|
1. Gaudium sit in Domino, non in saeculo. Dominus nobis
proximus. Gaudere nos Apostolus praecipit, sed in Domino, non in
saeculo. Quicumque enim voluerit amicus esse hujus mundi, sicut
Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur (Jacobi IV, 4).
Sicut autem non potest homo duobus dominis servire (Matth. VI,
24); sic nemo potest gaudere et in saeculo, et in Domino. Multum
inter se haec duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando
gaudetur in saeculo, non gaudetur in Domino: quando gaudetur in
Domino, non gaudetur in saeculo. Vincat gaudium in Domino, donec
finiatur gaudium in saeculo. Gaudium in Domino semper augeatur:
gaudium in saeculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista
dicuntur, quoniam in hoc saeculo cum sumus, gaudere non debemus; sed
ut etiam in hoc saeculo constituti, jam in Domino gaudeamus. Sed ait
aliquis: In saeculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi sum.
Quid enim? quia es in saeculo, in Domino non es? Audi eumdem
apostolum ad Athenienses loquentem, et in Actibus apostolorum
dicentem de Deo et de Domino Creatore nostro, In illo vivimus, et
movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Qui enim ubique est,
ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est,
nihil solliciti fueritis. Magnum est hoc, quod ascendit super omnes
coelos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste
longinquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est
proximus?
2. Samaritanus homini sauciato subveniens, Christus. Totum enim
genus humanum est homo ille qui jacebat in via semivivus a latronibus
relictus, quem contempsit transiens sacerdos et Levites, et accessit
ad eum curandum eique opitulandum transiens Samaritanus. Ut autem
narraret hoc, unde causa descendit? Quemdam quaerentem quae sint
optima praecepta et summa in Lege, admonuit duo esse: Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ille
autem: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus, Homo
quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho. Ostendit illum quodam
modo Israelitam. Et incidit in latrones. Cum exspoliassent, et
plagas ei graves irrogassent, dimiserunt eum in via semivivum.
Transiit sacerdos, utique genere proximus, praeteriit jacentem.
Transiit Levites, et hic genere proximus, jacentem etiam ipse
contempsit. Transiit Samaritanus, genere longinquus, misericordia
proximus, fecitque quod nostis (Luc. X, 25-37). In quo
Samaritano se voluit intelligi Dominus Jesus Christus. Samaritanus
enim Custos interpretatur. Ideo surgens a mortuis, jam non moritur,
et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): quia non
dormit, neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4).
Denique quando conviciis tantis blasphemabant Judaei, dixerunt illi:
Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes? Cum
ergo duo essent verba conviciosa objecta Domino, dictumque illi
esset, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium
habes? poterat respondere, Nec Samaritanus sum, nec daemonium
habeo: respondit autem, Ego daemonium non habeo (Joan. VIII,
48, 49). Quod respondit, refutavit: quod tacuit,
confirmavit. Negavit se habere daemonium, qui se noverat daemoniorum
exclusorem: non se negavit infirmi custodem. Ergo Dominus in proximo
est; quia Dominus nobis factus est in proximo.
3. Incarnatione Deus homini factus est proximus. Quid tam
longinquum, quid tam remotum, quam Deus ab hominibus, immortalis a
mortalibus, justus a peccatoribus? Non loco longe, sed
dissimilitudine. Nam solemus etiam ita loqui, cum de duobus hominibus
dicimus, quando diversi sunt mores: Iste longe est ab illo. Etiamsi
juxta steterint, etiamsi vicinius inhabitent, etiamsi una catena
colligentur; longe est pius ab impio, longe est innocens a reo, longe
est justus ab injusto. Si hoc de duobus hominibus dicitur, quid de
Deo et hominibus? Cum ergo longe a nobis esset immortalis et justus,
tanquam a mortalibus et peccatoribus, descendit ad nos, ut fieret
nobis proximus ille longinquus. Et quid fecit? Cum haberet ipse duo
bona, et nos duo mala; ille duo bona, justitiam et immortalitatem;
nos duo mala, iniquitatem et mortalitatem: si utrumque malum nostrum
suscepisset, par noster factus esset, et liberatore nobiscum opus
haberet. Quid ergo fecit, ut esset proximus nobis? Proximus non hoc
quod nos, sed prope nos. Duo attende: Justus est, immortalis est.
In duobus tuis malis, una est culpa, altera est poena: culpa est
quod injustus es, poena est quia mortalis es. Ille ut esset
proximus, suscepit poenam tuam, non suscepit culpam tuam: et si
suscepit, delendam suscepit, non faciendam. Justus et immortalis,
longe ab injustis et mortalibus. Peccator mortalis, longe eras a
justo immortali. Non est factus ille peccator, quod tu: sed factus
est mortalis, quod tu. Manens justus, factus est mortalis.
Suscipiendo poenam et non suscipiendo culpam, et culpam delevit et
poenam. Dominus ergo in proximo est, nihil solliciti fueritis. Etsi
super omnes coelos ascendit corpore, non recessit majestate. Ubique
praesens est, qui fecit omnia.
4. Gaudium in saeculo. Gaudete in Domino semper. In saeculo
gaudium quod est? Gaudere de iniquitate, gaudere de turpitudine,
gaudere de dedecore, de deformitate. De his omnibus gaudet saeculum.
Quae omnia non essent, nisi homines voluissent. Alia sunt quae
faciunt homines, alia quae patiuntur, etsi nolunt, ferunt. Quid
ergo est hoc saeculum, et quod est gaudium saeculi? Dico, fratres,
breviter quantum possum, quantum Deus adjuvat; festinanter, breviter
dico. Saeculi laetitia est impunita nequitia. Luxurientur homines,
fornicentur, in spectaculis nugentur, ebriositate ingurgitentur,
turpitudine foedentur, nihil mali patiantur: et videte saeculi
gaudium. Ista mala quae commemoravi, non castiget fames, non belli
timor, non aliquis timor, non aliquis morbus, non aliquae
adversitates; sed sint omnia in rerum abundantia, in pace carnis, in
securitate malae mentis: ecce videte saeculi gaudium. Sed non cogitat
Deus sicut homo: alia est Dei cogitatio, alia hominis. Magnae
misericordiae est, nequitiam impunitam non relinquere : et ne cogatur
in extremo gehennae damnare, modo flagello dignatur castigare.
5. Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas. Nam vis nosse,
nulla poena quanta sit poena, non tamen justo, sed peccatori, cui est
temporalis poena, ne succedat aeterna? Vis ergo nosse, nulla poena
quanta sit poena? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator.
Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit:
Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui
autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male
facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum
peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Prae magnitudine
irae suae non requirit (Psal. IX, 4). Intelligite, fratres
christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult
damnare mundum. Prae magnitudine irae suae non exquirit. Ideo non
exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira ejus. Parcendo
saevit, sed juste saevit. Est enim severitas, quasi saeva veritas.
Si ergo aliquando saevit parcendo, bonum est nobis ut subveniat
castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid
patimur? Non secundum peccata nostra fecit nobis (Psal. CII,
10). Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus est pro nobis
Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus.
Multos enim filios Dei fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres
sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit
injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua,
qui non dedignatus est suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in
Domino, non in saeculo: id est, gaudete in veritate, non in
iniquitate; gaudete in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Ita
gaudete: et ubicumque, et quamdiucumque hic fueritis, Dominus in
proximo est, nihil solliciti fueritis.
|
|