|
1. Incarnationis Christi causa. Quod lectum est modo de sancto
Evangelio, hoc et Paulus apostolus dicit, cujus verba ista sunt:
Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit
in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Nulla
causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere.
Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit
de coelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae jacebat
aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides
(II Thess. III, 2). Novit Dominus qui sunt ejus (II
Tim. II, 19). Superbiebant Judaei, extollebant se, alta
sapiebant, justos se putabant, et Dominum colligentem peccatores
insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti
sunt in montibus, ad nonaginta novem pertinent (Matth. XVIII,
12). Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore
terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt,
non in dextera. Nonaginta enim et novem in sinistra numerantur; unum
adde, ad dexteram transitur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit,
Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc.
XIX, 10). Totum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat
totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a
peccato. Isti autem superbiendo, quod est pejus, et aegrotabant, et
sanos se esse credebant.
2. Judaeorum periculosior aegritudo. Judaei in medicum
insanientes. Periculosius aegrotant, qui mentem febribus
perdiderunt. Illi rident, et sani plorant. Ridet enim phreneticus;
sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanae, plorat
phreneticum ridentem. Primum, si duo ista proponas, Quid est
melius, ridere, an plorare? quis non sibi eligat ridere? Denique
propter dolorem salubrem poenitentiae, in fletu Dominus posuit
officium, in risu beneficium. Quomodo? Quando ait in Evangelio,
Beati qui plorant, quoniam ridebunt (Luc. VI, 21). Ergo in
ploratu officium est, in risu est praemium sapientiae. Risum enim pro
gaudio posuit, non cachinnationem, sed exsultationem. Ergo si duo
ista proponas, et quaeras quid horum sit melius, ridere, an plorare;
omnis homo plorare non vult, et ridere vult. Porro si addas personas
ad istos affectus, et ita proponas cum personis, Quid est melius,
ridere phreneticum, an plorare sanum? eligit sibi homo fletum cum
sanitate, quam risum cum amentia. Tantum valet mentis sanitas, ut
etiam cum planctu eligatur. Isti ergo qui sanos se putabant, multo
periculosius et desperatius aegrotabant; et ipsa aegritudine qua mentes
perdiderant, etiam medicum caedebant. Parum est, caedebant: dicam
totum; non solum caedebant, sed etiam occidebant. Ille autem etiam
cum occideretur, medicus erat, vapulabat, et curabat; patiebatur
phreneticum, nec deserebat aegrotum: tenebatur, alligabatur,
colaphis percutiebatur, arundine plagas accipiebat, irridebatur,
insultabatur ei, postremo audiebatur, damnabatur, ligno
suspendebatur, undique circumfremebatur; et medicus erat.
3. Christus interfectoribus suis medicamentum parat de suo sanguine.
Agnoscis phreneticos, agnosce et medicum. Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Illi perdita
mente saeviebant, et medici sanguinem saeviendo fundebant: ille autem
etiam de ipso sanguine suo aegrotis medicamenta faciebat. Non enim
vere frustra dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt. Orat christianus, et exauditur; orat Christus, et non
exauditur? Nam qui exaudit cum Patre, quia Deus est, quomodo non
exauditur homo, quod pro nobis factus est? Prorsus exauditus est.
Ibi erant, ibi saeviebant: de his erant qui reprehendebant eum, et
dicebant, Ecce cum publicanis et peccatoribus convescitur (Marc.
II, 16). Erant in ipso populo, a quo ipse medicus occidebatur,
et in ejus sanguine etiam ipsis antidotum parabatur. Cum enim Dominus
non solum sanguinem funderet, verum etiam ipsam suam mortem ad
medicamenti confectionem impenderet; resurrexit ad demonstrandum
resurrectionis exemplum. Patientia sua passus est, ut doceret
patientiam nostram; et in resurrectione sua praemium patientiae
demonstravit. Item, ut nostis, et omnes confitemur, ascendit in
coelum, deinde ab eo Spiritus sanctus est missus, ante promissus.
Dixerat enim discipulis suis: Sedete in civitate, donec induamini
virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Venit ergo et promissio
ipsius, venit Spiritus sanctus, implevit discipulos, coeperunt loqui
linguis omnium gentium: signum in illis procedebat unitatis.
Loquebatur enim tunc unus homo omnibus linguis; quia locutura erat
unitas Ecclesiae in omnibus linguis. Expaverunt qui audiebant.
Noverant enim homines idiotas fuisse, unius tantum linguae; et
mirabantur ac stupebant, quod unius linguae homines, vel ut multum
duarum, linguis omnium gentium loquerentur: suspensi sunt stupore,
perdiderunt elationem, de monte facti sunt valles. Jam si humiles
sunt, valles sunt; quod infuderis capiunt, non dimittunt. Si
venerit aqua super altitudinem, decurrit et defluit: si venerit aqua
ad concavum et humilem locum, et capitur et stat. Tales jam illi
erant; stupebant, mirabantur, perdiderant saevitiam.
4. Interfectorum Christi conversio. Denique loquente sibi Petro,
compuncti sunt, et factum est in illis quod Psalmus praedixerat:
Conversus sum in aerumnam, cum configeretur spina (Psal.
XXXI, 4). Quid est spina? Compunctio poenitentiae. Sic
habes et verba ipsa Scripturae in Actibus Apostolorum: Compuncti
sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid faciemus? Quare
dixerunt, Quid faciemus? Novimus quid fecimus: quid faciemus?
Quantum ad nostrum factum attinet, desperatio est salutis: sit ergo
in vestro consilio, si fieri potest, spes aliqua sanitatis. Novimus
quid fecerimus, dicite quid faciamus. Quid est quod fecimus? Non
enim quemcumque hominem occidimus; et multum mali fecissemus, si
quemcumque hominem innocentem occidissemus. Latronem elegimus,
innocentem occidimus; mortuum elegimus, medicum occidimus: dicite,
quid faciemus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur
unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; ut
transeatis de nonaginta novem ad centum: quia cum nonaginta et novem
essetis, poenitentiam vobis necessariam non putabatis, et Domino
colligenti peccatores et volenti eos facere poenitentes, insuper
insultabatis. Modo ergo compuncti, quia cognovistis peccatum
vestrum, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Domini nostri Jesu Christi; baptizetur in ejus nomine quem
occidistis sine crimine: et remittuntur vobis peccata vestra. Reducti
sunt in spem: doluerunt, gemuerunt, conversi sunt, sanati sunt
(Act. II). Ipsi erant illi; Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt.
5. Peccatores Christus amat ut non semper sint peccatores.
Unusquisque ergo, charissimi, quando audit Dominum Jesum Christum
non venisse propter justos, sed propter peccatores, non amet esse
peccator: ne forte dicat in corde suo, Si justus fuero, non me amat
Christus; si peccator fuero, amat me: quia propter peccatores
descendit, non propter justos. Respondet enim tibi: Si medicum
agnovisti, febrem quare non timuisti? Utique medicus ad aegrotum
venit, constat: sed ideo venit medicus ad aegrotum, ne ille sit
semper aegrotus. Quid ergo dicimus? quid pronuntiamus? quid
definimus? Aegrotum amat medicus, an sanum? Quod vult facere amat;
non quod invenit. Ad aegrotum quidem venit, ad sanum non venit: noli
attendere quia ad illum venit, ad illum non venit; plus enim amat
sanum, quam aegrotum. Nam, ut noveritis quia plus amat sanum, quam
aegrotum; numquid faceret quod odisset?
6. Paulus quomodo peccatorum primus. Ergo Paulum apostolum
attende: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus
Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego
sum. Dixit, quorum primus ego sum. Quomodo erat primus? Ante
illum non fuerunt peccatores tot Judaei? Ante illum non fuerunt
peccatores in genere humano? Ante illum in omnibus hominibus nemo
peccato tenebatur? Adam non ante illum fuit, qui primus peccavit,
et nos omnes in mortem praecipitavit? Quid est, Quorum primus ego
sum? Ad quos venit, primus ego sum? Sed nec hoc verum est. Primus
electus est Petrus, primus Andreas (Matth. IV, 18), primi
alii apostoli; tu apostolus es novissimus: quomodo dicis, Quorum
primus ego sum? Ergo apostolus novissimus, primus peccator. Et hoc
quomodo primus peccator? Ante te peccavit Petrus, quando ipsum
Dominum ter negavit (Id. XXVI, 70-74). Nolo dicere,
quia et ipse nisi peccator inventus esset, de sinistra ad dexteram non
transisset.
7. Primus peccatorum, quia omnibus pejor. Quid est ergo, Quorum
primus ego sum? Quia omnibus pejor sum. Ergo pejorem voluit
intelligi primum. Quomodo in artificibus, quicumque vult aedificare,
quid dicit? Quis est hic primus structor? quis est primus faber?
Aut si curari vult, Quis est hic primus medicus? Non utique
interrogat quis prior sit aetate, aut quis prior sit professione; sed
quis prior sit arte. Quomodo illi in arte primi, sic iste in
iniquitate primus. Quare Paulus in iniquitate primus? Recolite
Saulum, et invenietis. Attenditis Paulum, obliti estis Saulum:
attenditis ad pastorem, obliti estis lupum. Nonne ille est cui ad
lapidandum Stephanum manus una non sufficiebat, et aliorum vestimenta
servabat? Nonne ipse est qui Ecclesiam ubique persequebatur? Nonne
ipse est qui litteras acceperat a principibus sacerdotum? Quia parum
illi erat persequi Christianos, qui erant in Jerusalem; sed volebat
ad alia loca venire, ubi eos inveniret, et ligaret, et puniendos
adduceret. Nonne cum iter agens spirat et anhelat caedes, de coelo
percussus est, et vocem Domini ad salutem fulminatus audivit? Dum
ambulat, prosternitur; ut videat, excaecatur. Ipse est ergo qui
primus erat persecutor, illo pejor non fuit.
8. Pauli conversio. Audite unde plus intelligatis. Ananiae
loquebatur ipse Dominus Christus, jam illo prostrato, jam erecto:
et dicebat ei, Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis
Ciliciae, loquere ei. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se,
et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius
medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur,
credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem.
Saül erat ille persecutor David. In David Christus erat, in
David Christus praefigurabatur, in Saüle Saulus praefigurabatur:
tanquam David Saüli de coelo, Saule, Saule, quid me
persequeris? Ananias Ovis interpretatur: loquebatur ovi pastor, et
timebat ovis lupum. Tanta hujus lupi fama praecesserat, ut non se
putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum,
quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit:
Domine, audivi de isto homine quanta mala fecit sanctis tuis in
Jerusalem, et modo dicitur epistolas accepisse a principibus
sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat. Quo me mittis?
ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Jam enim
dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio
luporum (Matth. X, 16). Si missae sunt oves in medio luporum,
quare trepidas ire, Anania, ad eum qui jam non est lupus? Lupum
timebas: sed respondet tibi Dominus Deus tuus, De lupo ovem feci;
facio de ove pastorem.
9. Christi medici ars commendata in curatione Pauli. Quomodo ergo
ipse Saulus postea Paulus gratulatur se ad Dei pervenisse
misericordiam, quia primus, hoc est excellens in peccatis inventus
est: Et tamen misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet
Christus Jesus omnem longanimitatem, propter eos qui credituri sunt
illi in vitam aeternam: ut dicant sibi omnes, Si Paulus sanatus
est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger
sanatus est, ego cur vulneribus meis illas manus non aptabo? ad illas
manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est
ex persecutore apostolus (Act. VII-IX). Quia quo venit
medicus, quaerit aliquem ibi desperatum, et ipsum sanat: et si
pauperrimum inveniat, tamen desperatum inveniat; non ibi quaerit
mercedem, sed commendat artem. Dicam ergo quod coeperam. Quomodo
ergo Saulus congratulatur se a Christo, quia peccator erat,
assumptum atque sanatum, nec dixit, Maneam in peccato, quia propter
me venit Christus, non propter justum: ita etiam tu, qui audieras
quia Christus propter peccatores venit, noli tibi dormire in dulci
stratu; sed audi ipsum Paulum dicentem, Surge, qui dormis, et
exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14).
Noli amare stratum peccati. Totum stratum ejus vertisti in
infirmitate ejus (Psal. XL, 4), dictum est antea. Surge,
sanus esto, sanitatem ama, et noli rursus per superbiam de dextera ire
ad sinistram, de valle ad montem, de humilitate ad tumorem. Cum
factus fueris sanus, id est, cum juste coeperis vivere, Deo tribue,
non tibi. Non enim laudando te, salvus factus es; sed contra te
pronuntiando. Nam si te laudaveris per superbiam, gravius
aegrotabis. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se
humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Conversi ad
Dominum, etc.
|
|