|
1. Templi antea profani dedicatio. Si consideremus, fratres, ante
gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse
coeperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius
commutantur, ita etiam terrarum loca quae prius contra Dei gratiam
fuerunt, nunc Dei gratiae dedicantur. Nos enim, sicut dicit
Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quod dicit Deus,
Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quae autem hic simulacra
fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Deambulat autem in
nobis praesentia majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad
hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes
cum infidelibus (II Cor. VI, 16, 13, 14). Si
dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse
Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quae non novit angustias;
videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente
Apostolo, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Propter hanc
latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus.
2. In nobis, uti in profano templo, alia dejicienda, alia
consecranda. Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus:
Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro
enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec
enim invicem, adversantur; ut non ea quae vultis faciatis.
Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc aedificabat, nondum
dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in
melius convertuntur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores
usus commutantur; sic et nos sumus. Opera carnis fuerunt in nobis.
Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera
carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus,
veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis;
contentiones, inimicitiae, haereses, invidiae, ebrietates, et his
similia; dejicienda sunt, non mutanda: quae praedico, inquit,
vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt. Ista in nobis, tanquam idola frangenda sunt. In usus
autem meliores vertenda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quae
serviebant immunditiae cupiditatis, serviant gratiae charitatis.
3. Aedificatio per fidem, dedicatio per resurrectionem. Sed videte
quid dixerit, et diligenter advertite. Operarii Dei sumus, adhuc
aedificatur templum Dei. In capite suo jam dedicatum est; quoniam
Dominus resurrexit a mortuis, devicta morte, mortalitate consumpta
ascendit in coelum: quia scriptus de illo erat Psalmus dedicationis
domus. Ideo post passionem dicit: Convertisti luctum meum in gaudium
mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me jucunditate; ut
psallat tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12,
13). Facta est ergo illa post passionem dedicatio in
resurrectione. Ergo et nostra modo fit aedificatio per fidem, ut fiat
et ipsa dedicatio per ultimam resurrectionem. Denique post istum
psalmum dedicationis domus, ubi ostenditur resuscitatio capitis
nostri, alius est psalmus post istum, non ante istum, cujus sic habet
titulus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Recolite
captivitatem, ubi antea fuerimus, quando totum mundum velut massam
infidelium diabolus possidebat. Propter hanc captivitatem Redemptor
advenit; pretium nostrum sanguinem suum fudit: fuso suo sanguine,
captivitatis nostrae instrumenta delevit. Lex, inquit Apostolus,
spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato
(Rom. VII, 14). Antea sub peccato venumdati, sed postea
gratia liberati. Post illam captivitatem, domus modo aedificantur;
et ut aedificetur, evangelizatur. Sic enim incipit Psalmus ipse:
Cantate Domino canticum novum. Et ne putes domum istam in uno angulo
aedificari, sicut aedificant schismatici vel haeretici; attende quod
sequitur: Cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1).
4. Novum canticum. Salutare Dei Christus ab antiquis
desideratus.---Cantate Domino canticum novum: contra canticum
vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: novus
homo, ut deponatur vetus homo. Exuite vos, inquit, veterem hominem
cum actibus suis; et induite novum, qui secundum Deum creatus est in
justitia et sanctitate veritatis (Coloss. III, 9, 10, et
Ephes. IV, 22-24). Ergo, Cantate Domino canticum novum;
cantate Domino, omnis terra. Cantate, et aedificate; cantate, et
bene canite. Annuntiate diem ex die salutare ejus: annuntiate diem ex
die Christum ejus. Quid est enim salutare ejus, nisi Christum
ejus? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis,
Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal.
LXXXIV, 8). Desiderabant hoc salutare antiqui justi, de
quibus Dominus dicebat discipulis: Multi voluerunt videre quae vos
videtis, et non potuerunt (Luc. X, 24). Et salutare tuum da
nobis. Dixerunt hoc antiqui justi, Salutare tuum da nobis:
Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Videamus in
carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur
caro, et redimat animam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da
nobis. In hoc desiderio erat ille sanctus senex Simeon: in hoc,
inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus
Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in
talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi
vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille
ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam senectus matura
excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus
est, at ubi eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia
senectus agnovit; accepit eum in manus suas, et dixit: Nunc
dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei
salutare tuum (Luc. II, 26-30). Ecce unde dicebat,
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da
nobis. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute
vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit.
Ergo si mundum veterem invenit, audiat mundus: Cantate Domino
canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas,
novitas surgat.
5. Christi praedicatio.---Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino. Videte certamen aedificantium. Cantate Domino,
benedicite nomen ejus. Bene nuntiate, quod est graece evangelizate.
Quid? Diem ex die. Quem diem ex die? Salutare ejus. Quem diem
ex die? Lumen ex lumine, Filium de Patre, salutare ejus.
Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia
ejus. Ecce quomodo domus aedificatur post captivitatem. Terribilis
est super omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii gentium
daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 1-5).
Sanctos fecit, Apostolos fecit. Quoniam coeli enarrant gloriam
Dei. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces
eorum. In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 2,
4, 5): quia omnis terra cantat canticum novum.
6. Lucta carnis et spiritus. Audiamus ergo et Apostolum,
architectum magistri: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum
posui. Audiamus ergo istum architectum, quaedam nova construentem,
quaedam vetera dejicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est
ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfeceritis, veterum
est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem
adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Adhuc enim
aedificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quae vultis faciatis.
Quae enim vultis? Ut omnino nullae sint concupiscentiae malarum et
illicitarum delectationum. Quis sanctus non haec velit? Sed non
efficit: quamdiu hic vivitur, hoc non impletur. Caro enim
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim
invicem adversantur; ut ea quae vultis facere, ut nullae sint in vobis
prorsus rerum illicitarum concupiscentiae, non possitis. Quid ergo
restat? Spiritu ambulate; et, quia non potestis efficere ut
concupiscentias carnis consumatis, concupiscentias carnis ne
perficiatis. Consumere quidem illas atque finire, et penitus
exstirpare omni modo velle debetis: sed quamdiu sunt in vobis, et est
alia lex in membris vestris repugnans legi mentis vestrae,
concupiscentias carnis ne perficeritis. Quid enim vultis? Ut omnino
non sint concupiscentiae carnis. Non vos permittunt implere quod
vultis; nolite eas permittere implere quod volunt. Quid vultis? Ut
omnino non sint. Sed sunt. Caro concupiscit adversus spiritum:
concupiscat spiritus adversus carnem. Ut non ea quae vultis faciatis,
id est, ut non sint in vobis ipsae concupiscentiae carnis; nec ipsae
faciant quod volunt, ut opus earum perficiatis. Si non tibi in totum
ceditur, noli et tu cedere. Prius aequetur pugna, ut aliquando sit
victoria.
7. Victoria post resurrectionem. Cur differtur victoria. Etenim
procul dubio, fratres mei, erit: credamus, speremus, amemus, erit
aliquando victoria, in dedicatione domus, quae modo aedificatur post
captivitatem. Novissima enim inimica destruetur mors, cum
corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit
immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors,
contentio tua (I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)?
Triumphantium ista vox est, non pugnantium. Pugnantium autem vox
est, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine,
quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde; et
tu, Domine, usquequo (Psal. VI, 3, 4)? Vide laborantem in
certamine. Et tu, Domine, usquequo? Quid est, Usquequo?
Quousque probes quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, luctamen
non sentires: si luctamen non sentires, tanquam de tuis viribus
superbires; et per istam superbiam nunquam ad victoriam pervenires.
Dictum est quidem, Adhuc te loquente dicam. Ecce adsum (Isai.
LVIII, 9): sed Deus et cum differt adest, et quod differt
adest, et differendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem,
perfectam non impleat sanitatem.
8. Medicamentum elationis in Paulo. Non enim, fratres mei,
apostolo Paulo non aderat, qui cum certaret, ne extolleretur,
timebat. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar.
Videte in conflictatione certantem, nondum in securitate
triumphantem. In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Quis
dicit, Ne extollar? O terror, o tremor! Quis dicit, Ne
extollar? Cum tanta ejus verba sint retundentia elationem,
compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum est quia dicit.
Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne
extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus
satanae. O venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi
stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Caput
caedebatur, ne caput extolleretur. O antidotum, quod quasi de
serpente conficitur, et propterea theriacum nuncupatur! Serpens enim
ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicut dii (Gen.
III, 5): superbiae persuasio ista est. Unde cecidit, inde
dejecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait
Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me.
Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propter quod, non
semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse
dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat,
ideo non aderat, et falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce
adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando
secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et
quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte
quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi
gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII,
7-9). Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi
in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod
scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua.
Haec erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et
divinum auxilium postulantis.
9. Humilitate victoria obtinenda. Triumphantis autem verba quae
erunt? Verba certantis, dum domus aedificatur: verba triumphantis,
cum domus in ultimo dedicatur. Ubi est, mors, contentio tua? ubi
est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic
ista dicebat Apostolus, quasi ipse jam ibi esset. Denique post haec
verba, quae constat esse de futura perceptione, non de praesenti
conflictatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed
tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est
mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors,
aculeus tuus? Tunc fiet ut nusquam sit aculeus mortis, nusquam possit
inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur
in te humilitas, ut tunc in te fiat; ne superbia non permittat ut vel
tunc in te fiat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras,
dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra (Matth.
VI, 12). Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo
dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I
Joan. I, 8). Tu tibi diabolus eris. Nos ipsos seducimus, et
veritas in nobis non est. Non enim verum dicimus, dicendo nos non
habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo
veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in
pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi est,
mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum.
10. Lex sine gratia. Sed de lege praesumis, quia data est tibi
lex, et datum est tibi praeceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te
vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut
velis. Adjuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis
videre quid valeat sine Spiritu adjuvante littera jubens? Ibi dixit.
Cum dictum est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis
est peccatum; continuo subjunxit, Virtus autem peccati lex (I
Cor. XV, 54-56)? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala
jubendo, vel bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona
jubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, inquit, lex
ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi
gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria
praesumitur virtute, factum est grande vitium. Sed quid fecit
gratia? Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V,
20). Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod
tuis pravis moribus addidisti, totum dimisit, totum delevit;
orationem docuit, gratiam promisit; certamen indixit, laboranti
subvenit, victorem coronavit, Itaque, inquit Apostolus, Lex
quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo
bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat
peccatum, Nam quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat.
Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non
concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit
me, et per illud occidit (Rom. VII, 7-13). Ecce quid
est, Littera occidit (II Cor. III, 6).
11. Necessitas divini adjutorii. Si vis ergo evadere legem
minantem, ad Spiritum fuge adjuvantem. Quod enim lex imperat, fides
sperat. Clama ad Deum tuum, adjuvet te. Non remaneas sub littera
reus, sed Spiritu suo te adjuvet Deus: ne tibi similis sit superbus
Judaeus. Cum enim aculeus mortis esset peccatum, virtus autem
peccati lex; quid ageret humana infirmitas, in qua fatigabatur
voluntas? Velle, inquit, adjacet mihi; perficere autum bonum non
invenio (Rom. VII, 18). Quid ergo ageret? Ecce aculeus
mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut
abundaret delictum. Si enim lex posset vivificare, omnino ex lege
esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo
conclusit? Ne vagareris, ne praecipitareris, ne mergereris;
cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam
convolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut
promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis.
Si tu facturus esses, praenuntiator esset Deus, non promissor. Sed
conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide
Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22).
Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes,
quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo quia aculeus mortis
est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia
Dei, ut concluderentur homines sub peccato, et quaererent adjutorem,
quaererent gratiam, quaererent Deum, non de sua virtute
praesumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis
peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid
sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis
victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Id. XV, 56,
57). Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis
victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
12. Invocandum Dei adjutorium. Ergo cum coeperis laborare pugnans
contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum
Dei quaere. Et si lex in membris repugnat legi mentis tuae ex parte
inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et
hoc emendabitur, et hoc transiet in jura victoriae. Tu tantum clama,
tu tantum invoca. Oportet semper orare, et non deficere (Luc.
XVIII, 1). Invoca omnino, invoca adjutorium. Adhuc te
loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, et audis dicentem
animae tuae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Cum ergo
lex carnis repugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in
lege peccati, quae est in membris tuis: orando dic, confitendo dic,
Miser ego homo. Quid enim aliud est homo? Quid est homo, nisi quod
memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Dic, Miser ego homo: quia
nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis,
Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ubi lex in membris meis
repugnat legi mentis meae. Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Si
hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
22-25). Conversi ad Dominum, etc.
|
|