|
1. Glorietur homo in Domino, non in sua justitia. Admoniti ab
Apostolo sumus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur; eique
Domino cantavimus, In tua justitia erue me, et exime me. Hoc est
ergo in Domino gloriari, non in sua, sed in ejus justitia gloriari.
Haec autem justitia latuit eos qui de sua justitia gloriantur. Et hoc
maxime vitium apparuit in Judaeis novum Testamentum recusantibus et in
vetere homine remanentibus. Frustra et infructuose in suis codicibus
legerant atque cantaverant, In tua justitia erue me. Ignorantes enim
Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti. Nemo ergo tanquam de sua justitia glorietur, etiamsi justus
est. De sua quippe justitia glorianti dictum est: Quid enim habes
quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo qui gloriatur, in
Domino glorietur. Quid enim securius, quam in illo gloriari, de quo
nemo potest omnino confundi? Nam si gloriatus fueris in homine,
potest inveniri aliquid in homine, imo multa inveniri possunt in
homine, de quibus confundatur qui in illo gloriatur. Cum autem audis
non esse in homine gloriandum, utique nec in te: non enim tu non
homo. Si ergo gloriaris in te, in homine gloriaris: et hoc est
stultius et exsecrabilius. Quia si gloriatus fueris in homine justo
aliquo vel alio sapiente, ille non in se gloriatur in quo tu
gloriaris; tu autem si in te gloriaris, non sapiens, non justus es:
si autem non oportet in homine sapiente gloriari, multo minus oportet
in insipiente gloriari. Qui autem gloriatur in se, in insipiente
gloriatur. Eo enim ipso insipiens convincitur, quia in se ipso
gloriatur. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil tutius,
nihil securius. Si potes, habes quod apprehendas, in Domino
gloriatus non confunderis. Non enim aliquid reprehensionis inveniri
potest in illo, in quo gloriaris. Ac per hoc et ille qui non
dicebat, In mea justitia erue me; sed, In tua justitia erue me:
hoc prius dixit, In te speravi, Domine, non confundar in aeternum
(Psal. LXX, 1).
2. Judaei propriae justitiae opinione excaecati. Numquid enim aliud
est, in quo erraverunt Judaei, aut quo alio vitio ab evangelica
gratia extorres facti sunt, nisi uno illo de quo Apostolus non
tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eis
perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ubi
laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique
quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi
consuleremus Apostolum, et diceremus, Quid est quod dixisti, non
secundum scientiam? Quae est ista scientia, quam illi non habent,
qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire?
Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam
volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. II,
3). Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam, et
pertinere ad Testamentum novum, ad quod Judaei propterea pertinere
non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scientiam habuerunt;
agnosce Dei justitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si
quam habes: si bene vivis, si praecepta Dei facis, noli tuum
putare; hoc est enim velle suam justitiam constituere. Agnosce a quo
acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non
accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in
te gloriaris: et ubi est, Qui gloriatur, in Domino glorietur?
Datum tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum
promitteret Dominus: Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et
bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus
(Joan. VII, 37, 38). Unde in te hoc flumen? Recordare
tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses:
si non sitisses, non bibisses. Quid est, si non sitisses, non
bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non
credidisses. Antequam diceret, flumina aquae vivae fluent de ventre
ejus; prius dixit, Si quis sitit, veniat et bibat. Ideo flumen
habebis aquae vivae, quia bibis: non bibis, si non sitis: si autem
sitiebas, quare tanquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo qui
gloriatur, in Domino glorietur.
3. Scire Christum crucifixum magna sapientia. Superbia hominem
prohibet a fide in Christum.---Et ego, inquit, fratres, veniens
ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiae, annuntians vobis
mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in
vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II,
1, 2)? Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nesciebat.
Magnum est scire Christum crucifixum: sed ante oculos parvulorum
tanquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum.
Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret
quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a
Christo, thesaurum scientiae et sapientiae Dei promisit in Christo.
Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem
seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss.
II, 8, 3). Christus crucifixus, thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiae
dicipi. Ad hoc involucrum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur,
orate. Stulte hujus mundi philosophe, quod quaeris nihil est: quem
non quaeris. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando
pertransis? Contemnis humilitatem, quia non intelligis majestatem.
Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I
Cor. II, 8). Jesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi
aliquid me in vobis scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum:
humilitatem ejus, quam irrident superbi, ut fiat in eis, Increpasti
superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis (Psal.
CXVIII, 21). Et quod est mandatum ejus, nisi ut credamus in
eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum
crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia.
Mandatum ejus est, ut credamus in eum. In quem? In Christum
crucifixum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus in Christum
crucifixum. Hoc omnino: sed superbus iste, erecta cervice, tumenti
gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum.
Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi
quia vilem vesticulam forinsecus circumdatam vident, latentem intus
thesaurum non vident? Videt carnem, videt hominem, videt crucem,
videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere,
noli insultare. Exspecta, scrutare: forte est aliquid intus quod te
multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Videt
oculus carnem: est infra carnem quod oculus non videt. Audit auris
tua vocem: est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum,
quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortuus: est
illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum
usitatae cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare
fratres suos (Exod. II, 11); humana est ista conditio. Et
cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent,
cum subito resurrexisse conspicerent, Ipse est, non est; caro est,
spiritus est: hoc eis dicit, Quid cogitationes ascendunt in cor
vestrum (Luc. XXIV, 38)?
4. Humilitas crucis via ad celsitudinem. Quaeramus ergo, si
possumus, non quod in cor nostrum possit ascendere, sed quo cor
nostrum mereatur ascendere. Merebitur enim in regnante glorificari,
qui didicerit in crucifixo gloriari. Unde videns ipse Apostolus, non
solum quo ascendat, sed etiam qua ascendat: multi enim viderunt quo,
nec viderunt qua: amaverunt celsitudinis patriam, sed ignoraverunt
humilitatis viam: sciens ergo Apostolus, et cogitans et
praemeditans, non solum quo, sed etiam qua, Mihi, inquit, absit
gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi. Poterat dicere, In
sapientia Domini nostri Jesu Christi; et verum diceret: poterat,
In majestate; et verum diceret: poterat, In potestate; et verum
diceret: sed dixit, in cruce. Ubi mundi philosophus erubuit, ibi
thesaurum Apostolus reperit: non contemnendo vile involucrum,
pervenit ad pretiosum involutum. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi
in cruce Domini nostri Jesu Christi. Bonam sarcinam sustulisti,
ibi totum est quod quaesisti; et quid ibi magnum lateret, ostendisti.
Quale adjutorium? Per quem mihi, inquit, mundus crucifixus est et
ego mundo (Galat. VI, 14). Quando tibi crucifigeretur
mundus, nisi pro te crucifigeretur per quem factus est mundus? Ergo
qui gloriatur, in Domino glorietur. Quo Domino? Christo
crucifixo. Ubi humilitas, ibi majestas; ubi infirmitas, ibi
potestas; ubi mors, ibi vita. Si vis ad illa pervenire, noli ista
contemnere.
5. Filii Zebedaei celsitudinem appetentes ad viam vocantur.
Audisti in Evangelio filios Zebedaei. Quaerebant altitudinem,
dicentes ut unus eorum sederet ad dexteram tanti patrisfamilias, alter
ad sinistram. Magnam plane illi celsitudinem requirebant, magnam:
sed quoniam postponebant qua, vocat eos Christus ab eo quo ire
volebant, ad illud qua ire debebant. Quaerentibus quippe tantam
celsitudinem quid respondit? Potestis bibere calicem quem ego
bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Quem calicem, nisi
humilitatis, nisi passionis? quem bibiturus et in se transformans
infirmitatem nostram ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a
me calix iste (Id. XXVI, 39). Istos ipsos in se
transformans, qui talem calicem bibere recusabant, et altitudinem
quaerebant, humilitatis viam negligebant, Potestis bibere, inquit,
calicem quem ego bibiturus sum? Christum quaeritis excelsum; redite
ad crucifixum. Vultis regnare et gloriari in sedibus Christi; prius
discite dicere, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri
Jesu Christi. Haec est doctrina christiana, humilitatis
praeceptum, humilitatis commendatio, ut non gloriemur, nisi in cruce
Domini nostri Jesu Christi. Nam non est magnum in Christi
sapientia gloriari: magnum est in cruce Christi gloriari: unde tibi
insultat impius, inde glorietur pius; unde insultat superbus, inde
glorietur christianus. Noli erusbescere de cruce Christi: ideo in
fronte tanquam in sede pudoris signum ipsum accepisti. Recole frontem
tuam, ne linguam expavescas alienam.
6. Circumcisio veteris Testamenti, crux novi signum. Signum
veteris Testamenti circumcisio in latenti carne: signum novi
Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio est, hic
revelatio: illud est sub velamine, hoc in facie. Quamdiu enim
legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Quare? Quia
non transierunt ad Christum. Cum enim transieris ad Christum,
auferetur velamen: ut qui habebas in occulto circumcisionem, in fronte
portes crucem. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes,
in eamdem imaginem, inquit, transformamur, de gloria in gloriam,
tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 15, 16, 18).
Ne hoc tibi tribuas, ne hoc tuum putes, ne ignorans Dei justitiam et
tuam volens constituere, justitiae Dei non sis subjectus. Transi
ergo ad Christum, o qui gloriaris de circumcisione. Inde enim vis
gloriam habere, quod verecundaris ostendere. Signum est, verum est,
a Deo praeceptum est: sed occultationis signum est. Novum enim
Testamentum in veteri velabatur: vetus Testamentum in novo
revelatur. Ideo signum ab occulto transeat in manifestum, et incipiat
esse in fronte quod latebat sub veste. Nam in eo signo Christum esse
praenuntiatum quis ambigat? Inde cultellus petrinus: Petra autem
erat Christus (I Cor. X, 4). Inde octavus dies
circumcisionis, et dominicus resurrectionis. Ideo Apostolus inde
transiens, inde veniens, transiens scilicet ad Christum, ut
auferatur velamen, novit unde glorietur. Mihi autem absit gloriari,
nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quid enim prius dixerat?
Neque enim qui circumcisi sunt, ii legem custodiunt; sed volunt vos
circumcidi, ut in vestra carne glorientur (Galat. VI, 14,
13). Tu quid, Apostole? Transfer signum ad frontem. Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.
Hic habeo, inquit, quod ignorabam. Venit Testamentum novum,
revelatum est quod occultabatur. Qui sedebant in umbra mortis, lumen
ortum est eis (Isai. IX, 2). Revelatum est eis quod
occultabatur: quod latebat, in aperto est. Venit ipsa Petra, omnes
nos spiritu circumcidit, et suae humilitatis signum in redemptorum
fronte defixit.
7. Gloriatio sit in cruce Christi, non in nostra justitia. Jam
gloriatio in cruce sit Christi: non nos pudeat humilitatis Excelsi.
Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum Deus
venter, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19).
Illis futura praenuntiabantur, jam facta credantur. Non simus
ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut veniret. Sed unde Judaei
ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent,
sed non secundum scientiam. Quam scientiam? Ignorantes, inquit,
Dei justitiam, et suam volentes constituere: non tenentes Deum nisi
in praeceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse praecepta,
adjutorium devitarunt. Finis enim legis Christus, perfectio legis
Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4). Et quid
facit Christus? Justificat impium. Credendo quippe in eum qui
justificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit
impium: credenti ergo in eum qui justificat impium, deputatur fides
ejus ad justitiam. Si enim Abraham ex operibus justificatus est,
tanquam ipse fecerit, tanquam sibi hoc ipse praestiterit; habet
gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, 5, 2). Qui autem
gloriatur, in Domino glorietur; et securus dicat, In tua justitia
erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis
viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est
sapientiae, scire cujus est donum (Sap. VIII, 21). Quis
hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quae
justitia, quae particula justitiae impleri potest, sine aliqua
continentia? Delectat enim peccare: nam si non delectaret, non
fieret. Minus autem delectat justitia, aut non delectat, aut minus
quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animae?
Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor
sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos?
Qui omnes idonei fuimus vulnerare nos, quis nostrum est idoneus curare
quod fecit? Sic et in ipsis delictis, quis non cum voluerit,
vulnerat se? Sed non quis cum voluerit, sanat se. Sit ergo animus
pius, sit fideliter christianus, sit gratiae non ingratus.
Agnoscatur medicus: nunquam se sanat aegrotus.
|
|