|
1. Spes Christianorum de aeternis. Mundo fallaci creditur, non
Deo. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres
charissimi, Spe salvi facti sumus: Spes autem, inquit, quae
videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem
quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Hinc vobis
exhortatorium et consolatorium praebere sermonem admonet nos ipse
Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu,
portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ipse,
inquam, qui spes nostra est in terra viventium, jubet ut vos
alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quae videntur,
sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae
autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) Quia ergo quod
non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in
Psalmo dicitur, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor
tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Mundi enim
promissa semper fallunt; Dei autem promissa nunquam fallunt. Sed
quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac
terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in
terra viventium nobis daturus est: multi fatigantur exspectare
veracem, et non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit
Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in
vias pravas (Eccli. II, 16). Cum etiam viriliter agentibus et
corde confortato Deum sustinentibus, filii sempiternae mortis
insultare non cessant jactantes suas delicias temporales, quae ad
tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient
eas. Dicunt enim nobis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc
vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quae
creditis? Ecce nos in nostrarum voluptatum satietate laetamur, quia
quod videmus, speramus: vos autem in laboribus continentiae
cruciamini, credendo quod non videtis. Deinde subjungunt quod
commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur.
Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores
bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I
Cor. XV, 32-34).
2. Patientia et mansuetudo necessaria. Cavete ergo, fratres, ne
talibus colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes,
enervetur patientia, et divertatis in vias pravas. Imo vero mites
atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus: de quibus
Psalmus dicit, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas
(Psal. XXIV, 9). Patientiam quippe in laboribus hujus
vitae, sine qua non potest custodiri spes futurae vitae, nemo potest
perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit
voluntati Dei, cujus jugum lene est et sarcina levis, sed credentibus
Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites
atque mansueti non solum consolationes ejus amabitis, sed etiam
flagella ejus tanquam boni filii tolerabitis; ut quoniam quod non
videtis speratis, per patientiam exspectetis. Sic agite, sic
ambulate. In Christo enim ambulatis, qui dixit: Ego sum via
(Joan. XIV, 6). Quomodo in illo ambulandum sit, discite,
non solum ejus verbo, sed etiam ejus exemplo. Huic enim proprio
Filio non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum
(Rom. VIII, 32): non utique nolentem, neque recusantem,
sed pariter volentem; quia una est voluntas Patris et Filii secundum
aequalitatem formae Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus
est, esse aequalis Deo: et singulariter obedientem, secundum quod
semetipsum evacuavit formam servi accipiens (Philipp. II, 6,
7). Nam ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis
oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2).
Sic ergo Pater proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis.
3. Videmus in capite nostro quod speramus. Traditus ergo ille
excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in
opprobrium hominum et abjectionem plebis, in contumeliam, in
flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta
patientia in illo ambulemus: et firmavit nos exemplo suae
resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod
non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod non videmus
quidem, speramus: sed corpus sumus illius capitis, in quo jam
perfectum est quod speramus. De illo enim dictum est quod ipse sit
caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens
(Coloss. I, 18). Et de nobis scriptum est: Vos autem estis
corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si autem quod
non videmus speramus, per patientiam exspectamus, securi; quoniam qui
resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusquam
resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam
nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit;
flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6).
Non itaque in flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus.
Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nec
Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit eum.
Intuentes ergo eum, qui sine peccati merito flagellatus est, qui
mortuus est propter delicta nostra. et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25), non timeamus ne
abjiciamur flagellati; sed potius confidamus quia recipiemur
justificati.
4. Nec modo sine gaudio sumus. Fluxae peccatorum deliciae.
Quamvis enim nondum venerit nostri gaudii plenitudo: nec modo tamen
sine gaudio relicti sumus; quia spe salvi facti sumus. Ideo et ipse
Apostolus, qui ait, Si quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus; dicit alio loco, Spe gaudentes, in tribulatione
patientes (Rom. XII, 12). Habentes ergo talem spem, multa
fiducia utamur (II Cor. III, 12): et sermo noster in gratia
conditus sit sale, ut sciamus quemadmodum oporteat unicuique respondere
(Coloss. IV, 6). Dicendum est enim eis qui cum perdidissent,
vel nunquam suscepissent sustinentiam, nobis sustinentibus Dominum
(quia quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus) etiam
insultare audent, cum imitari deberent: Ubi sunt deliciae vestrae,
propter quas ambulatis per vias pravas? Non dicimus, ubi erunt, cum
haec vita transierit; sed modo ubi sunt? Cum hesternum diem hodiernus
abstulerit, et hodiernum crastinus ablaturus sit, quid eorum quae
diligitis, non transcurrit et transvolat? Quid non fugit pene
antequam capitur, cum ex ipso hodierno die nulla possit vel hora
retineri? Ita enim secunda excluditur a tertia, sicut prima exclusa
est a secunda. Ipsius horae unius, quae praesens videtur, nihil est
praesens: omnes enim partes ejus, et omnia momenta fugitiva sunt.
5. Vanitas temporalium. Propter quid peccat homo, si non
excaecatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat videre
quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum
transierit, cum poenitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus
aeterna, quae non videmus; cum vos eis quae videntur temporalibus
subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat: quem saepe
bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, eum ne
fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus aeterna: quae
cum venerint, non transibunt; quia nec ipsa veniunt, sed semper
manent: nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quae
transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando
desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt: nec cessant vos
inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia.
Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa
vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostrae
necessitatem: sed non in eis gaudia nostra figimus, ne illis
labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tanquam non utentes (I
Cor. VII, 31), ut veniamus ad eum qui fecit hunc mundum, et
in eo maneamus, ejus aeternitate perfruentes.
6. Spei nostrae certitudo. Quid est autem quod dicitis, Quis huc
inde venit, et quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit?
Et hinc vobis os clausit, qui mortuum quarta die resuscitavit
(Joan. XI, 39-44), et ultra non moriturus die tertio
resurrexit, et antequam moreretur, qualis vita morientes excipiat,
tanquam ille quem nihil lateret, et in paupere quiescente et in divite
ardente narravit (Luc. XVI, 19-31). Sed illi ista non
credunt, qui dicunt, Quis huc inde reversus est? Credituros se
volunt videri, si quis parentum suorum revivisceret. Sed maledictus
omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ideo
ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut et quod futurum
esset homini, in hominis carne ostenderetur, et Deo tamen, non
homini crederetur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, jam
ante oculos eorum est. Legant eam ante tot saecula uni homini
promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum
gentium (Rom. IV, 18). Quod ergo uni Abrahae credenti
promissum est, jam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur
credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus
et bibamus; cras enim moriemur. Illi se adhuc cras dicunt morituros,
veritas autem illos jam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem,
fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum Angelorum, Dei
haeredes, et Christi cohaeredes, cavete imitari eos, qui cras
exspirando moriuntur, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed sicut dicit
idem apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala;
sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV,
32-34): ambulantes angustam, sed certam viam ducentem ad
latitudinem Jerusalem coelestis, quae mater nostra aeterna est;
firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum
habetis; quia veracem promissorem Christum fidelissime retinetis.
|
|