|
1. Judicium extremum. Cantavimus, fratres, Deus manifestus
veniet, Deus noster, et non silebit. Deum Christum Scriptura
praedixit venturum ad judicium vivorum et mortuorum. Quando enim prius
venit judicari, occultus fuit: quando veniet judicare, manifestus
erit. Quam fuerit tunc occultus, hinc intelligite quod ait
Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Tunc autem siluit
interrogatus, sicut et Evangelium loquitur, et impletur in eo Isaiae
prophetia dicentis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut
agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum
(Isai. LIII, 7). Veniet ergo manifestus, et non silebit.
Ad hoc dictum est, Non silebit, quia siluit judicatus. Nam
quantum attinet ad voces ipsius nobis necessarias, quando siluit? Non
siluit per Patriarchas, non siluit per os carnis suae: et modo si
sileret, Scriptura non loqueretur. Lector ascendit, et ipse non
silet. Tractator loquitur, si vera loquitur, Christus loquitur.
Si sileret Christus, ego vobis ista non dicerem. Nec per os vestrum
siluit: nam quando cantabatis, ipse loquebatur. Non silet, opus est
ut nos audiamus, sed aure cordis: nam facile est audire auribus
carnis. Illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse,
cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII,
9). Quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis
stabat? Omnes aures habebant, et pauci habebant: non omnes habebant
aures audiendi, hoc est, obediendi.
2. Praepositis munus impositum. Votum pii pastoris. Quam
terribiliter locutus est per prophetam Ezechielem, credo adhibuistis
aurem, credo audistis quemadmodum dixerit, Ad domum Israel mittam
te, non ad populum altioris linguae te mittam. Populus autem ille
nolent audire te, quia nolunt audire me (Ezech. III, 5-7).
Quid ostendit, nisi quia ipse Deus per Prophetam loquebatur? Quia
vero in ipsis verbis propheticis nos maxime territi sumus, id est,
praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis verbis
videmus faciem nostram. Demonstratum est enim nobis, sonante
lectore; quasi speculum ubi nos inspiceremus; et inspeximus nos:
inspicite vos. Ecce ego facio, quod ibi audivi. Si non
discreveris, inquit, justum, si non dixeris peccatori, Morte
morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis; ipse
quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem ejus de manu tua
exquiram. Si autem dixeris, et ille contempserit, et non obedierit;
ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis
(Id. XXXIII, 8, 9). Dico vobis, libero animam meam.
In magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si
tacuero. Sed cum ego dixero, et implevero officium meum, vos jam
attendite periculum vestrum. Quid autem volo? quid desidero? quid
cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac
intentione, ut cum Christo simul vivamus? Cupiditas mea ista est,
honor meus iste est, gloria mea ista est, gaudium meum hoc est,
possessio mea ista est. Sed si non me audieritis, et tamen ego non
tacuero, animam meam liberabo. Sed nolo salvus esse sine vobis.
3. Peccata consuetudine vilescunt, nec sentiuntur. Ebriositas.
Excommunicatio. Nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in
quibus forte consuetudinem jam fecistis. Omne enim peccatum
consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit: obduruit, jam
dolorem perdidit. Quod valde putre est, nec dolet: quod non dolet,
non pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attendite quae
dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum vivere debeatis. Quis non
contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et
contemnitur. Jam cor ebriosum perdidit sensum, non habet dolorem,
quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est,
aut est in illo spes aliqua sanitatis: quando autem tangitur,
pungitur, vellicatur, nec dolet; pro mortuo habendum est, ac de
corpore praecidendum. Sed aliquando nos parcimus, et non novimus nisi
loqui: excommunicare, de Ecclesia projicere pigri sumus. Aliquando
enim timemus ne ipso flagello pejor fiat qui caeditur. Et quamvis qui
tales sunt, jam in anima mortui sint: tamen quia Medicus noster
omnipotens est, non est desperandum de his; sed totis viribus
supplicandum, ut aures cordis, quas clausas habere probantur,
Dominus aperire dignetur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit
quem timere debemus? Audistis in ipso Psalmo, fratres mei, cum
enumeraret peccata peccatoris, ait, Haec fecisti, et tacui. Contra
hoc dictum est, Veniet, et non silebit. Praesentia sua non
silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur, quia
siluit in judicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia, quam
paulo ante commemoravi; hoc excepto, modo Deus ipse per se ipsum
Dominus Christus tacet. Ascendit enim in coelum, et sedet ad
dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos: quamdiu
ibi est, donec veniat tacet. Voces ejus in Libris audimus, de ore
ipsius non audimus. Audistis vocem ipsius de sanctis Scripturis isto
loco: auditis cum vos ipsas commemoratis, et forte de his rebus inter
vos sermocinamini.
4. Peccantes videt et odit Deus, etsi nunc tacet. Qui vult audiri
a Deo, charissimi, prius audiat Deum. Numquid audis illum quando
facis adulterium; et latere te putas, quia homo te non videt? Ille
te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos ejus cui
furaris, et si eum latet, facis: si propterea non facis, quia times
ne videaris, intus fecisti, in corde fecisti; fur teneris, et nihil
tulisti: sed et tu, si opportunitas detur ad implendum malum factum
tuum, furaris, et laetaris quia tacet. Audi ergo Psalmum: te
admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas, et nocte aliquid
fecisti, te admonuit, tibi dixit, Haec fecisti et tacui.
Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? O homines, qui
haec verba quae dicturus sum, nec in ore habetis, nec in corde,
felices estis. Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene
fecisse poenitet, et poenitentia perversa fundunt quod mulserunt;
nonne quotidie dicunt, et ista murmura inter se rodunt: Vere si Deo
displicerent ista, permitteret illa fieri, aut illi qui ea faciunt
felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum
oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum
invasores, videmus calumniatores; et tamen potentes, divites,
felices in hac terra. Si vere Deus ista videret, si ista curaret,
parceret eis? Addunt et hoc, quod pejus est: Non placent nisi mali.
Contingat autem ut faciat bene aliquis, et sequatur forte aliqua
tentatio, continuo ad manum habet: Non expedit bene facere; qui
fecerit bene, nihil illi prodest. Parum est tibi quod male vis
facere, et bene facientibus maledicis? Haec fecisti, inquit, et
tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est,
quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum, quomodo tibi: hoc
es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo: sed ego audivi, quando
dixisti in corde tuo. Quod pejus est, in haec verba progrediuntur,
ut nec audiri timeant.
5. Dei judicium in peccantes. Poenitendi tempus. Ergo suspicatus
es inique, quod ero tibi similis. Arguam te: quomodo non putas, et
quando non putas, arguam te. Sileo cum facis: sed non sileo cum
judico. Arguam te. Quid tibi faciam, quando arguam te? Statuam te
ante faciem tuam. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es,
quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis; alios
accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis
post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio; tollo te a
dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. Videbis te, et planges te;
et non erit jam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus
misericordiae, veniet tempus judicii: quia tu in ecclesia mihi
cantasti, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal.
C, 1). Ex ore nostro exit, et ubique ecclesiae concrepant
Christo, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Tempus
est misericordiae, ut corrigamur: nondum venit tempus judicii. Locus
est, spatium est: peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via,
nondum clausus est dies, nondum exspiratum est; non desperetur, quod
est pejus: quoniam propter ipsa peccata humana et tolerabilia, et
tanto crebriora, quanto minora, constituit Deus in Ecclesia tempore
misericordiae praerogandae quotidianam medicinam, ut dicamus, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12): ut his verbis lota facie ad altare
accedamus, et his verbis lota facie corpore Christi et sanguine
communicemus.
6. Medicina post peccatum non respuenda. Sed quod est gravius,
ipsam medicinam sic homines contemnunt, ut non solum non dent veniam
quando in illos peccatur, sed nec velint petere quando ipsi peccant.
Intravit tentatio, subrepsit ira; tantum dominata est iracundia,
quantum potuit, ut non solum tumultuaretur cor, sed et convicia et
crimina vomeret lingua. Non vides quo te impulit? non vides quo te
praecipitavit? Tandem corrige, dic, Male feci, peccavi. Non enim
morieris, si dixeris: crede, non mihi, sed Deo. Quid sum ego?
Homo sum, par vester sum, carnem porto, infirmus sum: omnes
credamus Deo. Attendite vobis. Ipse Dominus Christus ait,
Attendite vobis: Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et
ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non
audierit, adhibe tecum duos aut tres. In ore duorum aut trium testium
stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam. Si
nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Matth.
XVIII, 15-7). Ethnicus gentilis est: gentilis ille est,
qui in Christum non credit. Si nec Ecclesiam audierit, mortuum
computa. Sed ecce vivit, ecce intrat, ecce signat, ecce genu
figit, ecce orat, ecce ad altare accedit. Sed sit tibi tanquam
ethnicus et publicanus. Noli in illo attendere falsa signa: vivens
mortuus est. Unde vivit? Quomodo vivit ? Si dicam alicui in
conspectu vestro, Tu hoc fecisti: respondebit postea, Quantum erat
? Intus me moneret, intus mihi diceret quia male feci, intus viderem
peccatum meum : quare in populo arguit? Quid si feci, et non
correxisti? Quid si feci, et adhuc perseveras? Quid si feci, et
adhuc tibi bene fecisse videris in corde tuo? Quia tacet ille, justus
es? Quia ille modo non vindicat, nihil male fecisti? Non times,
Arguam te? Non times, Constituam te ante faciem tuam? non times?
7. Vitae brevitas. Homo vitro fragilior. Sed longe est, inquis,
judicium. Primo, quis tibi dixit quia longe est dies judicii?
Numquid si longe est dies judicii, longe est dies tuus? Unde scis
quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus
nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus, quam
si vitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen servatum diu
durat: et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes
et pronepotes. Tanta fragilitas custodita est per annos. Nos autem
homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus; et si
casus ipsi repentini non acciderent, diu tamen vivere non valeremus.
Vita humana tota brevis est, ab infantia usque ad decrepitam
senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret, et hodie
moreretur, quid illi vitae longitudo profuisset? Huc accedit, quia
ipse dies, qui quasi naturaliter servit, morbo inlecto incertus est.
Quotidie moriuntur homines: et qui vivunt deducunt illos, exsequias
celebrant, et vitam sibi promittunt. Nemo dicit, Corrigam me, ne
cras hoc sim quod iste quem deduxi. Placent vobis verba, ego quaero
facta. Nolite me contristare pravis moribus vestris: quia delectatio
mea non est in hac vita nisi vestra bona vita.
|
|