|
1. Episcoporum onus. Beati Apostoli Epistola cum legeretur de
constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos:
et vos commemoravit non judicare nos; maxime quia omnes audivimus
capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite
judicare personaliter, sed justum judicium judicate (Joan. VII,
24). Personam itaque judicando nemo accipit alienam, si non
accipit suam. Beatus Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno,
quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem
redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor.
IX, 26, 27). Suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus
ubi aries tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus,
qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo
forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et
de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostrae vires
sufficiunt ad loquendum, nec vestrae ad audiendum. Quid ergo est quod
volo dicere, si adjuvet me qui terruit me? Inter caetera ait
episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes
redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus.
Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo
venantium, et a verbo aspero (Psal. XC, 2, 3). Nulla enim
causa est, quae magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad
redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi.
2. Avarus suorum reconditor damnatur. Prius ergo quid sit,
contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis.
Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis
contradicunt loquendo: sed multi male vivendo. Quando mihi audet
dicere christianus, bonum esse rapere res alienas; quandoquidem non
audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim
dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret
fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres
apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas, et
diceret animae suae, Anima, habes multa bona in multum tempus,
laetare, jucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena
quaerebat? Fructus suos colligere disponebat, ubi poneret
consulebat, non de cujusquam vicini agris, non limite perturbato, non
spoliato paupere, non circumvento simplice, sed tantummodo de suis
colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter servabat
sua; et hinc intelligite quid exspectent, qui rapiunt aliena. Cum
ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur, de apothecis
veteribus angustis dejiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et
omnibus suis fructibus colligendis et recondendis, non alienis
concupiscendis atque rapiendis; ait illi Deus, Stulte: ubi tibi
sapiens videris, ibi stulte. Stulte, inquit, hac nocte repetunt a
te animam tuam; haec quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII,
16-20)? Si servaveris, tua non erunt: si erogaveris, tua
erunt. Quid, inquit, reponis, quod relicturus es? Ecce increpatus
est stultus male recondens. Si stultus est qui recondit sua, vos
invenite nomen ei qui tollit aliena. Si sordidus est reconditor
suorum, ulcerosus est raptor alienorum. Sed non qualis ille
ulcerosus, qui jacebat ante januam divitis, et cujus canes linguebant
ulcera. Ille enim ulcerosus erat in corpore; raptor, in corde.
3. Dives quia immisericors, punitur. Fortassis aliquis
respondeat, et dicat: Non valde magna poena erat illi homini, cui
dixit Deus, Stulte. Non sic dicit Deus, Stulte, quomodo homo
dicit. Tale in quemquam Dei verbum, judicium est. Numquid enim
Deus stultis daturus est regnum coelorum? Quibus autem non est
daturus regnum coelorum, quid eis restat, nisi poena gehennarum?
Conjicere hoc videmur: aperte hoc manifesteque videamus. Nam et ille
dives, ante cujus januam jacebat pauperrimus ulcerosus, non est dictus
raptor rerum alienarum. Erat quidam dives, inquit, qui induebatur
purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Dives, inquit,
erat: non dixit, Calumniator; non dixit, Pauperum oppressor; non
dixit, Rerum alienarum raptor, aut delator, aut receptor; non
dixit, Pupillorum spoliator; non dixit, Viduarum persecutor; nihil
horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de
suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et
Dominus de illo reticeret, et personam ejus acciperet, si crimina
ejus absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter judicare? Si
vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quaerere, quam
audis a Veritate. Dives erat; induebatur purpura et bysso, et
epulabatur quotidie splendide. Quod ergo ejus crimen? Jacens ante
januam ulcerosus, et non adjutus. Hoc enim aperte de illo dictum
est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper
ille ante januam jacens sufficientem panem a divite acciperet,
diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa
divitis? Propter hanc solam inhumanitatem, qua contemnebat pauperem
ante januam suam jacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est
et sepultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos
suos, et vidit pauperem in sinu Abrahae. Et quid pluribus immorer?
Desideravit guttam, qui non dedit micam: non accepit justa sententia,
qui non dedit crudeli avaritia (Luc. XVI, 19-26). Si
haec ergo poena est avarorum, quae poena raptorum?
4. Raptoris eleemosynae Deo non acceptae. Sed ait mihi raptor
rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio,
vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, peregrinos suscipio.
Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet;
cui abstuleris, plorat: quem duorum istorum exauditurus est Dominus?
Dicis ei cui dederis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex
alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti,
et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alteri abstulisti egentibus
dedisses, nec talia opera diligit Deus. Dicit tibi Deus: Stulte,
jussi ut dares, sed non de alieno. Si habes, da de tuo: si non
habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis.
Dicturus est Dominus Christus, cum in judicio suo sederit, et alios
ad dexteram et ad sinistram alios separaverit, bene operantibus:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem,
qui nihil boni in pauperes operati sunt: Ite in ignem aeternum. Et
quae dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare,
et caetera. Et respondebunt illi: Domine, quando te vidimus
esurientem? Et ille ad eos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de
rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum;
quando spolias christianum, spolias Christum. Attendite quid
sinistris dicturus est: Ite in ignem aeternum. Quare? Esurivi
enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non vestistis me
(Matth. XXV, 34, etc.). Ite. Quo? In ignem aeternum.
Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in
ignem aeternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non
vestisti me; quem locum in igne aeterno habebit cui dicturus est,
Vestitus fui, et spoliasti me?
5. Paganorum res rapere non licet. Hic fortasse ut evadas hanc
vocem, ne dicat tibi Christus, Vestitus fui, et spoliasti me;
mutata consuetudine, cogitas spoliare paganum, et vestire
christianum. Et hic respondebit tibi Christus, imo nunc respondebit
tibi per servum qualemcumque ministrum suum: respondebit tibi
Christus, et dicet, Etiam hic parce damnis meis. Cum enim
christianus spolias paganum, impedis fieri christianum. Etiam et hic
fortasse respondebis adhuc: Ego non odio poenam ingero, sed
dilectione potius disciplinae: ideo spolio paganum, ut per hanc
asperam et salubrem disciplinam faciam christianum. Audirem et
crederem, si quod abstulisti pagano, redderes christiano.
6. Raptores redarguit. Diximus contra unum vitium rapinarum, quo
res humanae usquequaque vastantur: diximus, et nemo nobis
contradicit. Quis enim audet apertissimae loquendo contradicere
veritati? Non ergo facimus quod Apostolus monuit, non contradicentes
redarguimus; obedientes alloquimur, laudantes instruimus; non
contradicentes redarguimus. Ita vero non contradicunt lingua, sed
vita. Moneo, rapit; doceo, rapit; praecipio, rapit; arguo,
rapit: quomodo non contradicit? Dicam ergo quod de hac re sufficere
existimo. Abstinete vos, fratres, abstinete vos, filii, abstinete
vos a consuetudine rapiendi: et vos qui sub manibus raptorum gemitis,
abstinete vos a cupiditate rapiendi. Alius potens est, et rapit: tu
in manu raptoris gemis; quia rapere non potes, ideo non facis.
Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem.
7. Res inventa restituenda. Beatum sancta Scriptura dicit, qui
post aurum non abiit; qui potuit transgredi, et non est transgressus;
qui facere mala potuit, et non fecit (Eccli. XXXI, 8,
10). Tu autem dicis, Nunquam negavi rem alienam. Quia forte
nemo tibi commendavit; aut forte commendavit, sed sub testibus
commendavit. Dic mihi, reddidisti, quando a solo solus, ubi Deus
inter vos fuerat, accepisti? Si tunc reddidisti, si mortuo qui
commendavit, nescienti filio reddidisti; tunc te laudabo, quia post
aurum non isti; quia potuisti transgredi, et non es transgressus;
quia potuisti mala facere, et non fecisti. Si forte alienum sacculum
solidorum, ubi nemo te vidit, in via invenisti, et sine ulla mora
cujus fuerat reddidisti. Eia, fratres, redite ad vos, inspicite
vos, interrogate vos, vera respondete vobis, et judicate vos non
secundum personam, sed justum judicium judicate. Ecce christianus
es, ecclesiam frequentas, verbum Dei audis, de lectione verbi Dei
laetissime commoveris. Tu laudas tractantem, ego quaero facientem:
tu, inquam, laudas dicentem, ego quaero facientem. Christianus es,
frequentas ecclesiam, amas verbum Dei, et libenter audis. Ecce hoc
quod propono, in eo te examina, in eo te appende, in eo ascende
mentis tuae tribunal, et constitue te ante te, et judica te: et si
pravum inveneris, corrige te. Propono ergo. Deus dicit in lege
sua, inventionem esse reddendam (Deut. XXII, 3): Deus in
lege sua dicit, quam primo populo dedit, pro quibus Christus nondum
erat mortuus, inventionem tanquam alienum esse reddendam; si
quisquam, verbi gratia, in via inveniat alienum sacculum solidorum,
debere reddere. Sed nescit cui? Non se excusat ignorantia, si non
dominetur avaritia.
8. Exemplum eximium de restituenda re aliena. Dicam vestrae
Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non
frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo,
nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset
grammatici : sed plane christianus, quamvis ille esset paganus
grammaticus; melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum,
nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis
proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui
redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice:
|
“Qui solidos
perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.”
|
|
Ille
qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit
ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa,
interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum.
Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat.
Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam
decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit
vel decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet:
noluit ille. Stomachabundus homo projecit sacculum: Nihil perdidi,
ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi.
Quale certamen, fratres mei, quale certamen? qualis pugna, qualis
conflictus? Theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille
quod offerebatur accepit: continuo totum pauperibus erogavit, unum
solidum in domo sua non dimisit.
9. Idem tractatur argumentum. Quid est? Si aliquid egi in
cordibus vestris, si verbum Dei insedit in vobis, si requiem invenit
apud vos, facite hoc, fratres mei: nolite putare damnum vos pati, si
feceritis; magnum lucrum est, si feceritis quod dico. Perdidi
viginti solidos, perdidi ducentos, quingentos. Quid perdidisti? De
domo tua perierant: alter perdiderat, non tu. Terra communis est,
in una domo estis, in hoc mundo ambo viatores, hujus vitae unum
stabulum intrastis. Posuit ille, oblitus est ille; cecidit ab illo,
tu invenisti alibi. Quis invenisti? Christianus. Quis invenisti?
Qui legem audisti, christianus qui legem audisti. Quis invenisti?
Qui cum audires multa laudasti, tu invenisti. Si ergo veraciter
laudasti, redde quod invenisti. Si ergo non reddidisti quod
invenisti; quando laudasti, testimonium contra te dixisti. Estote
fideles inventores, et tunc iniquos vituperate raptores. Nam quod
invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti:
quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si
possit et tollit. Quod non tollis, timor prohibet: non bonum
facis, sed malum metuis.
10. Timor servilis nequitiam cordis non impedit. Quid est magnum,
timere malum? Magnum est, non facere malum: magnum est, amare
bonum. Nam et latro timet malum; et ubi non potest, non facit: et
tamen latro est. Deus enim cor interrogat, non manum. Lupus venit
ad ovile ovium, quaerit invadere, quaerit jugulare, quaerit
devorare: vigilant pastores, latrant canes: nihil potest, non
aufert, non occidit; sed tamen lupus venit, lupus redit. Numquid
quia ovem non tulit, ideo lupus venit, et ovis redit? Lupus venit
tremens, lupus redit tremens: lupus est tamen et fremens et tremens.
Interroga ergo te, quisquis vis judicare; et vide si tunc non facis
male, quando potes facere et ab homine non puniri: tunc times Deum.
Nemo est ibi, nisi tu et ille cui facis malum, et Deus qui ambos
videt: vide, ibi time. Parum est quod dico, Vide, ibi time
malum: ibi ama bonum. Nam etiamsi timore gehennae non facis malum,
nondum es perfectus. Audeo dicere, si timore gehennae non facis
malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse
judicium: gaudeo fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Quid est
quod dixi? Quia si timore gehennae non facis malum, non amore
justitiae facis bonum.
11. Amor justitiae castus unde probatur. Aliud est, timere
poenam; aliud est, amare justitiam. Amor castus in te esse debet,
quo amore desideres videre, non coelum et terram, non campos liquidos
maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum:
sed desidera videre Deum tuum, amare Deum tuum; quia dictum est:
Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus:
scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ecce propter quam visionem
fac bonum, ecce propter quam noli facere malum. Si enim amas videre
Deum tuum, si in hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat
te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple
cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid
libuerit, licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennas mitto,
faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod
dictum est, Faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor
tuum, in non videndo Deum tuum magnam poenam putasti; gratis amasti.
Si ergo sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam scintillam
gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite: ad hanc augendam vos advocate
prece, humilitate, dolore poenitentiae, dilectione justitiae,
operibus bonis, gemitibus sinceris, conversatione laudabili, amicitia
fideli. Hanc scintillam boni amoris flate in vobis, nutrite in
vobis: ipsa cum creverit, et flammam dignissimam et amplissimam
fecerit, omnium cupiditatum carnalium fena consumit.
|
|