|
1. Dies mali unde. Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes
audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut
insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali
sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria.
Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Caeterum
dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt: ducunt
vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora.
Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo
dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia
hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse
communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus,
nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur,
interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt.
Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando
plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes
sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat. Quid prophetat?
In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et justus
fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit.
2. Justi hic nunquam sine persecutione. Quid ait Apostolus?
Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur
(II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sine
persecutione vivere hic justi non possunt. Qui inter malos vivunt,
persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et
lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot
persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter
impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos,
persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis
me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie
vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret
pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus,
periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis
fratribus (II Cor. XI, 26). Caetera pericula quiescere
possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi
non noverunt.
3. Redimere tempus. Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt.
Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimere. Dicturus sum
quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt:
tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos
vivunt. Redimere tempus, hoc est, quando aliquis tibi infert litem,
perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo: ex eo quod
perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus
procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut
oleum, aut lignum, aut aliquam supellectilem: das et accipis,
aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil
amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum
accepisti, aut haereditate acquisisti. Quando autem aliquid amittis
ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis,
pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic
perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere.
4. Proverbium Punicum cum Christi praecepto consentiens.
Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia
Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum:
Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non
hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit
Dominus, quam, Redimentes tempus, quando ait, Si quis vult
judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et
pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum contendere, et
tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo: non habebis
quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus
tuis, irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce tempus
perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus
redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris,
quando ad nos judicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro
tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia
debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Jam
ille calumniosus, qui vult alteri facere causam, et tollere ab illo
vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit,
Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam
christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat,
quia episcopum audivit. Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde
aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite
fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes,
et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut
recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam?
Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat
dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies
malos, et post istos habiturus es in die judicii pejores. Sed hoc
forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne: ego
erogem, veniet qui exigat.
|
|