|
1. Tristitia de mortuis, qualis prohibetur. Admonet nos beatus
Apostolus, ut de dormientibus, hoc est, mortuis charissimis
nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem
scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo et
dormientes eos appellat Scripturae veracissima consuetudo, ut cum
dormientes audimus, evigilaturos minime desperemus. Unde etiam
cantatur in Psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat
(Psal. XL, 9)? Est ergo de mortuis eis qui diligunt, quaedam
tristitia quodam modo naturalis. Mortem quippe horret, non opinio,
sed natura. Nec mors homini accideret, nisi ex poena quam
praecesserat culpa. Quapropter si animalia quae ita creata sunt, ut
suo quaeque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam; quanto
magis homo, qui sic fuerat creatus, ut si vivere sine peccato
voluisset, sine termino viveret? Hinc itaque necesse est ut tristes
simus, quando nos moriendo deserunt quos amamus: quia etsi novimus eos
non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere
secuturos; tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum,
contristat in nobis ipsius dilectionis affectum. Ideo non admonuit
Apostolus, ut non contristemur; sed, non sicut caeteri qui spem non
habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus necessitate
amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur:
inde infirmitas afficit, hinc fides reficit: inde dolet humana
conditio, hinc sanat divina promissio.
2. Orationes et sacrificium ac eleemosynae pro defunctis. Proinde
pompae funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae,
monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacumque solatia,
non adjutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et
sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus
erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari; ut cum eis
misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc
enim a patribus traditum, universa observat Ecclesia, ut pro eis qui
in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad
ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque
id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera
misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari, pro quibus
orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est,
ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vixerint ante mortem, ut
possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6), ejusque Sacramentis, de
corporibus exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis
impenduntur officia, cujus, dum hic essent, pignore caruerunt, vel
non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non
misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita
comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum
praecedentibus consequentia ista redduntur. Non enim actum est, nisi
cum hic viverent, ut eos haec aliquid adjuvarent, cum hic vivere
destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit
in ipsa, non poterit habere post ipsam.
3. Luctus et officia defunctis exhibenda. Permittantur itaque pia
corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et
consolabiles lacrymas fundant conditione mortali; quas cito reprimat
fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a
nobis abire, et ad meliora transire. Consolentur eos etiam fraterna
obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolentibus
adhibentur, ne sit justa querela dicentium, Sustinui qui simul
contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal.
LXVIII, 21). Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra
construendi: quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera
deputata sunt: nec solum in corporibus Patriarcharum aliorumque
sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcumque jacentium; verum etiam
in ipsius Domini corpore praedicati atque collaudati sunt, qui ista
fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris,
et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adjuvant spiritus
defunctorum, oblationes, orationes, erogationes, multo pro eis
observantius, instantius, abundantius impendant, qui suos carne, non
spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter amant.
|
|