|
1. Spiritu Deo servire, quid sit. Ad apostolicam lectionem aures
et animum intendat Sanctitas vestra, adjuvando nos affectu vestro apud
Dominum Deum nostrum, ut ea quae ille nobis revelare dignatur, ad
vos apte atque salubriter proferre possimus. Ergo cum legeretur,
audistis dicentem apostolum Paulum, Nos enim sumus circumcisio, qui
spiritui Dei servimus. Scio plerosque codices habere, Qui spiritu
Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus, plures graeci hoc
habent, Qui spiritui Dei servimus. Sed non ibi quaestio est.
Manifestum est enim utrumque, et congruum regulae veritatis, quia et
spiritui Dei servimus, et non carne, sed spiritu Deo servimus.
Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere
Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu
servimus Deo: quia carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo.
Spiritus enim regit, caro regitur: nec spiritus bene regit, si non
regatur.
2. Circumcisio et justitia quomodo nos sumus. Justitia nostra ex
Dei dono. Cum ergo ait, Nos sumus circumcisio; videte quid
voluerit intelligi in illa circumcisione, quae in umbra data est
significante, quae remota est luce veniente. Cur autem non dixerit,
Nos habemus circumcisionem; sed, Nos sumus circumcisio: sic
accipite hoc voluisse Apostolum dicere, Nos sumus justitia.
Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat quod dicit
dicendo nos esse justitiam, quam dicendo nos esse justos: ita tamen ut
cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Non enim sumus illa
incommutabilis justitia, cujus participes facti sumus: sed quemadmodum
dicitur, Magna ibi juventus est, pro multis juvenibus; sic dicitur
justitia, ut intelligantur justi. Audite hoc ipsum evidentius, eodem
dicente Apostolo, Ut nos, inquit, simus justitia Dei in ipso
(II Cor. V, 21). Nos simus justitia, non nostra, sed
Dei; ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non
usurpata; donata, non rapta. Cuidam enim rapina erat esse aequalis
Deo: et quoniam quaesivit rapinem, invenit ruinam. Dominus autem
noster Jesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Cui enim aequalitas Dei natura
erat, rapina non erat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens (Philipp. II, 6, 7), ut nos essemus justitia Dei
in ipso. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non
careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illius
paupertate, sicut scriptum est, nos ditaremur (II Cor. VIII,
9). Divitiae illius quid nos facturae sunt, cujus paupertas nos
divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed
exposuit; lucem praetendit, umbram removit.
3. Circumcisio spiritualis gloriantium in Christo. Circumcisio
quare octavo die fiebat. Dominicus dies.---Nos sumus, inquit,
circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo
Jesu, et non in carne fidentes. Respexit quosdam in carne fidentes:
ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. De quibus alio
loco dicit, Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum
(Philipp. III, 19). Intellige tu circumcisionem, et esto
circumcisio: intellige, et esto, Intellectus enim bonus, sed
omnibus qui faciunt eum (Psal. CX, 10). Non utique frustra
octavo die jussus est infans circumcidi (Gen. XVII, 12;
Levit. XII, 3), nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus
erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus (Josue V,
2): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quare ergo
octavo die? Quia in hebdomadibus idem primus qui octavus. Completis
enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus
sepultus: reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim
resuscitatio promisit nobis aeternum diem et consecravit nobis
Dominicum diem. Qui vocatur dominicus ipse videtur proprie ad
Dominum pertinere: quia eo die Dominus resurrexit. Reddita est
petra, circumcidantur qui volunt dicere, Nos enim sumus circumcisio.
Traditus est enim propter peccata nostra, et resurrexi propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25). Justificatio tua,
circumcisio tua, non est a te. Gratia salvi facti estis per fidem;
et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus (Ephes.
II, 8, 9). Ne forte dicas, Promerui, et ideo accepi. Non
putes te promerendo accepisse, qui non promerereris, nisi accepisses.
Gratia praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex
gratia. Nam si gratia ex merito; emisti, non gratis accepisti. Pro
nihilo, inquit, salvos facies eos (Psal. LV, 8). Quid est,
Pro nihilo salvos facies eos? Nihil in eis invenis unde salves, et
tamen salvas. Gratis das, gratis salvas. Omnia merita praecedis,
ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis
salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes.
4. Fidere in carne.---Nos ergo, inquit, sumus circumcisio,
qui spiritui Dei servimus, et gloriamur in Christo Jesu. Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et non in
carne fidentes. Et quid est, fidere in carne? Audite, inquit.
Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam, et in carne. Si quis alius
in carne putat se habere fiduciam, magis ego. Ne arbitremini,
inquit, me hoc contemnere quod non habeo. Quid magnum est, si homo
abjectus, plebeius, ignobilis, contemnat nobilitatem, et tunc
exhibeat veram humilitatem? Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam et
in carne. Ideo vos, inquit, doceo contemnere, quoniam videtis me
habere quod contemnam. Si quis alius in carne putat se habere
fiduciam, magis ego.
5. Paulo causa gloriandi in carne quae fuerit. Et audi in carne
fiduciam: Circumcisione octavi diei; id est, non proselytus, non
advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus
Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Ex genere Israel, de
tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus.
Primarii quidam erant, et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati,
non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. Nam
dicitur hoc verbum, quasi segregationem interpretari, quomodo in
latina lingua dicitur egregius, quasi a grege separatus. Fuerunt
autem Israelitae, id est, ex genere Israel, etiam illi qui separati
fuerant a templo. Remansit autem ad templum tribus Juda, et tribus
Benjamin. Tribus Levi in sacerdotibus, tribus Juda regia, et
tribus Benjamin, hoc solum remansit ad Jerusalem et ad templum Dei,
quando facta est separatio illa in servo Salomonis (III Reg.
XII). Non ergo leviter accipiatis quod ait, tribu Benjamin:
inhaerens Judae, non recedens a templo. Hebraeus ex Hebraeis,
secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens
Ecclesiam. Inter merita sua commemorat quod fuerit persecutor:
secundum aemulationem, inquit. Quam aemulationem? Non eram,
inquit, piger Judaeus: quidquid erat quod Legi meae adversarium
videretur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud
Judaeos nobilitas: sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi
iste Saulus, hic Paulus. Saulus a Saüle nomen derivatur. Qui
fuerit Saül, nostis: ipsius electa est statura proceris. Sic eum
describit Scriptura, quod supereminens esset omnibus, quando electus
est ut ungeretur in regem (I Reg. IX, 2). Non fuit sic
Paulus, sed factus Paulus. Paulus enim parvus, ideo Paulus
modicus. Ergo, secundum aemulationem, inquit, persequens
Ecclesiam. Hinc intelligant homines, qualis apud Judaeos fuerim,
qui Christi Ecclesiam persequebar aemulatione traditionum paternarum.
6. Ambulare in lege sine querela. Addit, Secundum justitiam quae
est in lege, qua fuerim sine querela. Novit Charitas vestra, dictos
esse sine querela ambulasse in omnibus justificationibus Domini
Zachariam et Elizabeth. In omnibus, inquit Scriptura,
justificationibus Domini ambulantes sine querela (Luc. I, 6).
Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine
querela ambulabat: et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo
faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sine
querela secundum justitiam, quae in lege est, malum est? Si malum
est, secundum justitiam quae in lege est, esse sine querela; ergo
aliquid mali est lex? Sed habemus eumdem apostolum dicentem, Itaque
lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom.
VII, 12). Si lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et
bonum; secundum justitiam quae est ex lege sancta, conversari sine
querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse
sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte
quid dicat: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna
esse duxi. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in
justitia, quae est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen,
inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam
Christi Jesu Domini nostri. Attendo, inquit, laudes meas,
comparo eminentiae Domini nostri Jesu Christi. Illud sitio, hoc
contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non
solum detrimenta esse, verum et stercora existimavi esse, ut Christum
lucrifacerem.
7. Justitia ex Lege cur a Christo removeat. Quaestio major exorta
est, o Paule! Si secundum justitiam, quae in lege est, versabaris
sine querela, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus
computas, ut Christum lucrifacias, ergo justitia illa a Christo
prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus,
ut illuminet et nos, a quo ipse illuminatus est, qui Epistolam istam
scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Videtis,
charissimi, quam sit arduum, quam difficile intelligere hoc: cum
constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et justum, et
bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo
dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem non datam
nisi a Domino Deo nostro: secundum istam justitiam, quae in lege
est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne
veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit
secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, inter damna et
detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus
aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis
aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta,
inquit, credidi haec omnia, et stercora existimavi, ut Christum
lucrifaciam. Intendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista
existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela
secundum justitiam, quae in lege est. Existimavi ergo haec omnia
detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in
illo, non habens meam justitiam quae ex lege est. Qui praevenistis
intellectu expositionem, arbitramini vos tanquam veloces in via cum
tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes
tardior deseratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar
in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est. Si meam
dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua
est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus
legem imposuit, Deus legi suae te obtemperare praecepit. Lex si non
te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere justitiam
sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis,
Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per
fidem Christi, quae est a Deo?
8. Solutionem quaestionis aggreditur. Justitia ex lege, cum legi
timore obeditur. Timore poenae concupiscentia non tollitur.
Justitiae delectatio donum Dei. Jam ergo dicam ut potero: revelet
melius qui vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit
enim effectum, si donabit affectum. Hoc est enim quod volo dicere:
lege Dei proposita, ipsa enim dixit, Non concupisces (Exod.
XX, 16): lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus
sacramentis, quae fuerunt umbrae futurorum: lege Dei proposita
quisquis timuerit, et suis viribus eam implere se posse putaverit, et
fecerit quod lex jubet, non amando justitiam, sed timendo poenam;
fuit quidem secundum justitiam, quae ex lege est, homo sine querela;
non furatur, non adulterat, non dicit falsum testimonium, non facit
homicidium, non concupiscit rem proximi sui: potest hoc, potest
fortassis; unde? Timore poenae. Quanquam qui timore poenae non
concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque
telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obviam euntis,
etiam leo revocatur a praeda: et tamen leo venit, leo redit; praedam
non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc justitia est,
qua justitia tibi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam
timere? Quis eam non timet? quis latro, quis sceleratus, quis
nefarius? Sed hoc interest inter timorem tuum; timoremque latronis,
quod latro timet leges hominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat
se fallere leges hominum: tu autem leges ejus times, ejus poenam
times, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non
fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed
timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum
ab ovili reversus est lupus: ipse tamen semper est lupus. In ovem
vertatur. Facit enim et hoc Dominus: sed ipsa est justitia ejus,
non tua. Nam quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare
justitiam.
Ergo, fratres mei, habet delicias suas iniquitas, et justitia non
habet? Delectat malum, et non delectat bonum? Delectat omnino:
sed, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum
(Psal. LXXXIV, 13). Ille nisi prior det suavitatem,
terra nostra non habebit nisi sterilitatem. Hanc ergo justitiam
concupivit Apostolus, delectatus est: memor fuit Dei, et delectatus
est (Psal. LXXVI, 4): concupivit anima ejus, et aestuavit
in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3); et viluerunt omnia
quae pro magno habebat, facta sunt damna, detrimenta, stercora.
9. Saulus Ecclesiae persecutor, quia justitiam suam constituens.
Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur secundum
aemulationem paternarum traditionum (Galat. I, 14); inde erat,
quia suam justitiam constituebat, non justitiam Dei quaerebat.
Videte enim, quia inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus?
ait alio loco ipse Apostolus: Quia gentes quae non sectabantur
justitiam, apprehenderunt justitiam. Sed quam? Justitiam autem quae
ex fide est. Gentes autem quae non sectabantur justitiam, quae ex
lege est, quasi propriam suam, quae fit de timore poenae, non de
amore justitiae; quia non sectabantur justitiam, apprehenderunt
justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem, inquit,
persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare?
Quia non ex fide. Quid est, Quia non ex fide? Non speravit in
Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat
impium (Rom. IV, 5): non fuit similis Publicano oculos in
terram dejicienti, pectus suum percutienti, et dicenti, Domine,
propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Ergo
persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare?
Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem
offensionis (Rom. IX, 30, 32). Ecce unde Saulus
persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in
lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra jacebat: in
coelis quidem et ipse erat, levata illo carne sua a mortuis
resuscitata; sed nisi et in terra Christus jaceret, non ipse Saulo
clamaret, Quid me persequeris? Ergo ille jacebat, quia humilitatem
praeferebat: ille offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non
videre, unde erat? De tumore superbiae. Quid est, De tumore
superbiae? Quasi de justitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid
est, Ex lege? Quia in mandatis legis. Quid est, De sua?
Tanquam de viribus suis. Amor deerat, amor justitiae, amor
charitatis Christi. Et unde illi amor? Solus illum possidebat
timor, sed charitati venturae locum in corde servabat. Cum saeviret
erectus, jactabundus, glorians apud ipsos Judaeos quod secundum
aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam; cum sibi
videretur excelsus, audivit desuper vocem Domini nostri Jesu
Christi, jam in coelo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis,
Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi
adversus stimulum calces mittere (Act. IX, 4 et 5). Possem te
dimittere: tu enim vexareris punctionibus meis, non ego frangerer
calcibus tuis: sed non te dimitto. Saevis, et misereor. Quid me
persequeris? Non enim timeo te, ne iterum crucifigas me: sed volo
agnoscas me, ne occidas non me, sed te.
10. Justitiam suam horret Paulus, ut habeat justitiam a Deo.
Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectus et
instructus. Factum enim est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo
(Deut. XXXII, 39). Non enim ait, Sanabo, et percutiam;
sed, Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic
prostratus horruit justitiam suam, in qua erat certe sine querela,
laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Judaeos: detrimenta
existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in
illo non habens suam justitiam, quae ex lege est; sed eam quae per
fidem est Christi, quae est, inquit, ex Deo. Illi autem qui
offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse
Apostolus? Quia non, inquit, ex fide, sed tanquam ex operibus.
Quia ipsi quasi sua justitia offenderunt in lapidem offensionis: sicut
scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram
scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. IX,
32, 33). Qui enim crediderit in eum, non habebit suam
justitiam, quae ex lege est, quamvis sit bona lex; sed implebit ipsam
legem, non sua justitia, sed data ex Deo. Ita enim non
confundetur. Charitas enim est legis plenitudo (Id. XIII,
10). Et unde ista charitas diffusa est in cordibus nostris? Non
utique a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id.
V, 5). Offenderunt ergo illi in lapidem offensionis, et petram
scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas quidem cordis
mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem. Deprecatur
Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut
convertantur. Videtis quia nec ipsa conversio sine Dei adjutorio.
Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim
perhibeo, quia zelum Dei habent. Sic habebat et ipse: zelum Dei
habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non
secundum scientiam. Quid est hoc, non secundum scientiam?
Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere. Unde
iste correctus inquit, Non habens meam justitiam. Illi volunt suam
constituere, adhuc eos delectat in stercore jacere. Ego non habeo
meam justitiam, sed eam quae est per fidem Christi, justitiam ex
Deo; justitiam, inquam, ex Deo, qui justificat impium.
11. Justitia nobis vera non est nisi ex gratia. Tolle te, tolle,
inquam, te a te, impedis te: si tu te aedificas, ruinam aedificas.
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui
aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Noli ergo velle habere
justitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est: certe Deus
dedit legem, et quia justitia ex lege est, non sit tua. Apostolus
Paulus loquitur: mihi amantes justitiam suam non calumnientur. Ecce
ubi illum habes: aperi, lege, audi, vide. Tuam justitiam noli
habere: stercora illam deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen
quia suam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes
constituere justitiae, Dei non sunt subjecti (Rom. X, 1-3).
Noli putare quia christianus vocaris, ideo te non posse offendere in
lapidem offensionis. Cujus gratiae derogas, in ipsum offendis.
Minus est offendere Christum in cruce pendentem, quam in coelo
sedentem. Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua
sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam (Psal.
CXXXI, 16). Vestis accipitur, non cum capillis nascitur:
pecora de suo vestiuntur. Hanc praedicat apostolus Paulus: a Deo
tibi sit. Geme ut impetres, Plora ut impetres, crede ut impetres.
Qui, inquit, invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II,
32). An putatis sic dictum esse, Qui invocaverit nomen Domini,
salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo
dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, justus erit. Quia non
est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit,
Non veui vocare justos, sed peccatores (Matth. IX 12, 13).
12. Magnum est cognoscere virtutem resurrectionis Christi.
Resurrectio nostra mirabilior. Videte ergo quid sequitur. Et
inveniar, inquit, in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege
est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quae est per fidem
Christi; quae impetratur a Deo, quae est ex Deo, justitiam in
fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus. Aliquid
magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis
esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem
resurrectionis ejus? Nonne erit etiam nostra in fine saeculi
resurrectio? Nonne et nostrum corruptibile hoc induet incorruptionem,
et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a
mortuis, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom.
VI, 9).; sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nam illius
caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est
quidem, quia praecessit in exemplo, et dedit nobis quid speraremus:
sed non hoc est solum illi qui de justitia loquebatur non sua, sed illa
quae ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi:
agnosce ibi justificationem tuam. Ex illius enim resurrectione
justificamur, tanquam a petra circumcidamur. Propterea inde coepit,
Nos sumus circumcisio. Unde circumcisio? A petra. Qua petra?
Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo ressurrexit Dominus
dominico die.
13. Justificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntate.
Hanc ergo, fratres mei, justificationem et habeamus in quantum
habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum
illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi
est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55.)? Sed totum
ex Deo: non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non
quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia
Dei. Voluntas quidem non est nisi tua, justitia non est nisi Dei.
Esse potest justitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non
potest praeter voluntatem tuam. Demonstratum est quid agere debeas:
jussit lex, Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud.
Demonstratum est tibi, jussum est tibi, apertum est tibi, si tibi
est cor, intellexisti quid facias: roga ut facias, si cognoscis
virtutem resurrectionis Christi. Traditus est enim propter delicta
nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV,
25). Quid est, propter justificationem nostram? Ut justificet
nos, ut justos faciat nos. Eris opus Dei, non solum quia homo es,
sed etiam quia justus es. Melius est enim justum esse, quam te
hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et justum tu te facis;
melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus.
Non enim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo
consentiebas qui non eras? Qui ergo fecit te sine te, non te
justificat sine te. Ergo fecit nescientem, justificat volentem.
Tamen ipse justificat, ne sit justitia tua, ne redeas ad damna, ad
detrimenta et stercora, invenire in illo non habens justitiam tuam,
quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo:
justitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis
ejus, et communicationem passionum ejus. Et ipsa virtus tua erit;
communicatio passionum Christi, virtus tua erit.
14. Communicatio passionum Christi ex charitate. Quid autem erit
in communicationibus passionum Christi, si charitas non erit? Nonne
inveniuntur torti latrones in tanta fortitudine corporum, ut quidam
eorum non solum conscios prodere noluerint, sed nec nomina sua
confiteri dignati sint; inter cruciatus, inter tormenta, effossis
lateribus, et pene perditis membris, manserit animus in obstinatione
nequissima? Vide ergo quid amabant. Facere tamen ista sine magno
amore non poterant. Sed non sic amator Dei. Deus non amatur, nisi
de Deo. Amavit ille nescio quid aliud de carne, sicut homo.
Quodlibet amaverit, socios suos amaverit, conscientiam scelerum
amaverit, gloriam in facinoribus amaverit; quodlibet amaverit, multum
amavit, qui torqueri potuit, deficere non potuit. Si ergo ille non
potuit, qui torqueri potuit, deficere non potuit ; si ergo ille non
potuit tanta perferre sine amore; nec tu poteris communicare Christi
passionibus sine amore.
15. Charitas et dilatatio cordis a Spiritu sancto. Sed quaero quo
amore. Non sit cupiditas, sed sit charitas. Si enim, inquit,
tradidero corpus meum ut ardeam, et charitatem non habeam; nihil mihi
prodest (I Cor. XIII, 3). Ut prosit tibi communicatio
passionum Christi, charitas adsit. Unde tibi charitas? O
mendicissima infirmitas, unde tibi charitas Dei? Vis ostendo tibi
unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te
fuerit charitas Dei, communicabis Christi passionibus et verus eris
martyr. In quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde
ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse
Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II
Cor. IV, 7). Ergo unde tibi charitas, nisi quia diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum
Dei. Non timeat spiritus tuus, ne cum coeperit in te habitare
Spiritus Dei, angustias patiatur in corpore tuo. Cum habitare in
corpore tuo coeperit Spiritus Dei, non inde excludet spiritum tuum:
noli timere. Si divitem aliquem hospitio suscipias, pateris
angustias; ubi maneas tu non invenis, ubi illi lectus paretur, ubi
conjux, ubi filii, ubi familia. Quid ago, inquis? Quo eo? quo
migrabo? Suscipe divitem Spiritum Dei: dilataberis, non
angustaberis. Dilatasti gressus tuos subter me (Psal. XVII,
37.): dicis. Hospiti tuo dicturus es, Dilatasti gressus meos
subter me. Quando non hic eras, angustias patiebar: implesti cellam
meam, et non me exclusisti, sed angustiam meam. Cum enim dicit,
Charitas Dei diffusa est, ipsa diffusio latitudinem significat. Non
ergo timeas angustias, recipe hospitem istum: et non sit hospes quasi
de transeuntibus. Non enim habet dare discedendo: Veniens habitet in
te, et dedit. Ipsius esto, non te deserat, non inde migret: tene
illum omnino, et dic illi, Domine Deus noster, posside nos
(Isai. XXVI, 13, sec. LXX).
16. Apostolus imperfectum se profitetur. Ergo ad hoc, inquit,
habeamus justitiam, quae ex Deo est, ad cognoscendum eum, et
virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus,
conformati morti ipsius. Consepulti enim, inquit, sumus cum Christo
per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis,
sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Morere,
ut vivas: sepelire, ut resurgas. Cum enim sepultus fueris, et
resurrexeris; tunc verum erit, Sursum cor. Sapuit quod dixi.
Numquid iste sermo saperet, nisi esset in vobis interna dulcedo?
Conformatus, inquit, morti ipsius, si quo modo occurram in
resurrectionem mortuorum. De justitia loquebatur, justitia quae est
ex fide Christi, justitia quae a Deo est, et sic cuncta exsecutus
est. Et cum justitiam quaereret dicens, Ut inveniar in illo non
habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed justitiam quae est ex
fide Christi, quae est ex Deo; dicit modo, Si quo modo occurram in
resurrectionem mortuorum. Quare dixisti, Si quo modo occurram? Non
quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo
apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Praevenit me
justitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non
sit mea. Si quo modo occurram. Non quia jam acceperim, aut jam
perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem
Apostolum: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est
quod nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem
habebat, charitate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime
praedicabat, omnes persecutiones tolerabat, in omnibus patiens, amans
Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans: quid
nondum acceperat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim.
Quid est quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus.
Novimus enim quid audiamus: quid dicis? Fratres, ait. Quid est
quod dicis? quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse. Nolite,
inquit, in me falli: plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi
desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse.
Unum autem: hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum
nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid
petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes
dies vitae meae. Utquid? Ut contempler delectationem Domini
(Psal. XXVI, 4.). Ipsum est unum, quod se dicebat nondum
apprehendisse Apostolus: et quantum illi deerat, in tantum nondum
perfectus erat.
17. Marthae et Mariae officia. Contemplatio. Meministis,
fratres mei, evangelicae illius lectionis, ubi duae sorores Dominum
susceperunt, Martha et Maria. Certe recolitis: Martha in multo
ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe
Dominum hospitio receperat et discipulos ejus. Satagebat omni cura
religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur injuriam. Cum
ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror ejus sedebat
ad pedes Domini, et verbum ejus audiebat. Illa in labore
stomachabunda, quod illam videret sedentem, et de suis laboribus nihil
curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine,
quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et
Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupata. Porro unum
est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab
ea (Luc. X, 38-42). Tu bonam, sed ista meliorem. Tu
bonam (bonum est enim conversari in obsequio sanctorum), sed ista
meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras
esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulos dormituris,
praebes domum habitare volentibus: omnia ista transeunt. Erit tempus
ubi nemo esuriat, nemo sitiat, nemo dormiat. Ergo cura tua
auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quae non auferetur ab
ea. Non auferetur: contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis
erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivebat de Verbo, sed
sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum
Verbum vita est. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. III, 2). Ipsa erat una, ut contemplaretur
delectationem Domini. Hoc in saeculi hujus nocte non possumus. Mane
astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Ergo, Ego,
inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem.
18. Proficienaum semper in via ad Deum. Quid ergo facio? Quae
retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem
sequor. Adhuc sequor: ad palmam supernae vocationis Dei in Christo
Jesu. Adhuc sequor, adhuc proficio, adhuc ambulo, adhuc in via
sum, adhuc me extendo, nondum perveni. Ergo si et tu ambulas, si te
extendis, si ea quae ventura sunt cogitas; obliviscere praeterita,
noli in ea respicere, ne ibi remaneas ubi respexeris. Mementote
uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Quotquot ergo perfecti, hoc
sapiamus. Dixerat, Non sum perfectus, et dicit, Quotquot
perfecti, hoc sapiamus. Ego me non arbitror apprehendisse. Non quia
jam acceperim, aut jam perfectus sim: et dicit, Quotquot perfecti,
hoc sapiamus. Perfecti, et non perfecti: perfecti viatores, nondum
perfecti possessores. Et ut noveritis quod perfectos viatores dicat;
qui jam in via ambulant, perfecti viatores sunt: ut scias viatores eum
dixisse, non habitatores, non possessores; audi quod sequitur:
Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Et si quid aliter sapitis, ne
forte subrepat vobis, quia vos aliquid estis. Qui autem se ipsum
putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI,
3). Et qui se putat aliquid scire, necdum scit quemadmodum oportet
scire (I Cor. VIII, 2). Ergo, Et si quid aliter sapitis,
quasi parvuli; id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quo
pervenimus, in eo ambulemus. Ut revelet nobis Deus et quod aliter
sapimus, in quo pervenimus, non in eo remaneamus, sed in eo
ambulemus. Videtis quia viatores sumus. Dicitis, Quid est
ambulare? Breviter dico, Proficere; ne forte non intelligatis, et
pigrius ambuletis. Proficite, fratres mei, discutite vos semper sine
dolo, sine adulatione, sine palpatione. Non enim aliquis est intus
tecum, cui erubescas, et jactes te. Est ibi, sed cui placet
humilitas, ipse te probet. Proba et te ipsum tu ipse. Semper tibi
displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi
tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris, Sufficit; et
peristi: Semper adde, semper ambula, semper profice: noli in via
remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet, qui non
proficit; retro redit, qui ad ea revolvitur unde jam abscesserat;
deviat, qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor
praeter viam. Conversi ad Dominum etc.
|
|