|
1. Vita praesens nec vita est. Vocans humanum genus Spiritus
Dei, jubendo quid facere, et promittendo quid sperare debeamus,
prius mentem nostram inflammat ad praemium; ut quod praecipitur magis
bonum amando, quam malum timendo faciamus. Quis est homo, inquit,
qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogatur quis
iste sit, quasi possit inveniri qui non sit. Quis enim non vult
vitam? qui non diligit videre dies bonos? Audi ergo quod sequitur,
quicumque hoc vis et diligis, homo; audi quod sequitur, omnis homo:
Cohibe, inquit, linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur
dolum. Declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam
(Psal. XXXIII, 13-15). Horum omnium caetera superiora
sunt in praecepto, ultimum in praemio. Nam ut cohibeamus linguam
nostram a malo, et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a
malo, et faciamus bonum, ut quaeramus pacem praecipitur nobis: ut
autem sequamur eam, promittitur nobis. Quae ista pax est, nisi quam
non habet mundus? Quae ista pax est, nisi quam non habet ista vita,
quae in hujus vitae comparatione nec vita est? Neque enim de hac vita
diceret, Quis est homo, qui vult vitam? et ad istam vel retinendam
vel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tanquam et istam
quis non vellet. Nam et haec optatur saltem prolixa, quia non potest
esse sempiterna: et per hanc potest homo pervenire ad illam, si
quemadmodum vult eam longam, sic velit et bonam. Quantum est autem in
hac vita, longum, quod erit aliquando finitum? Et quod erat longum,
erit nullum: quia et quando erat, non stabat; quando producebatur,
non augebatur; nec addendo crescebat, quia veniendo recedebat.
2. Vita bona hic sectanda. Redimere tempus quid. Quisquis igitur
es amator longae vitae, esto potius bonae vitae. Nam si male vivere
volueris, longa vita non erit verum bonum, sed erit longum malum.
Vide autem quam sis absurdus atque perversus: cum te vitam fatearis
plus amare, quam villam villam vis potius bonam habere, quam vitam.
Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam,
fraudando efficis vitam malam. Tamen si tibi diceretur, si a te
quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo, an vita mala
moriendo; responderes, te, si utrumque retinere non posses,
paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cur igitur non sic amatur
vita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur
etiam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit: imo fac ut
bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene
agitur, te securo cito finietur. Succedet ei namque vita aeterna,
sine metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui
dicit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?
In hac autem vita jubet nos Apostolus redimere tempus, quoniam dies
mali sunt (Ephes. V, 16). Et quid est redimere tempus, nisi,
cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna
quaerenda et capessenda spatia temporis comparare ? Unde et Dominus
praecipit, dicens, Si quis voluerit tecum judicio contendere, et
tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40):
ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem, quod eras
impensurus ad litem.
3. Vita in Psalmo quaenam proponitur. Quod itaque non de vita et
diebus hujus temporis loquatur Spiritus Dei, dicens, Quis est homo
qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? sequentia docent. Talia
enim praecepta subjungit, quibus obaudiendo vitam et dies bonos habere
possimus, ut haec vita quam nunc agimus, et hi dies pro eisdem
praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde si hanc vitam,
in qua nunc sumus, intellexerimus in eo quod dictum est, Quis est
homo qui vult vitam? et propter hanc habendam quae connectuntur
praecepta faciamus; quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens
mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus?
Profecto enim si fecerimus quod hic jubetur, Cohibe linguam tuam a
malo, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi
decepti videbimur: quia propter habendae vitae cupiditatem praeceptum
servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus.
Porro si vitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam
Deus dabit obedientibus sibi; de qua Dominus dixit ad quemdam, Si
vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17): tunc
vero interrogati, Quis est homo qui vult vitam; respondemus nos velle
vitam, et si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in
testimonio, mortem contemnimus in mundo, vitam consequimur in coelo.
4. Dies boni in psalmo, non hujus saeculi, sed aeterni
promittuntur. Loqui dolum. Hoc de diebus bonis intelligamus. Nam
si propter dies praesentis saeculi, qui boni dicuntur, et non sunt,
in sepultura cordis per epularum aggeres, in luxuriae ac vinolentiae
gurgitibus, in turpissimis ingluvium voluptatibus : si ergo propter
istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum, ut
labia nostra non loquantur dolum; plerumque tales dies cogunt amatores
suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum.
Quid enim aliud est, loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum
aliud claudatur in pectore? Ad hoc maxime adulatorum exarsit
negotium; quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis
apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum; et ab his
prohibentur, si amando Deum dixerint verum. Ergo propter istos
dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et eis
negantur, si non loquuntur dolum.
Alii sum igitur dies boni, de quibus admonemur, ut si eos videre
diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. Non sunt
de isto saeculo dies illi: non eos habet coelum quod transiet, sed
quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium.
Hos quisquis intellexerit et dilexerit, linguam cohibet a malo: et si
eum terror mortis cogat ad malum, labia ejus non loquuntur dolum: et
si diebus fallaciter bonis invitetur ad dolum, declinat a malo etiam
inter bona, facit bonum etiam inter mala; quaerit pacem, quae non
est super terram, et sequitur eam in illo qui fecit coelum et terram.
5. Quanto ardore quaerenda pax et vita aeterna.---Proinde,
fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla
nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus
nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne
opus, cujus ea merces est, recusetis. Illam enim pacem quaerendo
sequimini: quaerite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non
decipiemini (Psal. LXXVI, 3). Quid est enim manibus
vestris, nisi operibus vestris? Quid est nocte, nisi in
tribulatione? Quid est coram Deo, nisi conscientiae puritate? Sic
vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, et in illo
vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine
dissensione.
|
|