|
1. Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Omnes nos
per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus: et
in eo ipso quo nos admonet, ut invicem onera nostra portemus, quo
fructu id faciamus ostendit, adjungens et dicens, Et sic adimplebitis
legem Christi: quae non implebitur, nisi invicem onera nostra
portemus. Quae sint onera ista, et quemadmodum portanda sint,
quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari debemus implere legem
Christi, adjuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum
esse proposui, mementote ut exigatis: et cum reddidero, non petatis.
Hoc me demonstraturum esse proposui, adjuvante Domino intentionem
meam et pro me orationes vestras, quae sint onera quae invicem nos
jubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si
fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut
impleamus legem Christi.
2. Onera distinguenda. Dicit aliquis: Obscure enim apostolus
locutus est, ut tu coneris exponere quae sint ista onera, vel
quemadmodum invicem sustinenda? Est illic quaestio, quae nos cogit
onera distinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ibi
positum, Unusquisque autem proprium onus portabit. Jam ergo occurit
sensibus vestris, Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo
dicit, Invicem onera vestra portate? Nisi quia onera distinguenda
sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe,
non enim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe superius aut
inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua,
utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod
admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus.
3. Onerum duo genera. Alia ergo sunt onera, in quibus unusquisque
proprium portat, nec portat cum alio alter, nec projicit in alterum;
et alia sunt onera, in quibus recte dicis fratri, Porto tecum, aut
Porto pro te. Si ergo distinctione opus est, non est facilis
intellectus. Contra eos ergo qui putabant posse hominem contaminari
peccatis alienis, respondit Apostolus, Unusquisque onus proprium
portabit. Item, contra eos quibus per hoc possit negligentia
subintrare, ut quasi securi facti quod non contaminarentur peccatis
alienis, neminem curarent corrigere, Invicem onera vestra portate.
Breviter dictum, breviterque distinctum est: et quantum existimo,
manifestationem veritatis non impedivit. Nam et breviter audistis, et
cito intellexistis. Corda vestra non vidi: sed testes cordis voces
audivi. Jam ergo tanquam de intellectis securi, aliquanto latius
disseramus; non ut intelligendum insinuetur, sed ut quod intellectum
est, commendetur.
4. Sua cuique onera, peccata. Concionator mundi, Christus.
Onera quae unusquisque sua portat, peccata sunt. Has detestabilium
onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus,
Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego reficiam vos. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi
indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsae
auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; audite, filii Adam;
audi, genus laboriosum et infructuosum: video laborem vestrum, videte
donum meum. Scio, laboratis et onerati estis; et quod est miserius,
perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis: ad haec, quod pejus
est, onera addi vobis petitis, non deponi.
5. Onus avaritiae. Onus pigritiae. Quis nostrum brevi tempore
potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen
inde pauca commemoremus, et de his caetera conjectemus. Vide hominem
oneratum sarcina avaritiae, vide illum sub hac sarcina sudantem,
anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid
exspectas, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis
alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? quid
laboras? quid inhias? quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. O
vota inania et facta nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam?
Illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est
gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est
gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando
etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa alterum onus
pigritiae, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te,
et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent.
Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit,
Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam
tempestates. Illa dicit, Quiesce; illa non sinit quiescere.
Jubet, non solum, Procede; sed et, Naviga trans mare, quaere
terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt: non nosti
linguam Indorum, sed intelligibilis videtur sermo avaritiae. Venies
ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus
pervenisti, cum periculis redis, exclamas in mari exagitatus
tempestate, Deus, libera me. Non audis respondentem, Quare?
Misi te? Avaritia tibi jussit ut acquireres quod non habebas: ego
tibi jussi ut sine labore ante ostium tuum pauperi dares quod habebas.
Illa te ad Indos misit ad reportandum aurum: ego tibi ad ostium
Christum posui, a quo emeres regnum coelorum. Laboras in jussione
avaritiae, in jussione mea uon laboras. Ambo jussimus; non audisti
me: cui obaudisti liberet te.
6. Pro sarcinis cupiditatis, suscipiendae sarcinae charitatis.
Quam multi has sarcinas portant? Quanti mihi modo contra ipsas
sarcinas loquenti sub ipsis positi exclamant? Cum sarcinis intrarunt,
cum sarcinis exeunt: avari ingressi sunt, avari discedunt. Ego
loquendo contra istas sarcinas laboravi. Si clamatis, ponite quod
portatis. Postremo me nolite audire; Imperatorem vestrum audite
clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Non
enim venitis, nisi laborare desinatis. Vultis ad me currere, sed cum
gravibus sarcinis non potestis. Venite, inquit, ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Do veniam
praeteritorum peccatorum, tollam quod premebat oculos vestros, sanabo
quod nocuit humeris vestris. Tollam quidem sarcinas, sed inanes a
sarcinis non dimittam: tollam sarcinas malas, et imponam bonas. Cum
enim dixisset, Et ego vos reficiam; adjunxit, Tollite jugum meum
super vos. Male te subjugaverat cupiditas, salubriter te subjuget
charitas.
7. Christus magister quid a se disci velit. Sarcina Christi
levis.---Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Si vobis
viluit humanum qualecumque magisterium, discite a me. Christus clamat
magister, unicus Dei Filius, solus verax, verus, veritas clamat,
Discite a me. Quid? Quia in principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt
(Joan. I, 1-3)? Numquid hoc ab eo discere poterimus, mundum
fabricare, coelum luminibus implere, diei noctisque, vicissitudines
ordinare, tempora et saecula jubere percurrere, seminibus vim
tribuere, animalibus terram replere? Nihil horum nos jubet discere
magister coelestis: illa facit ut Deus.
Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est,
audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite,
inquit, a me; non mundum fabricare, et creare naturas: nec illa
quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa
dicit, Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare
daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super
aquas ambulare: nec hoc dicit, Discite a me. Haec enim dedit
quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a
me, omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset, Discite a me
quoniam mitis sum, et humilis corde. Quare dubitas hanc sarcinam
ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina
gravis est, fides, spes, charitas? Istae enim humilem, istae mitem
reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Jugum
enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI,
28-30). Quid est, levis est? Quid si habet pondus, sed
minus? plus habet avaritia, minus justitia? Nolo sic intelligas.
Haec sarcina non est pondus onerati, sed alae sunt volaturi. Habent
enim et aves pennarum suarum sarcinas. Et quid dicimus? Portant
illas, et portantur. Portant illas in terra, portantur ab illis in
coelo. Tu si misericordiam velis praebere avi, praesertim aestate,
et dicas, Miseram istam aviculam onerant pennae, et detrahas onus
hoc; in terra remanebit, cui subvenire voluisti. Porta ergo pennas
pacis, alas accipe charitatis. Haec est sarcina, sic implebitur lex
Christi.
8. Cupiditatis aut charitatis quisque suae onus portat. Distincta
sunt onera. Videte nunc, nescio quis avarus intrat: nosti illum
avarum, stat tecum, et tu non es avarus; sed etiam misericors, das
pauperi quod habes, non inhias in ea quae non habes; audis dicentem
Apostolum, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere,
neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat
nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis,
facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19).
Audisti, agnovisti, didicisti, tenuisti, fecisti. Fac quod
facis, noli pigrescere, noli cessare. Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Bene fecisti homini,
ingratus est homo: non te poeniteat bene fecisse, ne fundas poenitendo
quod implesti miserando: dic in corde tuo, Non videt iste in quem
feci, videt ille propter quem feci; quia iste si videret, si ingratus
non esset, sibi potius quam mihi prodesset. Ad Deum me teneam, quem
non latet quod facio; non solum quod facio, sed etiam quod corde
facio: illum sperem retributorem, qui facti mei non quaerit testem.
Talis es, et forte in populo Dei stat juxta te avarus raptor,
inhians rebus alienis. Quem nosti talem, et fidelis est, vel potius
fidelis vocatur, non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem
aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad
altare: noli timere; Unusquisque proprium onus portabit. Memento
Apostoli, ut securus accedas: Unusquisque proprium onus portabit.
Tantummodo non tibi dicat, Porta mecum. Nam si cum illo communicare
volueris avaritiam, onus non minuetur, sed duo gravabuntur. Portet
ergo sarcinam suam, et tu tuam: quoniam quando ex humeris Dominus
tuus talem sarcinam excussit, alteram imposuit; excussit cupiditatis,
imposuit charitatis. Ergo secundum cupiditates malas unusquisque
sarcinam suam portat, malus malam, bonus bonam.
9. Onera quae communicanda. Paupertas, onus. Divitìae, onus.
Converte te jam et ad illud praeceptum, Invìcem onera vestra
portate. Habes enim sarcinam Christi; unde portes cum altero onus
proprium. Pauper est, dives es: onus illius paupertas est; tu tale
onus non habes. Vide ne forte cum te interpellaverit pauper, tu
dicas, Unusquìsque onus proprium portabit. Hic alterum praeceptum
audi: Invìcem onera vestra portate. Paupertas non est onus meum,
sed est onus fratris mei. Vide ne divitiae sint majus onus tuum. Nam
non habes onus paupertatem, sed habes onus divitias. Si bene
intendas, onus est. Ille alterum onus habet, tu alterum. Porta cum
illo, et portet tecum, ut invicem onera vestra portetis. Quod est
onus paupertatis? Non habere. Quod est divitiarum onus? Plus quam
opus est habere. Et ille oneratus est, et tu oneratus es. Porta cum
illo non habere, portet tecum plus habere; ut fiant aequales sarcinae
vestrae. Si enim dederis indigenti, minuis illi non habenti onus
ipsius, quod erat non habere: si ei dederis, incipit habere; minutum
est illi onus, quod vocatur non habere: minuit et ipse onus tuum,
quod vocatur plus habere. Duo ambulatis viam Dei in peregrinatione
hujus saeculi: tu portabas sumptus magnos superfluos; ille autem
sumptus non habebat: adhaesit tibi, comes tuus esse desiderans; noli
negligere, noli spernere, noli relinquere. Non vides quantum
portes? Nihil portanti et non habenti da inde aliquid, et comitem
adjuvabis, et te relevabis. Apostolica sententia satis, quantum
opinor, exposita est.
10. Donatistae in schismate post Collationem pertinaces. Non
vobis fumos vendant qui dicunt: Sancti sumus, non portamus sarcinas
vestras, ideo vobis non communicamus. Majores isti portant sarcinas
divisionis, majores portant sarcinas praecisionis, sarcinas
schismatis, sarcinas haeresis, sarcinas dissensionis, sarcinas
animositatis, sarcinas falsorum testimoniorum, sarcinas calumniosarum
criminationum. Istas sarcinas conati sumus, et conamur deponere de
humeris fratrum nostrorum. Illi amant illas tenentes ad se, minores
esse nolunt, quia ipsis sarcinis tumuerunt. Nam et qui ponit
sarcinam, quam gestabat collo, quasi minor fit; sed pondus posuit,
non staturam.
11. Qui tolerat malos non eo ipso communicat eorum peccatis. Sed
ego, inquis, non communico peccatis alienis. Quasi hoc tibi dicam:
Veni, communica peccatis alienis. Non hoc dico, novi quid dicat
Apostolus: sed illud dico. Propter peccata aliena, si vera essent,
et non tua magis essent, gregem Dei mixtum ovibus et haedis non
desereres; aream dominicam, quamdiu palea trituratur, non
relinqueres; retia dominica quamdiu bonos et malos pisces ad littus
trahunt, non disrumperes. Et quomodo, inquis, ferrem quem novi
malum? Nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce
quomodo ferres: si attenderes Apostolum dicentem, Unusquisque
proprium onus portabit; liberaret te ista sententia. Non enim cum
illo communicares avaritiam, sed communicares cum illo Christi
mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi
mensam? Apostolus dicit: Qui enim manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Sibi, non
tibi. Sane si judex es, si judicandi potestatem accepisti,
ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis
testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada.
Sic vigilet tolerantia, ut non dormiat disciplina.
12. Caecilianus absens et innocens damnatur. Leges Imperatorum
contra Donatistas. Caecilianus ter absolutus. Primianus. Sed
damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus? A quibus? Primo
absens, deinde a Traditoribus innocens. Allegata sunt ista, Gestis
inserta, probata sunt. Enervare quidem vires veritatis conati sunt,
et inanium nebulis prosecutionum ejus serenitatem nebulare, quantum
potuerunt, enisi sunt. Adfuit Dominus, vicit serenitas ejus nebulas
eorum. Et videte quomodo nescientes absolverunt Ecclesiam orbis
terrarum, cujus communione gaudemus, qualescumque in ea simus. Non
ipsos nos, sed ipsam tuemur, defendimus, obtinemus, aream dominicam
defendendo, pro area dominica clamo. Tu quis in ea sim, nolo cures:
ventilabrum exspecto (Matth. III, 12). Nolo, inquam, hoc
cures: aut si curare vis, noli cum lite curare, ut possis fratrem
sanare. Cura paleam, si potes: sed triticum noli relinquere, si
paleam curare non potes. Excutiuntur aliquando de area dominica et
paleae; interdum et grana, sed non longe. Sunt autem operarii boni,
circumeunt aream, et ea quae foris excussa sunt, quibusdam mundatoriis
trahunt et revocant in aream, etsi trahendo, etsi cogendo.
Mundatoria instrumenta sunt leges istae mundanae. Revoca, etiam cum
terra trahe triticum, ne propter terram pereat triticum. Damnatus
est, inquiunt, Caecilianus. Danatus est semel absens, ter
absolutus est praesens. Respondimus eis; et homines indociles,
quantum potuimus, breviter de suis factis admonuimus, et diximus:
Quid recitatis contra Caecilianum concilium septuaginta episcoporum,
sententias in absentem proferentium? Plures prolatae sunt a
Maximianistarum concilio contra absentem Primianum. Diximus:
Absens ab illis damnatus est Caeciliamus, absens ab istis damnatus
est Primianus. Quomodo isti non praejudicant absenti Primiano, sic
et illi praejudicare non potuerunt absenti Caeciliano.
13. Donatistae sua ipsorum sententia damnati. Quid eos putatis in
hac angustia respondisse? Quid enim dicerent? Qua evaderent inclusi
retibus veritatis? Ut haec retia violenter rumperent, quid dixerunt
breviter et absolute pro nobis? Et quidem multa, et pene omnia pro
nobis, sicut Gesta indicabunt, quae jam proponenda vestra Charitas
lectura est. Sed hoc loco rogo vos, et obsecro per Christum, ut
teneatis, dicatis, in ore semper habeatis. Non potuit enim pro nobis
brevior, et certior, et liquidior ferri sententia. Quid ergo dixit,
cum hoc objiceremus: Sic non praejudicant isti Caeciliano, quomodo
nec illi Primiano. Et ille defensor illorum: Nec causa causae
praejudicat, nec persona personae (Brevic. Collationis cum
Donatistis, die 3, cap. 16, n. 28). O responsum breve,
liquidum, verum! Non enim scivit quid dixit; sed Caiphae similis,
cum esset pontifex prophetavit (Joan. XI, 49): Nec causa
causae praejudicat, nec persona personae. Si nec causa causae, nec
persona personae praejudicat, ergo unusquisque sarcinam suam portat.
Eat nunc et objiciat tibi Caecilianum: non tibi cuicumque homini,
sed ipsi orbi terrarum objiciat Caecilianum. Quod cum facit,
innocentem objicit innocentibus. Prorsus Gesta indicabunt
liquidissime. Purgatus est Caecilianus. Sed fac eum non purgatum,
fac criminosum inventum; audi vocem tuam ab orbe terrarum: Nec causa
causae, nec persona personae praejudicat. Anima haeretica,
insanabilis, animosa, cum tu in te sententiam dicas, judicem quid
accusas? Si illum ego corrupi, ut judicaret pro me; te quis
corrupit, ut damnares te?
14. Donatistas quid in errore detineat. Utinam haec aliquando
cogitent, vel sero cogitent, vel detumescente animositate cogitent;
ad se redeant, se interrogent, se discutiant, sibi respondeant, pro
veritate non timeant eos quibus falsitatem diutissime vendiderunt.
Ipsos enim timent offendere; erubescunt humanae infirmitati, et non
erubescunt invictissimae veritati. Utique hoc timent, ne dicatur
eis: Quare ergo nos decepistis? quare nos seduxistis? quare tanta
mala et falsa dixistis? Respondere deberent, si Deum timerent:
Humanum fuit errare, diabolicum est per animositatem in errore
manere. Melius quidem erat si nunquam erraremus: sed vel quod
secundum est faciamus, ut errorem aliquando emendemus. Decepimus,
quia decepti eramus: falsa praedicavimus, qui praedicantibus falsa
credidimus. Dicant suis: Simul erravimus, simul ab errore
recedamus. Duces vobis fuimus ad foveam, et secuti estis cum
duceremus ad foveam; et nunc sequimini cum ducimus ad Ecclesiam.
Possent ista dicere: indignantibus dicerent, iratis dicerent,
aliquando et illi ponerent indignationem, amarent vel sero unitatem.
15. Patientia in ipsos exhibenda. Nos tamen, fratres, patientes
circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non
dico ut curare cessemus; sed ut non insultationibus ad majores
amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria
superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet,
Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in
modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus
poenitentiam, et resispiscant a diaboli laqueis, a quo captivi
tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26).
Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum
sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex justus sederit in
throno, quis gloriabitur mundum se habere cor, aut quis gloriabitur
mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)? Ergo quamdiu
tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus.
Conversi ad Dominum, etc.
|
|