|
FRAGMENTUM.
1. Difficilis quaestio ex verbis Apostoli. Quaestio de Epistola
Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit, Omne peccatum
quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in
corpus proprium peccat; nescio si possit ad liquidum dissolvi, quamvis
possit, donante Domino, aliquid inde probabiliter dici: ita enim
profunda est. Nam cum superius in eadem Epistola Apostolus diceret,
Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque
adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures,
neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei
possidebunt: et paulo post, Nescitis, ait, quoniam corpora vestra
membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra
meretricis? Absit. An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum
corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem
adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: atque ibi
subjunxit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est;
qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. An nescitis quia
corpus vestrum, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a
Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno:
glorificate et portate Deum in corpore vestro: cum ergo multa et
horrenda in hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non
dabitur regnum Dei, quae tamen nonnisi per corpus perpetrari ab
hominibus possunt; quod corpus utique jam fidelium, templum esse dicit
Spiritus sancti, quem habemus a Deo; ipsaque membra corporis
nostri, membra esse asseverat Christi: de quibus arguendo et quodam
modo interrogando, ait: Tollens ergo membra Christi, faciam membra
meretricis? responderitque sibi, Absit; subjungat adhuc et dicat,
Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est. Erunt
enim, inquit, duo in carne una: qui autem adhaeret Domino, unus
spiritus est; et concludat, Fugite fornicationem: sequitur tamen
ipse, et dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus
est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa
quae dinumeravit peccata, dicens, Nolite errare: neque
fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque
ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt;
ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut
exerceri possunt ? Quis hoc sani capitis homo negaverit? Totum
quippe istum locum Apostolus, propter ipsum corpus jam emptum pretio
magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus sancti
factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius
inviolatum tanquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat.
Quare ergo subjungere voluit hoc, unde difficilis quaestio
nasceretur; id est, ut diceret, Omne peccatum quodcumque fecerit
homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat:
cum sive ipsa fornicatio, sive alia hujusmodi, quae nonnisi per corpus
fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum
corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim? poteritne esse quispiam
(ut caetera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel
maledicus, vel rapax, extra operationem corporis hujus? Quamvis nec
ipsa idololatria neque ipsa avaritia, praeter servitium corporis hujus
poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo, Omne
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem
fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto
homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique
concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum
constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc
circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est, Dixit
impius in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): idem
beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere,
illo loco ubi ait, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut
recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum,
sive malum (II Cor. V, 10). Quia videlicet nonnisi in
corpore constitutus impius potuit dicere, Non est Deus. Ut taceam
quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit, Manifesta autem
sunt opera carnis: et exsequitur, Quae sunt fornicationes,
immunditiae, luxuriae, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae,
ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi,
quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V,
19-21). Numquid enim non videtur nobis extra corpus fieri
caetera illa quae ibi imterposuit, aemulationes, animositates,
dissensiones, invidias, haereses? et tamen operibus carnis ista
tribuit Doctor Gentium in fide et veritate. Quid est ergo, Omne
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo
fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in
corpus proprium peccat?
2. Solutio difficultatis. Cur sola fornicatio dicitur peccatum in
corpus proprium. Apparet igitur cuivis tardo et obtunso, quam sit
ista quaestio difficilis: quam Dominus piae intentioni nostrae, si
aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque revelare, poterimus
aliquid rationabiliter dicere. Videtur enim beatus Apostolus, in quo
loquebatur Christus, aut exaggerare voluisse fornicationis malum super
caetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur; non tamen
animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et
obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis,
commisceri facit animum vis ingens libidinis cum ipso corpore, et unum
cum ipso quodam modo agglutinari et devinctum esse; in tantum ut nihil
aliud ipso momento et experimento hujus tam magni flagitii cogitare
homini liceat, aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentem, quam
captivam subdit ipsa submersio, et quodam modo absorptio libidinis et
concupiscentiae carnalis; ut hoc esse videatur quod dictum est, Qui
autem fornicatur, in corpus proprium peccat: quia tunc fit proprie et
familiariter servum corporis cor hominis fornicantis, in tempore maxime
ipsius nequissimae operationis: in tantum ut ipse Apostolus
inculcatius volens commendare cavendum hominibus hoc malum, dixerit,
Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? et exsecrans
atque detestans responderit, Absit. An nescitis, inquit, quoniam
qui adhaeret meretrici unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in
carne una. Numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibuscumque
facinoribus hominum? Liberum est enim animo humano in aliis quibusque
sceleribus, et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi
cogitatione distendi: quod in fornicationis ipso opere atque tempore
non licet animo, ad aliud aliquid cogitandum liberum esse. Sic enim
totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut jam dici non
possit ipse animus suus esse; sed simul totus homo dici possit quod
caro sit, et spiritus vadens et non revertens (Psal. LXXVII,
39). Sic ergo possumus intelligere, quia omne peccatum quodcumque
fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus
proprium peccat: ut videatur, ut dixi, Apostolus in tantum
exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione hujus
fornicationis, caetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque
peccata; solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium
peccari dixerit, quia majore libidinis ardore, quo superior nullus
est, voluptas ipsius corporis tenet servum, efficitque captivum.
3. Generalis fornicatio, qua non adhaeretur Deo. Haec dicta sint
de speciali fornicatione hujus corporis. Verum quia non solum
fornicatio in sacris Litteris specialiter, sed etiam generaliter
arguitur et nominatur; conemur, Deo adjuvante, et hinc aliquid
probabiliter dicere. Generalis igitur fornicatio aperte manifestatur
in Psalmo, ubi dicitur: Quoniam ecce qui longe se faciunt a te,
peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Ubi subsequenter,
qualiter ista generalis fornicatio evadi et effugi possit, adjunxit
dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII,
27, 28). Ut exinde facile advertamus, illam esse generalem
fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret
mundo. Unde beatus apostolus Joannes dicit: Si quis dilexerit
mundum, dilectio Patris non est in eo (I Joan. II, 15). Et
apostolus Jacobus dicit: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus
mundi inimica est Deo (Jacobi IV, 4)? Breviter ergo definitum
est, non posse habere dilectionem Dei, qui habuerit dilectionem
mundi; et inimicum esse Dei, qui amicus esse voluerit mundi. Ad hoc
etiam pertinet quod Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus
dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut
unum patietur, et alterum contemnet. Et concludit: Non potestis
Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24). Ista est ergo
generalis, ut dictum est, animae fornicatio, omnia omnino in se
continens, qua non adhaeretur Deo, dum adhaeretur mundo: ut sic
etiam intelligere valeamus, secundum istam generalem fornicationem,
quod ait Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra
corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Quia si
non fornicetur anima humana, adhaerendo Deo, nec adhaerendo mundo,
quaecumque alia peccata, a concupiscentia carnali prorsus aliena
potuerit pro ipsa fragilitate mortalitatis, vel ignorando, vel
negligendo, vel obliviscendo, vel non intelligendo homo incurrere,
hoc sit quod dictum est, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra
corpus est: quia nullum hic corporalis vel temporalis concupiscentiae
peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale
peccatum, dici videtur. Quod si adhaerens mundo mundanus homo, longe
se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat:
quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia et carnalia,
carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur
creaturae serviens potius quam Creatori, qui est benedictus in
saecula.
4. Apostoli interpretatio duplex. Sic ergo, quantum mihi videtur,
salva fide, intelligi potest utriusque fornicationis malum, tam
specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni
doctoris, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra
corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut aut
exaggeratio facta sit ab Apostolo hujus specialis fornicationis, qua
in corpus proprium peccari recte intelligitur; quia nusquam sic totus
homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel
inevitabiliter affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali, caetera
peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur.
Quemadmodum solius fornicationis vis quaedam imperiosae libidinis,
conditioni suae subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum
facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis; ut aliud quid
praeter quod agit in ipso corpore, non sit liberum humanae menti vel
cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit
Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur, Omne
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem
fornicatur, in corpus proprium peccat: sic accipiendum est et
intelligendum, ut quisque dum non adhaeret Deo, qui adhaeret mundo,
omnia temporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium
peccare dicatur, id est, universae concupiscentiae carnali deditus et
subditus factus, tanquam totus creaturae servus ab ipso Creatore
alienus, per illam initium omnis peccati superbiam, cujus superbiae
initium est, ut scriptum est, apostatare a Deo (Eccli. X, 15,
14). A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque
aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis
incurrere, hoc intelligatur extra corpus esse; id est, extra
corporeae et temporalis omnis concupiscentiae malum, alienum esse,
extra corpus, ut saepe dictum est, esse. Tantummodo enim carnalis et
generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a Deo,
tanquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus
illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cujus universaliter
concupiscentiae serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo: quod
est, ut dictum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo.
Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Joannes
admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in
mundo; quoniam quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et
concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre,
sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem
fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut ille manet in
aeternum (I Joan. II, XV, 17). Ista ergo dilectio mundi,
quae universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est
fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus
corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus
humanus indesinenter servit animus, ab ipso Creatore universorum
desolatus atque derelictus.
|
|