|
1. Lectiones et cantus in Ecclesia. De divinis lectionibus quod
Dominus admonere dignatur, intenti audite, fratres, illo dante, me
ministrante. Primam lectionem audivimus Apostoli: Fidelis sermo et
omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum
peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo
misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus
omnem longanimitatem suam, ad informationem eorum qui credituri sunt
illi in vitam aeternam. Hoc de apostolica lectione percepimus.
Deinde cantavimus Psalmum, exhortantes nos invicem, una voce, uno
corde dicentes, Venite adoremus, et prosternamur ei, et fleamus
coram Domino qui fecit nos: et ibi praeveniamus faciem ejus in
confessione, et in psalmis jubilemus ei. Post haec, evangelica
lectio decem leprosos mundatos nobis ostendit, et unum ex eis
alienigenam gratias agentem mundatori suo. Has tres lectiones,
quantum pro tempore possumus, pertractemus, dicentes pauca de
singulis; et quantum conari possumus, adjuvante Domino, non in
aliqua earum sic immorantes, ut aliis duabus impedimentum afferamus.
2. Gratiarum actio ab omnibus debita medico. Peccatum originale in
parvulis. Pupillorum tutores episcopi. Proponit nobis Apostolus
scientiam gratiarum actionis. Mementote quid ultima evangelica lectio
resonet, quomodo Jesus Dominus laudat gratias agentem, ingratos
improbat, mundatos in cute, leprosos in corde. Quid ergo
Apostolus? Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus. Quis
est iste sermo? Quia Christus Jesus venit in mundum, Utquid?
Peccatores salvos facere. Quid tu? Quorum primus ego sum. Qui
dicit, vel Non sum peccator, vel Non fui, ingratus est Salvatori.
Nullus hominum in ista quae ex Adam defluit massa mortalium, nullus
omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus.
Quid de parvulis pueris, si ex Adam aegroti? Nam et ipsi portantur
ad Ecclesiam: et si pedibus illuc currere non possunt, alienis
pedibus currunt, ut sanentur. Accommodat illis mater Ecclesia
aliorum pedes ut veniant, aliorum cor ut credant, aliorum linguam ut
fateantur: ut quoniam quod aegri sunt alio peccante praegravantur, sic
cum hi sani sunt, alio pro eis confitente salventur. Nemo ergo vobis
susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper
tenuit: hoc a majorum fide percepit; hoc usque in finem perseveranter
custodit. Quoniam non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus.
Quid necessarium ergo habuit infans Christum, si non aegrotat? Si
sanus est, quare per eos qui eum diligunt, medicum quaerit? Si
quando portantur infantes, dicuntur omnino nullum propaginis habere
peccatum, et veniunt ad Christum; quare non eis dicitur in Ecclesia
qui eos apportant, Auferte hinc innocentes istos: non est opus sanis
medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare justos, sed
peccatores (Matth. IX, 12, 13)? Nunquam dictum est: sed
nec aliquando dicetur. Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur
pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis
patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum? Pupillum
tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur.
Clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidadatur:
clamet cum Apostolo, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia
Christus Jesus venit in mundum, nullam aliam ob causam, nisi
peccatores salvos facere. Qui venit ad Christum, habet quod in eo
sanetur: qui non habet, non est causa quare medico offeratur.
Eligant parentes unum de duobus: aut confiteantur in parvulis suis
sanari peccatum, aut eos medico offerre desinant. Hoc nihil est aliud
quam velle medico sanum offerre. Quid offers? Baptizandum Quem?
Infantem. Cui offers? Christo. Ei certe qui venit in mundum?
Ita, inquit. Quare venit in mundum? Peccatores salvos facere.
Ergo quem offers, habet quod in illo salvum fiat? Si dixeris,
Habet; confitendo deles: si dixeris, Non habet; negando tenes.
3. Paulus quomodo peccatorum primus. ---Peccatores, inquit,
salvos facere, quorum primus ego sum. Ante Paulum non erant
peccatores? Certe vel ipse Adam ante omnes, et plena peccatoribus
terra deleta diluvio, et deinceps quam multi. Unde verum est, ego
primus sum? Primum se dixit, non peccatorum ordine, sed peccati
magnitudine. Magnitudinem peccati sui attendit, unde se primum dixit
peccatorum; quomodo dicuntur inter advocatos, verbi gratia, primi:
primus est iste, non quia plures annos habet, ex quo causas agit; sed
quia ex quo coepit, caeteros superavit. Dicat ergo Apostolus alio
loco unde primus sit peccatorum: Ego, inquit, sum novissimus
Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum
Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Nemo acrior inter
persecutores: ergo nemo prior inter peccatores.
4. In Pauli curatione spes salutis allata desperatis.---Sed
misericordiam, inquit, consecutus sum. Et quare sit misericordiam
consecutus, exponit causam: Ut in me, inquit, ostenderet Christus
Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt
illi in vitam aeternam. Christus, inquit, daturus veniam conversis
ad se peccatoribus usque ad inimicos suos, me primo elegit acriorem
inimicum; quem cum sanaret, nemo in caeteris desperaret. Faciunt hoc
medici: quando ad ea loca veniunt ubi ignoti sunt, quos curent
primitus eligunt desperatos; ut in eis et benevolentiam exerceant, et
commendent doctrinam; ut unusquisque in illo loco dicat proximo suo,
Vade ad illum medicum, securus esto, sanat te. Et ille, Me
sanat? Non vides quid patiar? Ego novi quid simile: tu quod
pateris, et ego quidem passus sum. Sic dicit Paulus unicuique
aegroto, et de se volenti desperare: Qui curavit me, misit me ad
te, et dixit mihi, Illi desperanti vade, et dic quid habuisti, quid
in te sanavi, quam cito sanavi. De coelo vocavi, una voce percussi
et dejeci, alia erexi et elegi, tertia implevi et misi, quarta
liberavi et coronavi (Act. IX). Vade, dic aegrotis, clama
desperatis: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus
Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Quid timetis? quid
trepidatis? Quorum primus ego sum. Ego, inquit, vobis loquor,
sanus aegrotantibus, stans jacentibus, securus desperantibus. Ideo
enim misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus
omnem longanimitatem. Morbum meum diu pertulit, et sic abstulit;
tanquam bonus medicus phreneticum patienter toleravit, sustinuit me
ferientem se, donavit mihi feriri pro se. Omnem, inquit,
longanimitatem ostendit in me, ad informationem eorum qui credituri
sunt illi in vitam aeternam.
5. Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiae beneficia.
Confessio duplex. Nolite ergo, desperare. Aegroti estis, accedite
ad eum, et sanamini: caeci estis, accedite ad eum, et illuminamini.
Et qui sani estis, ei gratias agite: et qui aegrotatis, ad eum
sanandi currite: dicite omnes, Venite adoremus, et prosternamur ei,
et ploremus coram Domino qui fecit nos, et homines, et salvos. Nam
si ille nos fecit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid
illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet
homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum
hominem; quod tu fecisti melius est. Noli te extollere super Deum:
subde te Deo, adora, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia
nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et
in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX,
3). Sane quando te fecit, quid tu faceres non habebas: quando
autem jam es, habes et tu ipse quod facias; ad medicum curras,
medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor
tuum, et posse implorare donavit tibi; Deus est enim, inquit, qui
operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate
(Philipp. II, 13). Quia ut haberes bonam voluntatem, illius
vocatio praecessit. Clama, Deus meus, misericordia ejus praeveniet
me (Psal. LVIII, 11). Ut esses, ut sentires, ut
audires, ut consentires, praevenit te misericordia ejus. Praevenit
te in omnibus: praeveni et tu in aliquo iram ejus. In quo, inquis,
in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a
te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in
malis tuis illum accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille
qui in tantis bonis praevenit te, venturus est ad te, et inspecturus
dona sua et mala tua; quomodo bono ejus usus fueris, inspicit te.
Ergo quia in omnibus istis donis praevenit te, vide in quo tu
praevenias faciem venturi: audi Psalmum, Praeveniamus faciem ejus in
confessione. Praeveniamus faciem ejus: antequam veniat,
propitietur; antequam adsit, placetur. Habes enim sacerdotem per
quem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te,
qui homo est propter te. Ita jubilabis in Psalmis, praeveniens
faciem ejus in confessione. Jubila in Psalmo: praeveniens faciem
ejus in confessione, accusa te; jubilans in Psalmo, lauda illum.
Accusando te, et laudando eum qui fecit te; veniet qui mortuus est
pro te, et vivificabit te.
6. Doctrina varia et inconstans lepra mentis. Hoc tenete, in hoc
persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans,
non habens unum colorem, mentis lepram significat: et istam Christus
mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et in melius
sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum
est. Noli tibi tribuere, ne sis inter novem qui gratias non egerunt.
Unus egit gratias: caeteri Judaei erant: ille alienigena erat,
gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedit.
Illi ergo debemus quod sumus, quod vivimus, quod intelligimus: quod
homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi
debemus. Nostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim
habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Vos ergo, maxime
qui scitis quid audiatis, curandum ab aegritudine, mundatum a
varietate sursum cor ponite, et Deo gratias agite.
|
|