|
1. In defunctorum exsequiis quid recogitandum. Quando celebramus
dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum,
et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV,
15): secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima
(Psal. XXXIII, 22). Ideoque propter spem, In memoria
aeterna erit justus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit
(Psal. CXI, 7). Erit enim auditus quo nullus sit pejor,
quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo
justus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV,
41, 34). In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante
summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in
neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in
comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac
vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt
: in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex
Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet
moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui
credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur,
vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adjungit: Et
qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI,
26, 25). Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed
licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur
quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint
instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus,
vivimus si credimus.
2. Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors paena
peccati. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide
Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non
recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim
praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum (Prov.
VIII, 35, sec. LXX). Dicit Judaeis Dominus: Sermo
meus non capit in vobis (Joan. VIII, 37). Ergo in his
capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat
sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui
quaerit ovem perditam (Luc. XV, 4), et quam quaerit novit, et
ubi quaerat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam
salutem redigat, et ita restituat ut eam ulterius non perdat.
Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest
non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet
sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino
cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria
dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest,
quomodo flebat mortuum, se continuo jubente victurum (Joan. XI)?
Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo
peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio
mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam
praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum, et
mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac
coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo
quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult
mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter
te cinget, et feret quo tu non vis (Jaan. XXI, 18). Si ergo
nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo.
3. Consolatio in mortuorum luctu. Ideo et Apostolus, De
dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non
contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum
ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini,
quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut
contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo
enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime,
discedente anima? Qui ambulabat jacet, qui loquebatur tacet, clausi
oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum
officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus
ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam
nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non
videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa
tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit hujus tristitiae
consolatio. Quae consolatio?
|
“Quia ipse Dominus in jussu et in
voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in
Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus,
simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.”
|
|
Numquid
et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino
erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur
luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse
triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non
fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara
est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca
Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde
vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine
mutare. Conversi ad Dominum, etc.
|
|