|
1. Justificatio hic in nobis imperfecta. Perfecta justificatio in
martyribus. Injuria est, pro martyre orare. Hesterno die de
justificatione nostra, quae nobis est a Domino Deo nostro, sermo
productus est, ministrantibus nobis, donante illo, audientibus
vobis. Et cum simus in hac vita onerati sarcina corruptibilis carnis,
non utique sine peccato; quia si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I,
8): justificatos tamen nos esse secundum modum peregrinationis
nostrae, viventes ex fide quousque fruamur specie, claruit, quantum
arbitror, Charitati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur
ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione dicit
anima nostra: Quoniam ante te est omne desiderium meum, et gemitus
meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). In
patria vero nullus orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare
orandi locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur, ibi
videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic petitur, ibi
accipitur. Perfectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti
martyres pervenerunt. Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod
fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi
non pro ipsis oretur: pro caeteris autem commemoratis defunctis
oratur. Injuria est enim, pro martyre orare, cujus nos debemus
orationibus commendari. Certavit enim contra peccatum usque ad
sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et tamen ex parte
justificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad
sanguinem pugnastis, adversus peccatum certantes (Hebr. XII,
4). Si ergo illi nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui
usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique sancti martyres;
de quibus lectio sancti apostoli Jacobi modo audita est. Omne gaudium
existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.
Perfectis jam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me,
Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Scientes, inquit,
quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem opus perfectum
habet.
2. Justitiae amor admittit aliquot gradus. Primus gradus.
Delectationes sensuum licitae et illicitae. Amanda est enim
justitia; et in hac justitia amanda gradus sunt proficientium. Prius
est ut amori justitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse est
primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quae delectant,
plus te delectet ipsa justitia; non ut alia non delectent, sed plus
ipsa delectet. Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem
nostram, ut cibus et potus delectant esurientes atque sitientes; ut
nos delectat haec lux, quae de coelo funditur sole exorto, vel quae de
sideribus et luna fulget, vel quae in terra accenditur luminibus
consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima
cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum
quaecumque pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et haec omnia,
quae nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt.
Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae: sed
delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Haec licita, illa
illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus delectat auditum: sed
delectant auditum etiam cantica histrionum. Hoc licite, illud
illicite. Delectant olfactum flores et aromata, et haec Dei
creatura: delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum. Hoc
licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus;
delectant gustum etiam epulae sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite,
illud illicite. Delectant conjugales amplexus: delectant etiam
meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi,
esse in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes.
Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ei
delectationi qua licite delectaris, praepone justitiam.
3. Delectatio mentis de justitia et fide. Constituamus ante
oculos, propter hoc quod dixi, exemplum certaminis. Interrogo utrum
ames justitiam: respondebis, Amo. Quod non responderes veraciter,
nisi te aliquatenus delectaret. Non enim amatur, nisi quod delectat.
Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4), Scriptura dicit.
Dominus autem justitia est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi
idolum. Invisibilibus similis est Deus; et ea in nobis sunt
meliora, quae sunt invisibilia. Melior est fides quam caro, melior
est fides quam aurum, et melior est fides quam argentum, quam
pecunia, quam praedia, quam familia, quam divitiae; et ista omnia
videntur, fides non videtur. Cui ergo similiorem putabimus Deum,
visibilibus, an invisibilibus? pretiosis, an vilibus? De vilioribus
loquar. Habes duos servos, unum deformem corpore, alium
pulcherrimum; sed illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic
mihi quem plus diligas: et video te amare invisibilia. Quid ergo,
quando plus amas servum fidelem, licet corpore deformem, quam pulchrum
infidelem, errasti, et foeda pulchris praeposuisti? Utique non: sed
pulchriora foedis praeposuisti. Contempsisti enim oculos carnis, et
erexisti oculos cordis. Interrogasti oculos carnis, et quid tibi
renuntiaverunt? Iste pulcher est, ille foedus. Repulisti eos,
eorum testimonium reprobasti: erexisti oculos cordis in servum
fidelem, et in servum infidelem : istum invenisti foedum carne, illum
pulchrum; sed pronuntiasti et dixisti, Quid fide pulchrius? quid
infidelitate deformius?
4. Justitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae
omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda
est justitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores
sensus delectantur delectatione justitiae. Si habes oculos
interiores, vide justitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et
in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). De illo
lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in
morte (Psal. XII, 4). Item si habes aures interiores, audi
justitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures
audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Si habes olfactum
interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco
(II Cor. II, 15). Si habes gustatum interius, audi:
Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9). Si habes tactum interius, audi quid sponsa
cantet de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus
amplectetur me (Cant. II, 6).
5. Justitiae delectatio anteponenda caeteris delectationibus.
Exemplum ergo, ut dicere coeperam, hujus certaminis proponamus.
Videamus, fratres mei, quisnam sit; interrogo, et respondeat,
quod dicturus sum, utrum sic delectetur justitia, ut eam caeteris ad
hos sensus corporis pertinentibus delectationibus anteponat. Ecce
delectat te aurum tuum, oculos tuos delectat: metallum est pulchrum,
fulgentissimum, delectat. Pulchrum est, non nego: nam si pulchrum
negavero, Creatori injuriam facio. Venit ergo tentator, et dicit
tibi: Tollo tibi aurum, nisi dixeris pro me falsum testimonium: si
autem dixeris, addo tibi. Decertant in te duae delectationes: modo
interrogo te quid praeponas, quid te plus delectet, aurum, an
veritas; aurum, an verum testimonium. An hoc lucet, et illud non
lucet? Fides quaeritur in vero testimonio. Aurum lucet, fides non
lucet? Erubesce, habeto oculos: quod amabas in servo tuo, redde
Domino tuo. Jamdudum enim cum interrogarem de duobus servis tuis,
uno deformi fideli, alio pulchro infideli, quem magis diligeres;
respondebas mihi juste, et praeponebas quod praeponendum fuit. Redi
in te, quia modo agitur de te ipso. Certe amasti servum fidelem:
Dominus tuus indignus est, si te habeat servum fidelem? Et tu servo
tuo fideli pro magno quid promittebas? Ut multum diligeres, summum
praemium libertatis. Quid magnum promittebas fideli servo tuo?
Libertatem temporalem. Nonne videmus multos servientes non egentes,
et liberos mendicantes? Et exigebas ab eo fidem, cui promittebas
libertatem: nec ei servas fidem, qui tibi promittit aeternitatem!
6. Justitia cum delectatione examore sectanda. Longum est, per
singulos corporis sensus excurrere: sed quod de oculis dixi, hoc de
caeteris intelligite; et praeponite delectationi carnis, delectationem
mentis. Carnem quippe vestram delectant illicitae voluptates: mentem
vestram delectet invisibilis, pulchra, casta, sancta, canora,
dulcis justitia, ut non ad eam timore cogamini. Si enim ad eam timore
cogimini, nondum delectat. Peccare non debes, non timore poenae,
sed amore justitiae. Hinc Apostolus dicit: Humanum dico propter
infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra
servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete
membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI,
19). Quid dixi? Humanum dico: quod potestis portare, dico.
Quando exhibuistis membra vestra iniquitati ad flagitia perpetranda,
timore adducti estis, an delectatione invitati? Quid dicitis?
Respondete nobis, quia et qui bene vivitis, male aliquando fortasse
vixistis. Quando peccabatis, delectabamini in peccatis vestris;
timor vos adducebat ad peccandum, an suavitas peccati?
Respondebitis, Suavitas. Ad peccatum suavitas adducit, et ad
justitiam timor impingit? Probate vos, inspicite vos. Tollat aurum
qui minatur: suavior est justitia, lucidior est justitia. Non det
aurum qui promittit: praeponenda est auro justitia, delectando
praeponenda est; fulgentior est, lucidior est, suavior est, dulcior
est. Jam ergo si quis se probat, et in hoc certamine superavit,
audivit Apostolum dicentem, Humanum dico propter infirmitatem carnis
vestrae. Sine dubio pepercit infirmitati: et nescio quid gratius
minus idoneis dicere tentavit.
7. Pro justitia non solum contemnenda voluptas, sed etiam ferendus
dolor. Ecce, inquit, hoc dico quod capere potestis: exhibuistis
membra vestra deliciis illicitis, peccatorum suavitate ducti estis, ut
illa faceretis; ducat vos ad recta facta suavitas et dulcedo
justitiae: amate justitiam, quomodo amastis iniquitatem. Digna est
justitia, quae a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod exhibuistis
iniquitati: hoc est Humanum dico, hoc est, quod infirmitas vestra
tolerare adhuc potest. Quid ergo suspendit Apostolus? quid distulit
dicere? Quid distulit, dicam, si potero. Appende justitiam et
iniquitatem: tantumne digna est justitia, quantum digna fuit
iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut
sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate
secutus est voluptatem, pro justitia tolera dolorem. In injustitia,
inquam, secutus es delectationem, pro justitia tolera dolorem: hoc
est plus. Ecce nescio quis aetatis lubricae impudicus adolescens,
suavitate illiciente injecit oculos in conjugem alienam, amavit, cupit
pervenire; quaerit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus
timeat dolorem. Quare quaerit latere? Timet apprehendi, ligari,
adduci, includi, produci, torqueri, occidi. Haec omnia timendo,
in illa appetitione suavitas suae latebra quaerit: aucupatur absentiam
mariti, ipsum adjutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se
formidat implicare. Et videmus eum suavitate duci: sed suavitas illa
non est tanta, ut vincat etiam timorem et dolorem timoremque poenarum.
Da mihi pulchram justitiam, da mihi fidei pulchritudinem: procedat in
medium, ostendat se oculis cordis, inspiret fervorem amatoribus suis.
Jam tibi dicitur: Frui me vis? Contemne quidquid te aliud
delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi:
Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestrae. Parum est ut
contemnas quidquid te delectabat: contemne quidquid te terrebat;
contemne carceres, contemne vincula, contemne equuleum, contemne
tormenta, contemne mortem. Haec vicisti, me invenisti. In utroque
gradu amatores justitiae vos probate.
8. Martyres perfecti amatores justitiae. Invenimus forsitan aliquos
qui praeponant justitiae delectationem voluptatibus et delectationi
corporis sui: qui autem pro illa poenas, delores, mortemque
contemnat, putas est aliquis in vobis? Saltem cogitemus, quod
profiteri non audemus. Quid cogitamus? Ubi cogitamus? Millia
martyrum adjacent oculis nostris, ipsi veri amatores perfectique
justitiae. De illis dictum est: Omne gaudium existimate, fratres
mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio
fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum
habet. Quid addi potest, ut opus perfectum habeat? Amat, ardet,
fervet; calcat omnia quae delectant, et transit: venit ad aspera,
horrenda, truculenta, minantia; calcat, frangit, et transit. O
amare, o ire, o sibi perire, o ad Deum pervenire! Qui animam suam
amat, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, in
vitam aeternam inveniet illam. Sic armandus est amator justitiae, sic
armandus est amator invisibilis pulchritudinis. Quae dico vobis in
tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, super tecta
praedicate (Matth, X, 39, 27). Quid est, quae dico vobis
in tenebris, dicite in lumine? Quae dico et auditis mente, dicite
praesumentes. Et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Quid
est, In aure auditis? In secreto auditis; quia profiteri et
confiteri adhuc timetis. Quid est ergo, Super tecta praedicate?
Domus vestrae, corpora vestra; domus vestrae, carnes vestrae.
Ascende in tectum, calca carnem, et praedica verbum.
9. Ex Deo est, si quid justitiae habemus. Sed prius, fratres
mei, plangite quod eratis, ut quod nondum estis, esse possitis. Hoc
quod loquor magnum est. Et unde nobis magnum? Summum est, perfectum
est, optimum est: unde nobis? Audite unde nobis: Omne datum
optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi I, 17). Inde est quod habemus bonum, inde est quod
nondum habemus. Non habetis? Petite, et accipietis. Si vos, ait
Salvator, si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris; quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se
(Matth. VII, 7, 11)? Examinet se ergo omnis homo, et
quidquid in se boni invenerit, quod pertineat ad justificationem
nostram, agat gratias illi qui dedit; et agendo gratias illi qui
dedit, ab illo petat et quod nondum dedit. Non enim tu in accipiendo
proficis, et ille in dando deficit. Quantumlibet capaces fauces,
capacem ventrem afferas; fons vincit sitientem.
|
|