|
1. Adventus Christi in mundum ratione carnis intelligendus.
Incarnationis necessitas. Audivimus beatum apostolum Paulum
dicentem, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus
Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego
sum. Humanus ergo sermo et omni acceptione dignus. Quare humanus,
et non divinus? Procul dubio nisi iste humanus sermo etiam divinus
esset, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste
humanus et divinus, quomodo est ipse Christus et homo et Deus. Si
ergo recte intelligimus sermonem istum, non solum humanum esse, verum
etiam divinum; quare Apostolus humanum maluit dicere, quam divinum?
Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinum, non sine
causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in
mundum venit. Venit enim per quod homo erat. Nam per quod Deus
erat, semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit, Coelum
et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Christus est
certe virtus et sapientia Dei; de qua dicitur, Attingit a fine usque
ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1). Ergo in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et
mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Et hic erat, et
venit: hic erat per divinam majestatem, venit per humanam
infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo
praedicans adventum ejus dixit, Humanus sermo. Non liberaretur
humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo
ille dicitur humanus, qui se exhibet hominem, et maxime qui hospitio
suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur qui in domo sua suscipit
hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem?
2. Incarnationis causa peccatum. Liberi arbitrii infirmitas
cernitur in Adamo. Gratiae donum in Christo perspicitur. Ergo,
Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit
in mundum peccatores salvos facere. Attende Evangelium. Venit enim
Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Si homo non
perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit
Deus homo, et inventus est homo. Perierat homo per liberam
voluntatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem. Quaeris quid
valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quaeris
quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam
liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas
hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adjutorio Dei malum;
non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce
periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia
et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo. Prorsus
nusquam sic apparet benignitas gratiae et liberalitas omnipotentiae
Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu
(I Tim. II, 5). Quid enim dicimus, fratres mei? In fide
catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus
et tenemus mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, in
quantum homo erat, ejus esse naturae cujus et nos sumus. Non enim
alterius naturae caro nostra et caro illius, nec alterius naturae anima
nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse
judicavit. Nihil minus habebat in natura, sed nihil habebat in
culpa. Natura pura, sed non sola humana. Ibi erat Deus, ibi erat
Verbum Dei. Et sicut tu unus homo, anima es et caro; sic et ille
unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia
natura nostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit
Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus
Jesus? Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus
nostris, conversatione vitae nostrae meruisse ut efficiamur filii
Dei: possumus dicere, Accepimus praeceptum, si servaverimus et bene
vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius
vixit filius hominis, et bene vivendo factus est filius Dei? Inde
coepit, et inde incoepit, et susceptione factus est. Verbum enim
caro factum est, ut habitaret in nobis. Verbum Dei, unicus Dei
Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis,
nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria laborantis, sed
omnino gratis. Nihil enim praecessit illam susceptionem: susceptione
factus est. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator?
Non utique prius justus fuit. Quomodo enim justus fuit, qui nec
fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito
dictum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a
Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14). Amas liberam
voluntatem tuam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quae
me contingit (Luc. XV, 12). Quid te tibi committis? Melius
te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce
ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus
est: hoc tibi dicit, Quaere dona mea, obliviscere merita tua; quia
si ego quaererem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te
extollere, pusillus esto, Zacchaeus esto.
3. Zacchaei factum allegorice. Sycomorus, crux Christi. Crux in
fronte. Sed dicturus es: Si Zacchaeus fuero, prae turba non potero
videre Jesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te
pependit Jesus, et videbis Jesum. Et quale genus ligni ascendit
Zacchaeus? Sycomorum. In regionibus nostris aut omnino nusquam,
aut raro forte alicubi nascitur: in illis autem partibus multum est
hujus generis ligni et pomi. Sycomora dicuntur poma quaedam ficis
similia: sed tamen distant aliquid; quod possunt nosse qui viderunt
vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis,
sycomora Fici fatuae latine interpretantur. Jam vide Zacchaeum
meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Jesum, et
non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat: et ipsa turba
ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat:
ascendit a turba, et vidit Jesum non impediente turba. Turba enim
dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, injurias suas Deo
dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba
insultat, et dicit: Indefense, qui te non potes vindicare. Turba
impedit ne videatur Jesus: turba glorians et exultans quando se
potuerit vindicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait, Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Hunc ergo volens videre Zacchaeus, in quo figurabatur
persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit
sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus,
praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum: attende
sycomorum: Gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23).
Denique de cruce Christi nobis insultant sapientes hujus mundi, et
dicunt: Quale cor habetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor
habemus? Non utique vestrum. Sapientia hujus mundi stultitia est
apud Deum (Id. III, 19). Non enim vestrum cor habemus.
Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus
sycomorum, et videamus Jesum. Ideo enim vos Jesum videre non
potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat
Zacchaeus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est, ascendat;
ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes
pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro erubescitur, ibi figatur
unde non erubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me
fecit videre Jesum. Sed tu irrides sycomorum, quia homo es: stultum
autem Dei sapientius est quam hominum (Id. I, 25).
4. Gratiae praevenientis necessitas. Et vidit Dominus ipsum
Zacchaeum. Visus est, et vidit: sed nisi visus esset, non
videret. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit (Rom.
VIII, 30). Ipse est qui Nathanaeli dixit, jam quasi
testimonio suo adjuvanti Evangelium, et dicenti, A Nazareth potest
aliquid boni esse? Dominus ad illum, Priusquam te Philippus
vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 46,
48). Nostis unde sibi succinctoria fecerunt primi peccatores Adam
et Eva. Quando peccaverunt, de foliis fici succinctoria sibi
fecerunt et pudenda texerunt (Gen. III, 7): quia quod eos
puderet peccando fecerunt. Ergo si succinctoria sibi primi peccatores
fecerunt, unde originem ducimus, in quibus perieramus, ut veniret
ille quaerere et salvare quod perierat, de folii fici ad pudenda
tegenda fecerunt; quid aliud dictum est, Cum esses sub arbore fici,
vidi te; nisi, non venires ad purgatorem peccati, nisi prior te
vidisset in umbra peccati? Ut videremus, visi sumus; ut
diligeremus, dilecti sumus. Deus meus, misericordia ejus praeveniet
me (Psal. LVIII, 11).
5. Suscipere Jesum in cor. Jam ergo Dominus, qui Zacchaeum in
corde susceperat, in domum ejus dignatus est suscipi: et dixit,
Zacchaee, festinans descende, quoniam in domo tua oportet me manere.
Magnum beneficium ille arbitrabatur, Christum videre. Qui magnum et
ineffabile beneficium putabat, transeuntem videre, subito meruit in
domo habere. Infunditur gratia, operatur fides per dilectionem;
suscipitur Christus in domum, qui jam habitabat in corde. Dicit
Christo Zacchaeus: Domine, dimidium rerum mearum do pauperibus; et
si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo. Quasi diceret: Ideo
mihi dimidium teneo, non quod habeam, sed unde reddam. Vere ecce
quod est suscipere Jesum, in cor suscipere. Ibi enim erat
Christus, in Zacchaeo erat, et de illo sibi dicebat, quod ex ore
ejus audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per
fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17).
6. Qui sani sibi videntur, insaniunt in medicum. Sanguis medici
medicamentum suo interfectori. Jam ergo quia Zacchaeus erat, quia
princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana illa
turba, quae impediebat videre Jesum, admirata est, et reprehendit
quod in domum peccatoris intrasset Jesus. Hoc erat reprehendere quod
in domum aegroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchaeus
irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit
irridentibus: Hodie salus huic domui facta est. Ecce quare intravi,
salus hodie facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in
illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, aegrote? Voca et tu
Jesum, noli tibi sanus videri. Cum spe aegrotat, qui mendicum
suscipit: desperate aegrotat, qui per insaniam medicum caedit.
Qualis ergo ejus insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas
et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo
medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quaerere et salvare
quod perierat, pendens sine causa dicebat, Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt. Insani sunt, medicus sum: saeviant,
patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos
quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus
Jesus venit in mundum peccatores salvos facere: magnos, pusillos,
peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quaerere et salvare
quod perierat.
7. Originale peccatum probatur. Christus etiam infantibus est
Jesus Parvulorum baptismus et communio. Qui dicit infantilem aetatem
non habere quod salvet Jesus, omnibus fidelibus infantibus Christum
negat esse Jesum. Qui dicit, inquam, infantilem aetatem non habere
quod salvet Jesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum
fidelibus infantibus, id est, in Christo baptizatis infantibus non
esse Jesum. Jesus enim quid est? Interpretatur Jesus, Salvator.
Salvator est Jesus. Quos non salvat, non habendo quod in eis
salvet, non est illis Jesus. Jam si corda vestra tolerant,
aliquibus baptizatis Christum non esse Jesum, nescio utrum fides
vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra ejus
fiunt. Infantes sunt, sed Sacramenta ejus accipiunt. Infantes
sunt, sed mensae ejus participes fiunt, ut habeant in se vitam. Quid
mihi dicis, Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad
medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi, Aufer hinc
eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quaerere et
salvare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat?
8. Causa quare Christus venit. Ratio nominis Jesu. Parvuli
Salvatore egent. Fides recta sit respondentium pro ipsis in
Baptismo.---Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia
Christus Jesus venit in mundum. Quare venit in mundum? Peccatores
salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum
de coelo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Haec est
causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit,
nomen ejus Jesum. Quare vocabis nomen ejus Jesum? Ipse enim salvum
faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Vocabis
nomen ejus Jesum. Quare Jesum? quae ratio est hujus nominis? Audi
quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis
eorum. Populum suum a peccatis eorum. Numquid ad istum populum non
pertinent parvuli, quem salvum faciet Jesus a peccatis eorum?
Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic
credite, cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si
hanc fidem in corde non habueritis, pro quibus respondetis, lingua
vestra occidatis. Prorsus, fratres, qui non cum ista fide cum
parvulo cucurrerit, fingit. Sanus est, nihil mali habet, nihil
vitii habet; sed tollam illum ad medicum. Quare? Quia sic solet
fieri. Non times ne tibi dicat medicus. Tolle hinc tecum ipsum; non
est opus sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12).
9. Omnes parvuli tanquam pupilli considerandi. Parvulis regeneratio
necessaria. Objectio contra peccatum originale. Regula antiqua
fidei, baptizare parvulos. Commendaverim Charitati vestrae causam
eorum qui pro se loqui non possunt. Omnes parvuli tanquam pupilli
considerentur, etiam qui nondum parentes proprios extulerunt. Omnis
praedestinatorum numerus parvulorum populum Dei quaerit tutorem, qui
exspectat Dominum salvatorem. Universam massam generis humani in
homine primo venenator ille percussit; nemo ad secundum transit a
primo, nisi per Baptismatis sacramentum. In parvulis natis et nondum
baptizatis agnoscatur Adam: in parvulis natis et baptizatis et ob hoc
renatis agnoscatur Christus. Qui Adam non agnoscit in parvulis
natis, nec Christum agnoscere poterit in renatis. Sed quare,
inquiunt, jam baptizatus homo fidelis, jam dimisso peccato, generat
eum qui est cum primi hominis peccato? Quia carne illum generat, non
spiritu. Quod natum est de carne, caro est (Joan. III, 6).
Et si exterior homo noster, ait Apostolus, corrumpitur, sed
interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ex eo
quod in te renovatur, non generas parvulum: ex eo quod in te
corrumpitur, generas parvulum. Tu ut non in aeternum moriaris natus
es, et renatus es: ille adhuc natus, renatus nondum est. Si tu
renascendo vivis, sine ut et ille renascatur et vivat; sine, inquam,
renascatur, sine renascatur. Quare contradicis? quare novis
disputationibus antiquam fidei regulam frangere conaris? Quid est enim
quod dicis, Parvuli non habent omnino vel originale peccatum? Quid
est quod dicis, nisi ut non accedant ad Jesum? Sed tibi clamat
Jesus, Sine parvulos venire ad me (Marc. X, 14). Conversi
ad Dominum, etc.
|
|