factorem. Idonea fuit humana
natura per liberum arbitrium vulnerare se: sed jam vulnerata et
saucia, non est idonea per liberum arbitrium sanare se. Si enim
volueris intemperanter vivere ut aegrotes, ad hoc medicum non
requiris: ad labem sufficis tibi. Cum autem intemperanter agens
coeperis esse aegrotus, non sic potes ab aegritudine liberare te,
quomodo potuisti per intemperantiam te in aegritudinem praecipitare.
Et tamen medicus etiam sano praecipit temperantiam. Bonus medicus hoc
facit, non vult esse necessarius aegrotanti. Sic etiam Dominus Deus
creato homini sine vitio temperantiam praecipere dignatus est: quam si
ille servasset, medicum postea morbo suo non desideraret. Sed quia
non servavit, languidus factus est, cecidit; infirmus creavit
infirmos, id est, infirmus genuit infirmos. Et tamen in omnibus qui
nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus,
vivificando corpus, alimenta praebendo, pluviam suam et solem suum
super bonos et malos dando: non est unde accusent bonum, nec mali.
Insuper etiam genus humanum justo suo judicio condemnatum noluit in
interitum sempiternum relinquere: sed misit et medicum, misit
Salvatorem, misit eum qui gratis sanaret; parum est qui gratis
sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam
benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi
mercedem? Optime fecit. Sciebat enim se divitem venisse ad
pauperem: et sanat aegrotos, et sanatis donat, et non aliud quam se
ipsum donat. Salvator est adjutorium languidi, ipse Salvator est
praemium sanati.
3. Lege uti legitime. Lex paedagogus.---Ergo, fratres, quod
hodie admoniti estis, debitores sumus non carni, ut secundum carnem
vivamus. Ad hoc enim adjuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus,
ad hoc etiam in laboribus nostris quotidianum adjutorium postulamus.
Lex cui minatur non implendo quod jubet, eum facit esse sub se: hi
sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime
utatur (I Tim. I, 8). Quid est ergo legitime uti lege? Per
legem agnoscere morbum suum, et quaerere ad sanitatem divinum
adjutorium. Quia, sicut dixi, et saepe dicendum est, Si lex posset
vivificare, omnino ex lege esset justitia: nec quaereretur salvator,
nec veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quaereret. Sic
enim dicit alio loco idem apostolus: Nam si per legem justitia, ergo
Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Quae igitur
utilitas legis, et quod adjutorium? Quia conclusit Scriptura omnia
sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
Itaque lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu (Id.
III, 24). Ex ista similitudine rem de qua loquor, attendite.
Paedagogus puerum non ducit ad se ipsum, sed ad magistrum: sed cum
puer bene institutus jam creverit, sub paedagogo non erit.
4. Legis utilitas. Tractans de his Apostolus etiam alio loco:
valde enim assidue hoc commendat; sed utinam non surdis. Commendat
autem hoc assidue, commendans fidem Gentibus; quia fide impetrant
adjutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi
impetrantes per fidem: ad hoc assidue dicit et commendat ista
Apostolus, propter Judaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo
arbitrio legem sufficere arbitrabantur: ac per hoc quia libero suo
arbitrio legem sufficere arbitrabantur, Ignorantes Dei justitiam, id
est, ex fide justitiam datam a Deo, et suam volentes statuere, quasi
suis viribus impletam, non clamante fide impetratam, justitiae Dei,
sicut dicit, non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ait, ad
justitiam omni credenti (Rom. X, 3, 4). Ergo cum de his
tractat, opposuit sibi, Quid ergo lex? Quasi, Quae utilitas
legis? Respondit: Praevaricationis gratia posita est. Hoc est quod
dicit alibi, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Et ibi quid
addidit? Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id.
V, 20). Quia in leviore aegritudine contemnebatur adjutorium
medicinae: crevit morbus, et quaesitus est medicus. Quid ergo lex?
Praevaricationis gratia posita est: unde humiliaretur cervix
superborum multum sibi tribuentium, et voluntati suae tantum
arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad justitiam
sufficere: quae tunc quando erat integra libertate, id est, in
paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad
ruendum, non ad surgendum. Lex ergo praevaricationis gratia posita
est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in
manu Mediatoris.
5. Mediatoris necessitas. Fides laudabilis quae
sit.---Mediator autem unius non est: Deus autem unus est
(Galat. III, 19, 20). Quid est, Mediator unius non
est? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et
mediator non est unius; inter quid et Deum quaerimus mediatorem? quia
mediator unius non est, Deus autem unus est. Inter quid et quid sit
mediator, invenimus ipso Apostolo dicente; Unius enim Deus, et
unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II,
5). Si non jaceres, mediatorem necessarium non haberes: quia vero
jaces, et surgere non potes, mediatorem quodam modo Deus tibi
porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum est
(Isai. LIII, 1)? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub
lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus.
Qui hoc dicit, aegritudinem amat, non sanitatem. Gratia medicina
est. Qui vult semper aegrotare, ingratus est medicinae. Ergo,
fratres, accepto adjutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio,
brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio
Spiritu sancto, debitores sumus non carni, ut secundum carnem
ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem.
Ipsa est enim fidelium fides, ne sit daemonum fides: quia et daemones
credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Illa est ergo
laudabilis fides, ipsa est vera gratiae fides, quae per dilectionem
operatur (Galat. V, 6). Ut autem habeamus dilectionem, et ex
ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare non
possumus, cum scriptum sit, Charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Charitas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo
Joanne dicente, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in
Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16).
6. Secundum carnem vivere malum est. Anima secundum Deum, caro
secundum animam vivat.---Ergo, fratres, debitores sumus non
carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem
vixeritis, moriemini. Non quia caro malum est: nam et ipsa Dei
creatura est, et ab eo condita a quo et anima; nec illa, nec illa
pars Dei, sed et illa et illa creatura Dei. Ergo caro non est
malum: sed secundum carnem vivere malum est. Deus summe bonus est,
quia summe est qui ait, Ego sum qui sum (Exod. III, 14).
Deus ergo summe bonus est: anima magnum bonum, sed non summum bonum.
Cum autem audis, Deus summe bonus est, noli putare de Deo tantum
Patre dictum, sed de Patre et Filio et Spiritu sancto. Haec enim
Trinitas unum sunt, et unus est Deus, et summe bonus est. Ita
plane unus est Deus, ut quando de ipsa Trinitate interrogaris, hoc
respondeas: ne forte cum audieris, Unus est Deus, putes ipsum esse
Patrem, ipsum esse Filium, ipsum esse Spiritum sanctum. Non ita
est: sed qui Pater est in illa Trinitate, non est Filius: qui
Filius est in in illa Trinitate, non est Pater: qui Spiritus
sanctus est in illa Trinitate: nec Filius est, nec Pater; sed
Spiritus Patris, idemque Spiritus Filii. Ipse est enim unus
Spiritus sanctus et Patris et Filii, coaeternus Patri et Filio,
consubstantialis, aequalis. Haec tota Trinitas, unus Deus summe
bonus. Anima vero, ut dixi, creata a summo bono, non tamen summum
bonum, sed magnum bonum. Item caro nec summum bonum, nec magnum
bonum; sed tamen parvum bonum. Anima ergo magnum bonum, sed non
summum bonum: vivens inter summum bonum et parvum bonum, id est,
inter Deum et carnem, inferior Deo, carne superior; quare non vivit
secundum summum bonum, sed vivit secundum parvum bonum? Hoc planius
dicitur: Quare non vivit secundum Deum, sed vivit secundum carnem?
Debitrix enim est non carni, ut secundum carnem vivat. Caro debet
secundum ipsam vivere, non ipsa secundum carnem. Ipsa vivat secundum
ipsam, quae vivit de ipsa. Certe unaquaeque secundum hoc vivat, unde
vivit. Unde vivit caro tua? De anima tua. Unde vivit anima tua?
De Deo tuo. Unaquaeque harum secundum vitam suam vivat. Caro enim
sibi non est vita; sed anima carnis est vita. Anima sibi non est
vita: sed Deus est animae vita. Anima ergo quae debet secundum Deum
vivere; non enim debitrix est carni, ut secundum carnem vivat: ergo
quae secundum Deum debet vivere, si secundum se ipsam vivat,
deficit; secundum carnem vivit et proficit? Tunc autem recte vivit
caro secundum animam, si anima vivat secundum Deum. Nam si anima,
non dico secundum carnem, sed secundum se ipsam, ut dixi, voluerit
vivere; dicturus vobis sum quid sit secundum se ipsam vivere: bonum
est enim, ut hoc noveritis, et valde salubre.
7. Epicurei secundum carnem viventes, et Stoici secundum animam.
Fuerunt philosophi saeculi hujus, alii putaverunt non esse
beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, et bonum hominis in
voluptate corporis posuerunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt,
ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qui alii similes eorum.
Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carne se removentes, et totam
spem beatitudinis suae in anima sua constituentes, posuerunt summum
bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis
agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto
Psalmo, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7).
Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum
carnem viventes, isti secundum animam viventes, nec illi nec isti
secundum Deum viventes. Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istae
philosophorum disciplinae studio et contentione fervebant, venisset
apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorum legitur; ubi vos
gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo praevenire sermonem, sicut ibi
scriptum est, Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum
et Stoicorum (Act. XVII, 18): contulerunt cum illo secundum
carnem viventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes,
contulit cum illis secundum Deum vivens. Dicebat Epicureus: Mihi
frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente,
bonum est. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
(Psal. LXXII, 28). Dicebat Epicureus: Beatus cujus est
in fructu voluptas carnis ejus. Dicebat Stoicus: Imo beatus cujus
est in fructu virtus animae ejus. Dicebat Apostolus: Beatus cujus
est nomen Domini spes ejus. Errat Epicureus: falsum est enim, esse
hominem beatum, cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Fallitur et
Stoicus: falsum est enim, et omnino mendosissimum, beatum esse
hominem, cujus est in fructu virtus animae ejus. Beatus ergo cujus
est nomen Domini spes ejus. Et quia illi vani sunt et mentiuntur:
Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces (Psal.
XXXIX, 5).
8. Anima secundum se vivens est carnalis.---Ergo, fratres,
debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut
Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima,
carnalis erit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim
quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum jacenti non tenet. Si
enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est, Quid faciat
mihi homo? ibi dictum est, Quid faciat mihi caro (Psal. LV,
5, 11). Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista
morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum
spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio
terribiliter dicit, Eum timete, qui habet potestatem et animam et
corpus perdere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Si ergo
secundum carnem vixeritis, moriemini.
9. Opus nostrum in hac vita, mortificatio carnis.---Si autem
spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est opus
nostrum in hac vita, actiones carnis spiritu mortificare; quotidie
affligere, minuere, frenare, interimere. Quam multa enim
proficientes non jam delectant, quae antea delectabant? Quando ergo
delectabat, et non ei consentiebatur, mortificabatur: quia jam non
delectat, mortificatum est. Calca mortuum, transi ad vivum: calca
jacentem, conflige cum resistente. Mortua est enim delectatio una,
sed vivit altera: et illam, dum non consentis, mortificas; cum
coeperit omnino non delectare, mortificasti. Haec est actio nostra,
haec est militia nostra. In hoc agone cum confligimus, Deum habemus
spectatorem: in hoc agone cum laboramus, Deum poscimus adjutorem.
Si enim nos ipse non adjuvat, non dico vincere, sed nec pugnare
poterimus.
10. Praesumptio de se cavenda in carnis mortificatione. Cum ergo
dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis
mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis,
quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est:
si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem,
spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic jam metuendum est, ne
quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo
praesumat. Non solum enim Deus spiritus est: sed et anima tua
spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis, Mente servio
legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25): quia
spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum
(Galat. V, 17). Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de
spiritu tuo praesumas, et superbia pereas, et tibi superbo
resistatur, non humili gratia concedatur: Deus enim superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).
Ne forte ergo suboriretur tibi ista superbia, vide quid sequatur.
Cum enim dixisset, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis,
vivetis; ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se
idoneum firmumque jactaret, subjecit, et ait, Quotquot enim Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quid te ergo jam volebas
extollere, ubi audisti, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis,
vivetis? Dicturus enim eras: Hoc potest voluntas mea, hoc potest
liberum arbitrium meum. Quae voluntas? quod liberum arbitrium? Nisi
ille regat, cadis: nisi ille erigat, jaces. Quomodo ergo spiritu
tuo, cum audias Apostolum dicentem, Quotquot enim Spiritu Dei
aguntur, hi filii sunt Dei? Tu te vis agere, a te ipso vis agi ad
actiones carnis mortificandas? Quid tibi prodest quia non eris
Epicureus, et eris Stoicus? Sive Epicureus eris, sive Stoicus
eris, inter filios Dei non eris. Quotquot enim Spiritu Dei
aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt,
non qui secundum spiritum suum vivunt; non qui carnis voluptate
ducuntur, non qui spiritu suo aguntur: sed, quotquot Spiritu Dei
aguntur, hi filii sunt Dei.
11. Ad bonum et agimur et agimus. Dicit mihi aliquis: Ergo
agimur, non agimus. Respondeo: Imo et agis, et ageris; et tunc
bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei qui te agit, agenti
adjutor est tibi. Ipsum nomen adjutoris praescribit tibi, quia et tu
ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis,
quando dicis: Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal.
XXVI, 9). Adjutorem utique invocas Deum. Nemo adjuvatur, si
ab illo nihil agatur. Quotquot enim, inquit, Spiritu Dei aguntur,
hi filii sunt Dei: non littera, sed Spiritu: non Lege
praecipiente, minante, promittente; sed Spiritu exhortante,
illuminante, adjuvante. Scimus, inquit idem apostolus, quia
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII,
28). Si non esses operator, ille non esset cooperator.
12. Nihil boni sine adjutorio Dei. Libertas sine gratia qualis.
Sed hic fortiter vigilate, ne forte dicat spiritus vester: Si
subtraxerit se cooperatio Dei et adjutorium Dei, spiritus meus facit
hoc: etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen
implere potest. Quomodo si aliquis dicat: Remis quidem pervenimus,
sed cum aliquo labore, o si ventum habeamus, facilius pervenimus.
Non sic est adjutorium Dei, non sic est adjutorium Christi, non sic
est adjutorium Spiritus sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni
agere poteris. Agis quidem illo non adjuvante libera voluntate, sed
male. Ad hoc idonea est voluntas tua, quae vocatur libera, et male
agendo fit damnabilis ancilla. Cum dico tibi, Sine adjutorio Dei
nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio
Dei liberam voluntatem: quanquam non est illa libera. A quo enim
quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II,
19); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si
vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII,
34, 36).
13. Gratia non tantum ut facilius, sed omnino ut facere possis
necessaria. Prorsus hoc credite, sic vos agere bona voluntate. Quia
vivitis, utique agitis. Non enim adjutor est ille, si nihil agatis:
non enim cooperator est ille, si nihil operamini. Sic vos tamen
scitote agere bona, ut sit rector Spiritus adjutor : qui si
defuerit, nihil boni omnino agere valeatis. Non sicut quidam dicere
coeperunt, qui coarctati sunt aliquando gratiam confiteri: et
benedicimus Deum, quia vel hoc aliquando dixerunt; accedendo enim
proficere poterunt, et ad id quod vere rectum est pervenire. Jam
ergo dicunt adjutricem esse gratiam Dei, ad facilius facienda. Ista
sunt enim verba eorum: Ad hoc dedit, inquiunt, Deus gratiam suam
hominibus, ut quod facere jubentur per liberum arbitrium, facilius
possint implere per gratiam. Velo facilius, remo difficilius: tamen
et remo itur. Jumento facilius, pedibus difficilius: sed tamen et
pedibus pervenitur. Non est sic. Magister enim verus qui neminem
palpat, neminem fallit, verax doctor idemque Salvator, ad quem nos
duxit molestissimus paedagogus; cum de bonis operibus, id est, de
sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur, non ait, Sine me quidem
potestis facere aliquid, sed facilius per me: non ait, Fructum
vestrum sine me potestis facere, sed uberiorem per me. Non hoc
dixit. Legite quid dixerit: Evangelium sanctum est, omnium superba
colla subduntur. Non haec dicit Augustinus, haec dicit Dominus.
Quid dicit Dominus? Sine me nihil potestis facere (Joan. XV,
5). Jam nunc cum auditis, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi
filii sunt Dei, nolite vos demittere. Neque enim templum suum sic de
vobis aedificat Deus, quasi de lapidibus qui non habent motum suum:
levantur, ab structore ponuntur. Non sic sunt lapides vivi: Et vos
tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei (Ephes. II,
22, et I Petr. II, 5). Ducimini, sed currite et vos:
ducimini, sed sequimini: quia cum secuti fueritis, verum erit illud,
quia sine illo nihil facere potestis. Non enim volentis, neque
currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16).
14. Lex vetus et nova. Spiritus servitutis et libertatis. Forte
dicturi eratis: Et Lex sufficit nobis. Lex timorem dedit: et
videte quid hinc subjunxit Apostolus, cum diceret, Quotquot enim
Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: quia cum Spiritu Dei
aguntur, charitate aguntur: Charitas enim Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V,
5): secutus adjunxit, Non enim accepistis spiritum servitutis
iterum in timore. Quid est, iterum? Quomodo terrente molestissimo
paedagogo. Quid est, iterum? Sicut in monte Sina accepistis
spiritum servitutis. Dicit aliquis: Alius est spiritus servitutis,
alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus,
iterum. Idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timore, in
tabulis cordis in dilectione. Jam nudiustertius qui adfuistis
audistis, quomodo longe positam plebem, voces, ignis, fumus in monte
terrebat (Exod. XIX, XX, et XXXI, 18); quomodo autem
veniens Spiritus sanctus, idem ipse digitus Dei, quinquagesimo die
post umbram Paschae quomodo venerit, et igneis linguis super
unumquemque eorum insederit (Act. II, 1-4). Jam ergo non in
timore, sed in dilectione; ut non servi, sed filii simus. Qui enim
adhuc ideo bene agit, quia poenam timet, Deum non amat, nondum est
inter filios: utinam tamen vel poenam timeat. Timor servus est,
charitas libera est; et ut sic dicamus, timor est servus charitatis.
Ne possideat diabolus cor tuum, praecedat servus in corde tuo, et
servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore poenae, si nondum
potes amore justitiae. Veniet domina, et servus abscedet: quia
consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. V, 18), Non
enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Novum
Testamentum est, non vetus. Vetera transierunt, et ecce nova facta
sunt omnia: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18).
15. Abba et Pater, quia duo populi in Christo. Denique quid
sequitur? Quid ergo accepimus, quasi diceres: Sed accepistis
Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater.
Dominus timetur, pater amatur. Accepistis Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Clamor iste cordis est,
non faucium, non labiorum: intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso
ore, labiisque immotis, Susanna ista voce clamabat (Dan.
XIII). Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus, Abba, Pater. Cor clamet, Pater noster qui es in
caelis (Matth. VI, 9), Ergo quare non tantum Pater? Quid
sibi vult, Abba, Pater? Si enim quaeras quid sit Abba,
respondetur tibi, Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare
voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem,
quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli
(Psal. CXVII, 22), non sine causa angularem dictum, nisi
quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc
circumcisio, inde praeputium, tantum a se et inter se longe, quantum
ab angulo longe: quantum autem ad angulum prope, et inter se utique
prope; in angulo autem inter se juncti. Ipse est enim pax nostra,
qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ergo inde
circumcisio, inde praeputium, parietum concordia, anguli gloria.
Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba,
Pater.
16. Spiritus arrha potius quam pignus. Qualis res est, si pignus
tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando
ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de
ipsa re datur, quae danda promittitur; ut res quando redditur,
impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor
suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera charitate dicat,
Pater. Non modo quaeritur quanta sit ipsa charitas, utrum magna, an
parva, an mediocris: utrum vel sit, quaero. Si nata est, latendo
crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim
perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem: ad hoc
perficietur, ut aeterna permaneat. Vide enim quid sequitur.
Clamamus, Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui
nostro, quia sumus filii Dei. Non spiritus noster reddit testimonium
spiritui nostro, quia sumus filii Dei: sed Spiritus Dei, arrha
reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa est. Ipse Spiritus
testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.
17. Haereditas filiorum Dei.---Si autem filii, et haeredes.
Non enim inaniter filii. Haec est merces: Et haeredes. Hoc est
quod paulo ante dicebam, quia medicus noster et sanitatem nobis donat,
et mercedem insuper largiri dignatur. Quae est illa merces?
Haereditas. Sed non quomodo est hominis patris haereditas.
Relinquit enim filiis suis, non possidet cum filiis suis: et tamen
magnum se facit, et gratias sibi agi desiderat, quia voluit dare quod
non possit auferre. Moriens enim tolleret secum? Puto quia si
posset, nihil hic filiis suis dimisisset. Haeredes Dei sic sunt, ut
ipse Deus sit haereditas nostra, cui dicit Psalmus: Dominus pars
haereditatis meae (Psal. XV, 5). Haeredes quidem Dei: si
parum vobis est, audite, quo amplius gaudeatis: Haeredes quidem
Dei, cohaeredes autem Christi. Conversi ad Dominum, etc.
|
|