|
1. Fornicatio fugienda. Injuriam Christo facit fornicator.
Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem
humanas libidines; et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra
Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra
meretricis? Absit. Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit;
quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter
nos: caput de quo dictum est, Ipse Salvator corporis nostri
(Ephes. V, 23). Corpus autem ejus Ecclesia est (Coloss.
I, 18). Si ergo Dominus noster Jesus Christus tantummodo
animam humanam susciperet; membra ejus non essent nisi animae nostrae:
quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex
anima et corpore constamus; profecto illius membra sunt et corpora
nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et
in se ipso contemnebat se ipsum; non in se contemnat Christum: non
dicat, Faciam, nihil sum: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6).
Sed corpus tuum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te
tanquam praecipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te
Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis?
Meretrix est enim quae tibi ad adulterium consentit: et forte ipsa
christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem
in vobis contemnitis Christum, nec agnoscitis Dominum vestrum, nec
cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos
suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret
membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne praestita
est, non honor ei retribuitur? Si non praestaretur, desideraretur:
quia praestita est, contemnitur?
2. Fornicator in Spiritum sanctum injuriosus. Haec autem corpora
nostra, quae dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus
Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; haec ergo corpora
nostra dicit idem apostolus templum esse in nobis Spiritus sancti,
quem habemus a Deo. Propter corpus Christi corpora nostra membra
sunt Christi: propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra
sunt templum Spiritus sancti. Quid horum in te contemnis?
Christum, cujus membrum es? an Spiritum sanctum, cujus templum es?
Ipsam meretricem, quae tibi consentit ad malum, non audes fortasse
introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum conjugalem: sed
quaeris aliquem abjectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter
voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuae, et non defers
templo Dei tui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum conjuge
tua, et tu ipse is ad impudicam, cum sis templum Dei? Puto quia
melius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuae. Quocumque enim
ieris, Jesus videt te; qui fecit te, et perditum redemit te, et pro
mortuo mortuus est pro te. Tu te non agnoscis: sed ille a te oculos
non avertit, non ad adjuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini
super justos, et aures ejus ad preces eorum. Continuo subjecit, et
terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant,
Faciam: non enim Deus me tam turpia facientem dignatur attendere.
Audi quid sequitur, cujus sis attende; quoniam quocumque ieris,
Jesus videt: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de
terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17). Sed de
qua terra? Ubi dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra
viventium (Psal. CXLI, 6).
3. Fornicatio excludit a regno Dei. Forte enim malus, iniquus,
adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo
libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est, Vultus
autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Ecce ego jam senui, qui ab ineunte aetate usque in hodiernum diem
tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum
funera juvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis impudicus
supervixi. Quid est quod dicitur, quia Vultus Domini super
facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi
non est impudicus, est alia terra in regno Dei. Nolite errare:
neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque
molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt. Hoc est,
perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem
sibi ponunt: propter eos qui perdite viventes spem sibi ponunt in regno
Dei, quo non accessuri sunt, dictum est, Perdet de terra memoriam
eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova, quam justi
inhabitabunt. Ibi impii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non
sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum
tempus est ut possit mutari.
4. Habitationes duae, in igne, aut in regno. Pro corpore quantum
timetur. Duae quippe habitationes sunt; una in igne aeterno, alia in
regno aeterno. Puta quia in igne aeterno aliter ille, aliter ille
torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille,
plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam
alteri civitati (Matth. X, 15): et quidam circumeunt mare et
terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt eum filium
gehennae duplo quam sunt ipsi (Id. XXIII, 15). Puta quia
alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus: non est
regio ubi tibi eligas locum. Quaecumque ibi mitiora tormenta sunt,
pejora sunt, quam quae formidas in isto saeculo. Cogita quomodo
tremas, si tibi aliquis calumnietur, ne mittaris in carcerem: et tu
ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis,
conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre
desideras, ad pedes ejus volutaris. Quaerit, quare? Libera me,
inquis. Quid agitur? Ecce ille mihi calumniatur. Et quid tibi
facturus est? Domine, concutior; Domine, in carcerem mittor;
miserere mei, libera me. Ecce quomodo timetur carcer, quomodo
timetur conclusio; et non timetur gehennae exustio! Postremo, quando
augetur calamitas, et pressura saevit atrocior, et usque ad mortem
saevit, quando bonum videtur homini ne moriatur, ne occidatur, debere
succurri omnes clamant, adjutoria cuncta implorantur; subvenite,
currite propter animam. Tota exaggeratio calamitatis est, quia
dicitur, propter animam. Succurrendum est quidem, nec huic timori
adjutorium denegandum: faciendum quod fieri potest, a quo potest.
5. Mors animae plus timenda quam corporis. Verumtamen ego
interrogare volo periclitantem, et isto nomine mea viscera
commoventem; quoniam dicit, Curre propter animam. Facile huic ego
respondeo: Ego quidem curro propter carnem tuam; utinam tu curreres
propter animam tuam. Et tu noveris quia propter corpus tuum curro,
non propter animam tuam. Melius audio Christum vera dicentem, quam
te timore falso murmurantem. Ipse enim Dominus dicit: Nolite timere
eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth.
X, 28). Certe propter animam tuam me vis currere: ecce quem
times, et sub cujus comminationibus expallescis, non potest occidere
animam tuam: usque ad corpus saevit, tu noli saevire in animam tuam.
Ab illo occidi non potest, a te potest; non lancea, sed lingua.
Inimicus qui te percutit, finit hanc vitam: Os autem quod mentitur,
occidit animam (Sap. I, 11). Ex his ergo quae in hoc tempore
homines timent, conjiciant quae timere debeant. Timet enim carcerem,
et non timet gehennam? Timet quaestionarios tortores, et non timet
infernales angelos? Timet cruciatum temporalem, et non timet poenas
ignis aeterni? Postremo timet ad modicum mori, et non timet in
aeternum mori?
6. Vita animae et vita corporis unde. Animae vita Deus. Ille qui
te occisurus est, quem times, quem exhorrescis, quem fugis, a cujus
timore non sineris dormire, et ipsum in somnis si vides, cum
dormieris, expavescis, quid est facturus tibi? Exclusurus est de
carne tua animam tuam: anima tua exclusa quo eat, vide. Neque enim
potest ille aliter carnem tuam occidere, nisi inde excludat animam
tuam, per quam vivit caro tua. Praesentia quippe animae tuae caro
vivit, et quamdiu in carne tua praesens est anima tua, necesse est ut
vivat caro tua. Ille autem qui tuam mortem quaerit, ejicere vult de
carne tua vitam tuam, qua vivit caro tua.
Putas, non est aliqua vita, qua vivit ipsa anima tua? Est enim
anima vita quaedam, qua vivit caro tua. Putas, nulla alia vita est,
qua vivit ipsa anima tua; aut quomodo habet caro tua vitam, animam qua
vivit caro tua, fit et ipsa anima tua, ut habeat aliquam vitam suam?
et quomodo caro, cum moritur, exspirat animam vitam suam; sic et
anima, quando moritur, exspirat aliquam vitam suam? Si invenerimus
quae sit haec vita, non corporis tui, quod est anima tua; sed vita
vitae corporis tui, hoc est, vita animae tuae: si invenerimus eam,
ex hac morte, qua times ne de carne ejiciatur anima tua, puto quia
plus debes timere illam mortem, ne vita animae tuae projiciatur de
anima tua. Breviter ergo dicam: et quid multis teneor? Vita
corporis anima est, vita animae Deus est. Spiritus Dei habitat in
anima, et per animam in corpore, ut et corpora nostra templum sint
Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Venit enim Spiritus ad animam
nostram: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et totum
possidet qui principale tenet. In te quippe illud principatur, quod
melius est. Tenens Deus quod melius est, id est, cor tuum, mentem
tuam, animam tuam, profecto per meliorem possidet et inferiorem, quod
est corpus tuum. Saeviat igitur inimicus, minetur mortem, faciat si
permittitur, excludat de carne animam tuam: anima tua non excludat a
se vitam suam. Si recte plangis, et putas te miserabiliter dicere
potenti inimico tuo, Noli ferire, parce sanguini meo: non tibi dicit
Deus, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24)?
Anima tua forte dicit: Roga illum, ne feriat; nam dimitto te. Si
enim percusserit, manere tecum non possum. Roga ne feriat, si vis ut
non te dimittam. Quae tibi dicit, si vis ut non te dimittam? Tu
ipse: tu enim qui loqueris, anima es. Si ergo percusserit carnem,
tu fugis, tu exis, tu migras, jacet terra in terra. Ubi erit quod
animavit terram? quod flatu Dei tibi datum est, ubi erit? Si non
efflavit vitam suam, id est, Deum suum, in illo erit quem non
perdidit, in illo erit quem non a se exclusit. Si autem obtemperas
infirmitati animae tuae, dicenti tibi, Ferit, et dimitto te; non
times Deum dicentem tibi, Peccas, et dimitto te?
7. Timor vanus et timor utilis. De timore vano timorem utilem
capiamus. Timor vanus est omnium hominum timentium amittere
temporalia, quandoque migraturorum, et migrare trepidantium,
volentium semper differre quod non possunt auferre. Vanus est iste
timor hominum: et tamen est, et vehemens est, et resisti ei non
potest. Hinc increpandi, hinc objurgandi, hinc plangendi, hinc
lugendi homines, timentes mori, et nihil aliud agentes, nisi serius
mori. Quare non agunt non mori? Quoniam quidquid agunt, non
efficiunt ut non moriantur. Possunt autem aliquid agere, quo
efficiant ut nunquam moriantur? Nullo modo. Prorsus quidquid
egeris, quantumcumque invigilaveris, quocumque fugeris, quaelibet
munimenta quaesieris, quibuslibet divitiis te redemeris, quibuslibet
calliditatibus hostem fefelleris; non fallis febrem. Nihil enim aliud
agis, ut non cito ab hoste moriaris, nisi ut serius aliquando a febre
moriaris. Habes quod agas, ut nunquam moriaris. Si times mortem,
ama vitam. Vita tua Deus est, vita tua Christus est, vita tua
Spiritus sanctus est. Non illi places male agendo. Templum ruinosum
non inhabitat, templum sordidum non ingreditur. Sed geme ad illum,
ut mundet sibi locum; geme ad illum, ut aedificet templum sibi: quod
tu destruxisti, ipse construat; quod tu exterminasti, ipse reformet;
quod tu dejecisti, ipse erigat. Clama ad Deum, clama interius,
clama ubi audit: quia et ibi peccas, ubi videt; ibi clama, ubi
audit.
8. Timore poenae malum non faciens, nondum laudandus. Gehennae
timor ad quid utilis. Et cum timorem correxeris, et utiliter timere
coeperis, non temporales cruciatus, sed aeterni ignis supplicia, et
ideo adulter non fueris: hinc enim loquebamur, propter Apostolum,
qui dixit, Corpora vestra membra Christi sunt: cum ergo ideo adulter
esse non coeperis, quia times ardere in igne sempiterno, nondum
laudandus es; non quidem ita dolendus, ut ante, sed tamen nondum
laudandus.
Quid enim magnum est, timere poenam? Magnum est, sed amare
justitiam. Interrogo te, et invenio te. Tu inspice interrogationem
meam sonantem, et fac de te ipso interrogationem silentem. Dico ergo
tibi: Libidine cum victus habes consentientem, quare non committis
adulterium? Et respondebis: Quia timeo gehennam, timeo supplicium
ignis aeterni, timeo judicium Christi, timeo societatem diaboli, ne
puniar ab illo, et cum illo ardeam. Quid? dicturus sum, Male
times? quomodo tibi dicebam de adversario, quia quaerebat corpus tuum
occidere. Ibi enim recte dicebam, Male times, securum te fecit
Dominus tuus, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Modo
cum dicis mihi, Gehennam timeo, ardere timeo, in aeternum puniri
timeo: quid dicturus sum? Male times? vane times? Non audeo,
quandoquidem ipse Dominus ablato timore, subjecit timorem; et ait,
ubi dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non
habent quid faciant: sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et
animam occidere in gehennam ignis: ita dico vobis, hunc timete
(Luc. XII, 4, 5). Cum ergo Dominus timorem incusserit, et
vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit,
dicturus ego sum, Male times? Ista non dicam. Plane time, nihil
melius times; nihil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te:
Si non te videret Deus, quando facis, nec quisquam te convinceret in
judicio illius, faceres? Tu te vide. Non enim potes ad verba omnia
mea respondere, inspice te ipsum. Faceres? Si faceres, ergo poenam
times, castitatem nondum amas, charitatem nondum habes: serviliter
times; formido est mali, nondum dilectio boni. Sed time tamen, ut
ista formido custodiat te, ut perducat ad dilectionem. Timor enim
iste, quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et
sic volentem peccare animum interiorem non sinit. Est enim quidam
custos timor, quasi paedagogus legis; littera est minans, nondum
gratia juvans. Custodiat tamen te timor iste, dum non facis timendo,
et veniet charitas; intrat in cor tuum, et quantum illa intrat,
tantum timor exit. Timor enim id agebat, ne faceres: charitas id
agit, ut nolis facere, etiam si impune possis admittere.
9. Charitas timorem alium pellit, alium introducit. Timor
servilis. Timor castus. Dixi quid timeatis, dixi quid appetatis.
Sectamini charitatem, intret charitas; admittite illam, timendo
peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene
viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire.
Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota
intraverit, nullus timor erit: quia perfecta charitas foras mittit
timorem (I Joan. IV, 18). Intrat ergo charitas, pellit
timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet, secum suum
timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in
saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Servilis timor est,
quo times cum diabolo ardere: timor castus est, quo times Deo
displicere. Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate
affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne jubeat eum
verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat carcere includi, jubeat
eum pistrino conteri. Haec timens servus non peccat: sed quando
senserit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit
convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat, non justitiam
diligebat. Vir autem bonus, vir justus, homo liber (nam solus
justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est
[Joan. VIII, 34]), delectatur ipsa justitia: et si possit
sine teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit audire
Deum dicentem sibi, Video te cum peccas, non te damnabo, sed
displices mihi: ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi
judicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur;
sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si
enim amat ipse, et amantem sui dominum sentit, non facit quod
displicet amanti se.
10. Vis impuri amoris. Lubricos et inhonestos amatores attendite
; si quis amore feminae lascivus et nequam vestit se aliter quam illi
placet, vestit se aliter quam amatae suae placet, aut ornat se aliter
quam illi placet. Illa dixerit, Nolo habeas talem byrrhum; non
habet: si per hiemem illi dicat, In lacerna te amo ; eligit
tremere, quam displicere. Numquid illa cui displicet, damnatura
est? numquid in carcerem missura? numquid tortores adhibitura? Hoc
solum ibi timetur, Non te videbo: hoc solum ibi contremiscitur,
Faciem meam non videbis. Si hoc impudica dicit, et terret; Deus
dicit, et non terret? Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non
amamus, non inde terremur; sed terremur ut servi, de igne, de
gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de exaggeratissimis diaboli
angelis, ejusque suppliciis? Vel inde terreamur. Si illud minus
amamus, vel illa timeamus.
11. Virgines sacras amor facit. Ornamenta feminarum. Non ergo
fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I
Cor. III, 16, 17). Licita sunt matrimonia, nihil amplius
requiratis. Non enim grande onus impositum est. Virginibus major
amor imposuit majus onus. Virgines quod licebat noluerunt, ut plus
placerent ei cui se devoverunt. Ambierunt illam majorem pulchritudinem
cordis sui. Quid jubes? Tanquam dicerent, Quid jubes? Ne
adulterae simus, hoc praecipis? Amando te, plus facimus quam jubes.
De virginibus, ait Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Ergo
quare hoc faciunt? Consilium autem do (I Cor. VII, 25).
Illae autem amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos
amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptaverunt praeceptum, ut
non recusarent consilium: ut plus placerent, plus se ornaverunt.
Corporis enim hujus, id est, exterioris hominis ornamenta quanto
magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto
autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis
moribus pulchris homo interior adornatur. Unde dicit et Petrus:
Ornantes se non in tortis crinibus. Cum enim dixisset, Ornantes
se; quid aliud a carnalibus, quam visibilia ista ornamenta
putarentur? Continuo tulit cogitationi quod cupiditas inquirebat.
Non inquit, in tortis crinibus, neque auro, vel margaritis, vel
veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum
dives (I Petr. III, 3, 4, et I Tim. II, 9, 10).
Neque enim Deus divitias daret exteriori homini, et inopem
relinqueret interiorem: dedit invisibili divitias invisibiles, et
invisibilem ornavit invisibiliter.
12. Virginum sacrarum amor. His ornamentis studentes Dei
puellae, sanctae virgines, nec quod licebat appetierunt, nec quod
cogebantur consenserunt. Multae enim etiam parentum suorum contrarios
conatus igne superni amoris superaverunt. Iratus est pater, ploravit
mater: non curavit illa, cui ante oculos versabatur speciosus forma
prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ei quippe se ornari
desideravit, ut tota ejus curam gereret. Quia quae nupta est,
cogitat quae sunt mundi, quomodo viro placeat: quae autem innupta
est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placet Deo (I Cor. VII,
34). Videte quid sit amare. Non dixit, Cogitat ne damnetur a
Deo. Adhuc enim iste timor ille servilis est, custos quidem
malorum, ut abstineant se a malis, et abstinendo digni sint ad se
admittere charitatem. Sed illae non cogitant quemadmodum non puniantur
a Deo, sed quomodo placeant Deo, pulchritudine interiore, decore
occulti hominis, decore cordis, ubi illius oculis nudae sunt: nudae
intus, non foris; integrae et intus et foris. Vel virgines doceant
conjugatos et conjugatas, non ire in adulterium. Illae faciunt plus
quam licet; illi non faciant quod non licet.
|
|