|
1. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus
exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro
nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius
ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos
autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos
et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis,
quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro
nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus
pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra
nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi
essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum
mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Praedestinatis a Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui
vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim
audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum
vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem?
Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo
adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra
stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Saeviat, saeviat quantum
potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum
saevit?
2. Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor
rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro
quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione,
justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare
debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim
quae jam habemus, laudemus Deum largitorem: in his quae nondum
habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a
nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim
dicimus homini, Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes
mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi
tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando
autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et
tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam
fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid
dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando
totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo
ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum,
maxime dicente nobis Apostolo, Quis enim cognovit sensum Domini?
aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei (Rom. XI, 34, 35)? Illo ergo modo possumus
exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia
fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti.
3. Vocati et praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me
vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non
fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo
prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus
tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo praedestinareris,
nisi quando non eras ? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares,
non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat?
Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae
sunt (Id. IV, 17). Si jam esses, non praedestinareris; nisi
aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris,
nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior
dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in
ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria (Rom. XI,
36). Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi
eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus
justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati.
4. Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens.
Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti
fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam
sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti
sumus. Jam ergo et hoc habemus. Justificati, quid? Quid est,
justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit
quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse,
Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere,
occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).
Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum
habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid
non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus.
Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt,
justificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta
cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui
autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando
vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam
si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et
veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae nihil
habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil
habemus, nec fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non
sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid habemus justitiae. Ipsum
aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit (Habac.
II, 4; Rom. I, 17): justus, inquam, ex fide vivit; quia
credit quod non videt.
5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes sancti,
duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis,
sed etiam manibus tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum
fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem
digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et Deus
meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos
futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt
(Joan. XX, 28 et 29). Non vidimus, audivimus, et
credidimus. Beati praedicti sumus, et de justitia nihil habemus?
Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus est: non venit ad
nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in
obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Nos sumus,
et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod
habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus.
Ergo et hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa
justitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo crescit dicam, et
vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque vestrum jam in ipsa
justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per
lavacrum regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in
diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec
consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur.
6. Fides justificans a fide daemonum discernitur per spem et
charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad
fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis
spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus
Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II,
19). Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non
habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si
dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus
es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt,
Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro
et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI,
17). Illi autem audiunt, Obmutescite (Marc. I, 25): et
hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem
interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix
amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur
multi (Hebr. XII, 15). Prius ergo discerne fidem tuam a fide
daemonis. Unde eam discernis ? Daemones hoc dixerunt timendo,
Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de
aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper
eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis
demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem
non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum
tinniens: et caetera enarrat bona, et sine charitate nihil prodesse
confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem
horum charitas (I Cor. XII, 31 et XIII). Sectamini
charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de
praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit:
Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic
adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt et
contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et
contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide
fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal.
XLII, 1). Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et
fides, inquit, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).
7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque
ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in
omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate,
non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem
Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter
ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se
ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est
totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid
exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio : ipsum
esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te est fons vitae
(Psal. XXXV, 10). Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de
coelo descendi (Joan. VI, 41). Esuriat et sitiat peregrinatio
mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus,
pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et
clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum
manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Fides ergo quae
per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinetis ad
praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides
enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum
autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non
utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii
Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit,
ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, justificati:
filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides,
antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei
erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).
8. Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi?
Spes jam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi
necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando
laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat.
Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi.
Ergo et spes quae hic est, ad justitiam pertinet peregrinationis
nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes,
in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest
dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et
gemitus (Isai. XXXV, 10). Ergo adhuc, inquit, in
nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem
corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti
sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis,
quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur;
desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac
spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio?
an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Quia
propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit,
mortificamur tota die (Rom. VIII, 23, 24, 25, 35,
36). Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et
crediderunt (Joan. XX, 29)? Ecce ubi est, in te est, quia
et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit
habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III,
17)? Modo per fidem, tunc per speciem: modo per fidem, quamdiu
in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore,
peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem
(II Cor. V, 6 et 7).
9. Deus beatis erit omnia in omnibus. Charitas sola semper manet.
Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus
omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Quid est, Omnia?
Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi
erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse
tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem
corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid
hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus
ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi
erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum
(Psal. III, 4). Jam enim exaltavit caput meum. Caput
nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera
membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo
credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et jam visio
erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non
spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit?
Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et
tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus
ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas
(I Cor. XIII, 13). Hanc habentes, et in nobis
nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis
nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse
perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an
periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die,
deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia
tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit
nos (Rom. VIII, 36, 37). Ergo, Si Deus pro nobis,
quis contra nos?
|
|