|
1. Mendacium prohibitum homini. Hanc sententiam, quam dixit
Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse
contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo
mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo
est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo
mendax? An impossibilia per Apostolum Deus jubet? Non. Quid ergo
jubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et
in me ipsum dico: hoc jubet Deus, ut non simus homines. Si enim
dicerem, Jubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan
acciperetis: et me itaque conjunxi, ne quis irascatur.
2. Homines cur objurgantur quod sint homines. In vetere homine
mendacium, in novo veritas. Plus enim dico Sanctitati vestrae:
invenimus Apostolum tanquam crimen objecisse hominibus, quia homines
sunt: objurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus
alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae
disciplinae, objecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri
volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter
vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et
secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum
Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor.
III, 3 et 4)? Exprobrans et objurgans ait, Nonne homines
estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur,
Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus:
ad hoc enim vocat. Sed quid subjungit? Vos autem sicut homines
moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI,
6 et 7). Et ibi opprobrium objectum est, cum dicitur, Vos autem
sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis:
Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo
pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc
est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris
veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in
Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem
et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini
veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes
exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum
homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et
in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax.
3. Quomodo quae Dei sunt, fiant nostra. Si homo vis esse, mendax
eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum,
et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et
abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam
si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi
mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de
suo loquitur (Joan. VIII, 44): quia omnis homo mendax. Qui
ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non
quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat
quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit
homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento
luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo
remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax.
4. Vocatus es ut non sis homo, sed filius Dei. Non est ergo unde
quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam
enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo,
inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc
vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere.
Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis
inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I,
12). Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille
quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per
humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per
exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur
gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus
es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique
mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli
tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae,
tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas
rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Jam enim
veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis
homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum.
Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista
mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus,
mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis
suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque
incommutabili veritati.
|
|