|
1. Filios fidei Abrahae facit, qui promisit. Lectionibus,
canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua
aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad
judicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens
est et facere. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et
plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere (Rom.
IV, 20, 21). Magnum nostrum gaudium: nos promisit Abrahae;
nos promissionis filii sumus (Galat. IV, 28). Quando enim
dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18), nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios
fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat:
Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem
recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es,
tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat,
inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed
ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu
credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti,
nisi ex fide? Fides in te donum Dei est.
2. Fides Christianorum alia a fide daemonum. Fides filiorum Dei,
cum charitate. Fides initium salutis. Pax vera. Audi Apostolum
ipsum fidei disputatorem, et gratiae magnum defensorem: audi eum
dicentem, Pax fratribus, et charitas cum fide. Magna tria dixit,
Pax, charitas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit.
Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa
est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum.
Nam, sicut dicit Jacobus apostolus, Et daemones credunt et
contremiscunt (Jacobi II, 19). Et daemones dixerunt Christo,
Tu es Filius Dei. Confitebantur daemones quod non credebant
homines. Illi tremuerunt, illi occiderunt. Quid enim quia dixerunt
daemones, Tu es Filius Dei, scimus qui sis (Marc. III,
12, et I, 24); ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit.
Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane
discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino
dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi.
Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI,
15-17). O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones: quare ipsi
non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus
amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit
Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed
fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur:
sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli
filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charitas.
Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum
fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum
fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic
incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, charitas, cum fide.
Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim
credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui
tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama:
quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram
pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla
pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum
bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum
charitate.
3. Omnia bona, et ipsa etiam fides a Deo est. Fides plena.
Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas
cum fide: magna bona. Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a
nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non in
Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus, Ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); confitere
pacem, charitatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes
mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum
testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et
charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur,
Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre nostro et Domino
Jesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem
accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides
plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et
ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiam consecutus sum.
O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis
eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum (Id.
VII, 25).
4. Gratia data infideli et persecutori crudeli. Veniamus ad ejus
primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus
odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum;
magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis
Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et
in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant
Jerosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et
fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus
sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret
Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat,
cujus via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat.
Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita ejus.
Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo
saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor
futurus: sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae
ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes
ejus ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat
mancipium crudelitati: et ecce vox de coelo, Saule, Saule, quid me
persequeris? Ecce quare dixit, Misericordiam consecutus sum, ut
fidelis essem. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate
crudelis: sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (Act.
VII-IX). Quid dicturus es Deo dicenti, Hoc volo? Ergo,
Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere
cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An
oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 15)?
5. Et fides et oratio ex Dei gratia. Pelagiana objectio. Habete
fidem: sed ut habeatis fidem, orate fide. Sed orare fide non
possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo
enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem
non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo
praedicabunt, si non mittantur (Rom. X, 14, 15)? Ideo
loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos.
Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his
bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo
fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi,
rogavi: ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et
Deus dedit quod credens oravi. Solvatur quaestio: non enim parva
est. Hoc te video loqui, quia tu prior dedisti aliquid Deo, ut
caetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam.
Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini,
aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei (Rom. XI, 34, et 35)? Ecce qualis vis
esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit
Deus? Invenisti unde dares Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde
dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo
de Dei das Deo: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam
mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret.
6. Fidem donum Dei esse probat oratio facta pro Saulo infideli.
Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis,
accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat
Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet:
posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo
accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando caetera
acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet,
orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si
non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas
illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? Orabatur et pro illo, et
pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et
orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo
offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti, ut fideles
essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce
elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator: posteaquam
coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit?
Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo:
tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc
evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum
(Galat. I, 22-24). Numquid dixit, et in me magnificabant
me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non
me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita
tunica veteri, peccatis pannosa, caedibus sanguinea, ut deposita
ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo
Paulus.
7. Paulus, id est modicus, gratiae in se collatae praedicator.
Quid est Paulus? Minimus. Ego enim sum minimus Apostolorum.
Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine modicum est. Sic loquimur
quando dicimus, Post paulum video te, paulo post facio illud. Quid
est, paulo post? Modico post: post paulum, post modicum. Quare
ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim
sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari
apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Bene dicis: unde
debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo
accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire?
Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari
Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum
id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras: quod es, gratia
Dei es. Et gratia ejus, inquit, vacua in me non fuit. Ecce
evangelizat fidem quam aliquando vastabat: nec gratia ipsa vacat in
illo, qui ait, In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis
laboravi. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe
modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim
habes quod non accepisti? Statim respexit: et cum dixisset, Plus
omnibus illis laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subjecit se
humilem Paulum, Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor.
XV, 9, 10).
8. Oratur pro infidelibus, ut credant. Ergo, fratres mei, ut
noveritis etiam fidem a Domino Deo esse nobis, orate pro illis qui
nondum crediderunt. Si quis habet amicum forte infidelem, moneo illum
ut oret pro illo. Vere opus est ut ego illum moneam? Maritus
christianus est, uxor infidelis est: non orat pro uxore sua, ut
credat? Uxor est christiana, maritus infidelis est: non orat mulier
religiosa pro marito suo, ut credat? Quando hoc orat qui orat; quid
orat, nisi ut Deus det illi fidem? Ergo donum Dei est fides. Nemo
se extollat, nemo sibi arroget, quasi sibi aliquid dederit. Qui
gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31).
|
|