|
1. Avaritia verbis apud omnes damnatur, non factis. Sermonis
nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in
hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum
habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt
in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quae
mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium
malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et
inseruerant se doloribus multis. Digna res quae intentos vos faciat ad
audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante
oculos nostros avaritia: accusatur, non defendatur; imo accusata
damnetur, ne defensor ejus cum illa damnetur. Nescio quo autem modo
id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et
cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis
velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna,
et gravia, et vera; et poetae et historici et oratores et philosophi,
et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avaritiam.
Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere,
quam de vitiis ejus non tacere.
2. Christianis quae fugiendae avaritiae doctrina traditur. Quid
autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam,
et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus,
discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce
quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre
aliquid possumus: habentes victum et tegumentum, his contenti simus,
multi dixerunt. Etiam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt
qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem,
homo Dei, haec fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem,
cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit
illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis.
Quapropter, charissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et
avaritiam accusaverunt et contempserunt; ne nobis magni videantur aut
hominibus Dei, propterea, Tu autem, homo Dei. Si ullo modo
compararentur, primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos
facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus afferatur, quilibet
amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet majorem
curam regula pietatis. Turpe est enim, et nimis pudendum et
dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et
cultor Dei unius ab avaritia subjugetur, et fiat avaritiae mancipium,
cujus sanguis fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo:
Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui
testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab
illis quantum longe est, vide), ut serves mandatum irreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus
propriis ostendit beatus et solus potens, Rex regum et Dominus
dominantium; qui solus habet immortalitatem et lucem habitat
inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est
honor et gloria in saecula saeculorum. Hujus familiae facti sumus, in
hujus familiam adoptati sumus; hujus filii non nostris meritis, sed
ipsius gratia sumus. Nimis grave est et nimis horribile, ut avaritia
nos teneat in terris; cum illi dicamus, Pater noster, qui es in
coelis (Matth. VI, 9), cujus desiderio vilescunt omnia; nec
nata nobis sunt inter quae nati sumus, quia propter illum renati
sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad charitatis affectum:
sint tanquam stabulum viatoris, non tanquam praedium possessoris.
Refice, et transi. Iter agis, attende ad quem venisti; quia magnus
est qui ad te venit. Discedendo de hac vita, locum facis venienti:
stabuli est ista conditio: cedes, ut alius accedat. Sed si vis ad
locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus,
Deduxisti me per semitas justitiae tuae, propter nomen tuum (Psal.
XXII, 3): non propter meritum meum.
3. Itineri hujus vitae necessaria sine cupiditate habeantur. Aliud
est ergo iter mortalitatis, aliud iter pietatis. Iter mortalitatis
commune est; illuc enim ambulant omnes nati: illuc, nonnisi renati.
Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc
necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint hujus itineris
sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non
unde ad hanc viam finiendam juveris, sed unde potius ad hanc viam
finiendam gravius onereris? Nimium quippe mirabile est, quod tibi vis
ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via
pecunia, et per hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis
est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quem amasti: sed tollis
vitium quod amasti. Si perseveranter amas mundum; qui fecit mundum,
non te invenit mundum. Si ergo in usum temporalem moderata pecunia sit
viatici, in eo fine constituto qui scriptus est, Sine amore,
inquit, pecuniae, modus sufficiens est praesentibus (Hebr.
XIII, 5). Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore,
inquit: ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae per
amorem cor alligare volueris, inseris te doloribus multis: et ubi
erit, Tu autem, homo Dei, haec fuge? Non enim ait, Relinque,
et desere; sed, Fuge quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge
aurum : cor tuum fugiat, et servus est tuus. Cupiditas non sit,
pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri,
non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si
servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de
te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te blasphemat.
Servum autem te facit cupiditas, liberum charitas. Inde servus, si
non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa si non
vis esse servus, esto fugitivus.
4. Divitiae interiores sectandae. Audisti quid fugias, habes et
quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non
apprehendas. Sectare ergo justitiam, fidem, pietatem, charitatem.
Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sint: fur ad eas non
accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem,
hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet
potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique
naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque
enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui
dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21).
Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus
Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini
voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus, et
peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini: fons earum
non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat
ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus;
quando intravit, ipse dilatavit.
5. Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor.
Ergo, Sine amore pecuniae, modus sufficiens est praesentibus: quare
praesentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre
aliquid possumus: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res
decipit hominem ad avaritiae computum? Quid, si diu vivo? Qui dat
vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo sint reditus, quare
quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de
artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne
ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit,
frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud
sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non
accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus
dicit, Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit:
Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille
mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et
cor tuum (Matth. VI, 21)? Tu dicis: Non illic orit.
Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo.
Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et
discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse.
Inter divitem esse, et divitem velle esse, justa discretio negari non
potest. Ibi facultas est, hic cupiditas.
6. Divitiarum cupiditas insatiabilis. Nam et ipse Apostolus non
ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri,
non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine,
quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est
quidem avaritia; nec tamen in ipsis qui multum habent, desiderium
dicendum est ejus rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet
istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum
habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed
quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat,
sitit; et tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus sitit. Mira
ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops
est. Nam hydrops in carne, humore plenus est, humore periclitatur,
et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet,
tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus
gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero impletus est,
distentus abundantissimus factus est haereditatis. Quotidie bibit,
venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia
parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta
est, non potestas.
7. Divitiae sine cupiditate si habentur, non culpandae. Pauperi
cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia. Sed non amo,
inquis, quod habeo, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non
amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum cor
liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a
me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives
quidem sum, sed quia jam sum, non autem volo esse, ut incidam in
tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, quae mergunt
hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum,
exitiosum. Jam sum, inquis, dives, non esse volo. Jam es dives,
jam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles?
Nollem, inquis. Jam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem
invenit, intus divitem fecit; accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc
enim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed
nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his
contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem, et caetera. Qui volunt, inquit, divites fieri;
tanquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te
invenerunt? Dic illa, et dives es: dic in corde ex corde, Nihil
intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et
tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri,
incidam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es.
Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere,
lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae
recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est.
Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit
Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo
Timotheo de hoc dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos
qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus
hujus mundi: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi
divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in
quibus sum sufficiens esse (Philipp. IV, 11). A varo autem
non sufficit. Ergo, Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi.
Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Jam divites inventi
sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe
sapere. Adhuc habentur divitiae, multumque amantur. Nidus
colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; quod pejus est, non
volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut
intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares.
Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet
febris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives eam venientem
lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe hujus mundi divitibus, non
superbe sapere. Agnoscant pauperes suos : pauperes homines sunt et
homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus
conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius
putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant:
tamen non ambo non sentiunt? Praecipe divitibus hujus mundi non
superbe sapere. Non superbe sapiant; et vere tales erunt, quales
videri esse volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur.
8. Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti. Sed quae sequantur
vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas
aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti
facultatem; da tibi, si potes, securitatem. Neque sperare in
incerto divitiarum. Tolle inde spem, ubi fixisti. Sed in Deo
vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi
non te inde abrumpat: in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad
fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis
erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis omnia
abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti,
aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro jucunditate.
Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se,
quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est, Ut sit Deus omnia in
omnibus (I Cor. XV, 28)? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit
sursum cor. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in
his tentationibus sine vinculo remanere.
9. Homini sufficit solus Deus. Avaritiae crimen et
poena.---Non sperare in incerto divitiarum: non tamen nusquam;
sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.
Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec
omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere, Hoc fecit Deus, quod
non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed
habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et
transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur
foris. Ibi ergo sunt omnia praecipua, immortalia, indeficientia,
permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis ipse
erit omnia in omnibus. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo
dictum est, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed,
Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me
vidit, et Patrem vidit (Joan. XIV, 8, 9). Omnia Deus
Pater et Filius et Spiritus sanctus. Merito solus sufficit. Si
avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, solus nos satiare
poterit de quo dictum est, Qui satiat in bonis desiderium tuum
(Psal. CII, 5). Hoc peccatori non sufficit? hoc tantum, tam
magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere omnia, plus
perdidit omnia: quia, Radix est omnium malorum avaritia. Merito per
prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit:
Existimasti, si a me discederes, aliquid te amplius habituram. Sed
quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti (Luc. XV, 15):
ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti.
Jam intellige quia id quod tibi pater dabat, tutius ipse servabat.
Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O
anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta
decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad
pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit:
Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quid ergo sufficit, nisi
quod sequitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal.
LXXII, 27, 28)? Ergo sursum cor, non in terra, non in
mendacissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium
malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia
fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit.
10. Divitiae piis operibus impendendae. Divitiis emenda vera
vita. Quid ergo sis facturus ex his quae habes, dives, attende.
Jam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed
speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum:
laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur. Divites
sint in operibus bonis. Haec videamus; et quod non videmus,
credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum
intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis
Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquis, probabo? Ex eo quod
sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad
hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non
potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit
quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile
tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et
praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam
ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum
ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subjecit,
Ut apprehendant veram vitam: non aurum, quod in terra remansit, non
facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam
modo ergo migramus, quando hoc illuc transit, neque hoc ibi
habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster
mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quod hic abundat
damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmodum plerique trajectitias
merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt.
Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mihi in
Africa oleum: et migrat et non migrat; jam quod desiderat accepit.
Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid
damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non
possumus, etsi vellemus. Quare ergo perit? Id quod minus est
detur, ut quod est majus ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus
coelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia,
et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, et accipimus
ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista mutatione rerum, in ista
mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia
nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes remaneamus.
11. Tinea malae cogitationis revocans a faciendis eleemosynis. Non
intret arcam cordis tinea malae cogitationis: non dicatur, Non dabo,
ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: imo multum
cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec ita,
quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem
angustia, sed ex aequalitate (II Cor. VIII, 13). Habe:
tantum noli amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis; hoc
est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes
surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cum dixisset, Sine
amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Propter malas
cogitationes, quae dicunt, Si thesaurum non habuero, quis mihi
dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit
mihi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me
redimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam?
Quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et
computare non poteris, plerumque una calamitas turbat computum
numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in
digitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra
malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi
vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? cogitabasne tibi
calamitates? non timebas unam grandem? Attende quod sequitur, Sine
amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Ipse enim dixit:
Non te derelinquam, non te deseram (Hebr. XIII, 5).
Timebas mala nescio quae, propterea pecuniam servabas: tene
fidejussorem; hoc Deus tibi dicit, Non te derelinquam, non te
deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et
dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege
quod tenes, cautionem tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua
debita relaxari petisti.
|
|