|
1. Dicendum de utrorumque officio, auditorum et praedicatorum verbi
Dei. Verbi Dei assiduos auditores, beatus Jacobus apostolus
convenit, dicens: Estote autem factores verbi, et non auditores
tantum, fallentes vosmetipsos. Neque enim eum cujus verbum est, aut
per quem dicitur verbum; sed vosmetipsos fallitis. Ex hac ergo
sententia manante de fonte veritatis, per os apostolicum veracissimum,
audemus et nos exhortari vos: et cum exhortamur vos, respicere nos.
Verbi Dei enim inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus
auditor. Nec ita aversi ab humanitate et fideli consideratione sumus,
ut pericula nostra non intelligamus, qui verbum Dei populis
praedicamus. Consolatur autem nos, quia ubi periclitamur in
ministeriis nostris, adjuvamur orationibus vestris. Nam ut
noveritis, fratres, quam tutiore loco stetis quam nos, ipsius
apostoli aliam sententiam profero dicentis, Sit autem unusquisque
vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Prius itaque
de hoc officio nostro loquar, propter hanc sententiam, qua admonemur
esse velociores ad audiendum, tardiores ad loquendum: ut cum officium
nostrum qui saepe loquimur, excusavero, tunc veniam ad id quod primo
proposui.
2. Audire verbum Dei tutius est quam praedicare. Oportet nos
exhortari vos, ut non sitis auditores tantum verbi, sed etiam
factores. Quod ergo saepe vobis loquimur, quis non, parum advertens
necessitatem nostram, judicat nos, cum legit, Sit autem omnis homo
velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum? Ecce studium vestrum
nos non permittit istam servare sententiam. Debetis ergo orare,
sublevare, quem cogitis periclitari. Verumtamen, fratres mei, dicam
vobis, quod volo credatis; quia hoc in corde meo non videtis. Ego
qui vobis assidue loquor, jubente domno et fratre meo episcopo vestro,
et exigentibus vobis, tunc solidum gaudeo, dum audio. Gaudium,
inquam, meum tunc solidum est, quando audio, non quando praedico.
Tunc enim securus delector. Voluptas illa non habet inflationem.
Non ibi formidatur praecipitium elationis, ubi est petra solidae
veritatis. Et ut sciatis ita esse, audite ubi dictum est, Auditui
meo dabis exsultationem et laetitiam. Ibi gaudeo, ubi audio. Deinde
secutus adjunxit, Exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10).
Ubi audimus ergo, humiles sumus: ubi autem praedicamus, et si non
elatione periclitamur, certe vel frenamur. Et si non extollor,
periclitor ne extollar. Ubi autem audio, sine fraudatore fruor, sine
teste delector. Noverat hoc gaudium etiam amicus ille sponsi, qui
dicebat: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat,
et audit eum. Et ideo stat, quia audit eum. Quia et primus homo
audiendo Deum stetit, audiendo serpentem cecidit. Ergo amicus sponsi
stat, et audit eum: et gaudio, inquit, gaudet propter vocem sponsi
(Joan. III, 29). Non propter vocem suam, sed propter vocem
sponsi. Vocem tamen sponsi quam intus audiebat, foras populis non
claudebat.
3. Mariae et Marthae officia. Pars Marthae bona. Hospitalitatis
bonum. Hanc partem sibi elegerat etiam illa Maria, quae ministrante
et circa multum ministerium occupata sorore sua, sedebat ad pedes
Domini, et otiosa verbum ejus audiebat. Joannes stabat, illa
sedebat: sed illa corde stabat, et ille humilitate sedebat. Statio
enim significat permansionem; sessio, humilitatem. Et ut sciatis
quia statio permansionem significat, hanc permansionem dicitur diabolus
non habuisse; de quo dictum est: Ille homicida erat ab initio, et in
veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Item quia sessio
significat humilitatem, ille psalmus ostendit, ubi admonet de
poenitentia, et dicit: Surgite postquam sedistis, qui manducatis
panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Quid est, Surgite
postquam sedistis? Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV,
11). Quid autem boni habeat auditio, ipse Dominus testis est,
loquens de Maria quae sedebat ad pedes ejus, et verbum ejus audiebat.
Cum enim soror ejus occupatissima circa ministerium, a germana sua
desertam se esse quereretur, ab interpellato Domino audivit:
Martha, Martha, circa multa es occupata; porro unum est
necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea
(Id. X, 38-42). Numquid malum erat quod Martha agebat?
Quis nostrum satis explicet verbis, quantum sit bonum hospitalitatem
ministrare sanctis? Si quibuslibet sanctis, quanto magis capiti et
praecipuis membris, Christo et Apostolis? Nonne unusquisque vestrum
habens hoc hospitalitatis bonum, quando audit quid Martha faciebat,
dicit apud se ipsum: O beata, o felix, quae suscipere Dominum
meruit; cujus hospites Apostoli facti sunt ambulantes in carne! Nec
tu deficias, quia non potes quod Martha, suscipere Christum in domum
tuam cum Apostolis suis: facit te ipse securum: Quando uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Opus
ergo magnum est, valde magnum, quod praecipit Apostolus dicens:
Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes
(Rom. XII, 13). Quam laudans in Epistola ad Hebraeos
dicit: Per hanc quidam nescientes, hospitio receperunt Angelos
(Hebr. XIII, 2). Magnum ergo ministerium, magnum donum.
Et tamen Maria meliorem partem elegit; quia sorore sollicita,
laborante, multa curante, illa vacabat, sedebat, audiebat.
4. Pars Mariae melior, quia non aufertur. Marthae opus aufertur,
non merces. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior.
Continuo quippe cum dixisset, Maria meliorem partem elegit; quasi
quaereremus, ut scire vellemus unde meliorem, subjunxit et ait, Quae
non auferetur ab ea. Quid intelligimus, fratres mei? Si ideo
meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea; sine dubio Martha
eam partem elegerat, quae auferretur ab ea. Plane auferetur ab omni
homine, qui ministrat sanctis ea quae sunt corpori necessaria,
auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est
sanctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi
mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Haec omnia
non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale
hoc induerit immortalitatem. Cum enim transierit ipsa necessitas,
nullum erit ministerium necessitatis. Auferetur labor, sed reddetur
merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus,
ubi sitit nemo? cui hospitium? ubi peregrinus est nemo? Dominus ergo
cum discipulis suis, ut posset mercedem hujus operis reddere, dignatus
est indigere. Esuriebat et ipse, et sitiebat: non quia cogebatur,
sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta sunt omnia,
esuriret: sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum
quisque pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat?
Quid dabat? Cibum pani dabat. Quis dabat? Ille utique dabat, qui
plus accipere volebat. Unde dabat? numquid de suo? quid enim
habebat, quod non acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et
quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum
hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quae
non auferetur ab ea. Pars ergo Marthae transit: sed, ut dixi,
merces pro illa data non transit.
5. Pars Mariae quomodo non transit. Pars vero Mariae non
transit. Videte quomodo non transeat. Unde delectabatur Maria
quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid
manducabat, quid bibebat? Ipsum Dominum interrogemus, qui talem
suis praeparat mensam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth.
V, 6). De isto fonte, de isto horreo justitiae sancta Maria
sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum
enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum
quantum in illa sua futura mensa daturus est, nec ipsi discipuli, nec
ipsi Apostoli capere tunc poterant, quando illis dicebat: Adhuc
habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo (Joan.
XVI, 12). Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid
manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? Justitiam,
veritatem. Veritate delectabatur, veritatem audiebat: veritati
inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat,
sitiens bibebat: et ipsa reficiebatur, et unde pascebatur non
minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror,
quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si
enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit, Ego sum veritas (Id.
XIV, 6)? Et quid amplius dicam? Manducabatur, quia panis
erat: Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Id. VI,
41). Iste panis est qui reficit, nec deficit.
6. Veritate pasci, pars Mariae quae non transit. Delectatio de
lumine veritatis. Intendat itaque Charitas vestra. Ecce dicimus
ministrare sanctis, cibum parare, potum ministrare, mensam ponere,
pedes lavare, lectum sternere, tecto suscipere; nonne omne hoc
transiturum est? Quis autem audet dicere, modo nos pasci veritate,
non pasci autem cum venerimus ad immortalitatem? Nonne si pascimur
modo micis, tunc plenam habebimus mensam? De ipso enim cibo
spirituali Dominus dicebat, quando laudavit fidem Centurionis, et
dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem iu Israel. Et ideo
dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent
cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII,
10, 11). Absit a cogitationibus nostris, ut illos cibos in
mensa illius regni cogitemus, de qualibus dicit Apostolus: Esca
ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit (I
Cor. VI, 13). Quare evacuabit? Quia fames non erit ibi.
Quod manducabitur, non finitur. Nam et hoc praemium sanctis suis
promittens in illo regno, ait: Amen dico vobis, quia faciet eos
recumbere; et transiet, et ministrabit eis (Luc. XII, 37).
Quid est, faciet eos recumbere, nisi, faciet requiescere, faciet
vacare? Quid est, transibit, vel, transiet, et ministrabit eis?
Post hunc transitum ministrabit eis. Hic enim transitum fecit
Christus: veniemus ad eum quo transivit, ibi jam non transit. Nam
et Pascha in hebraea lingua Transitus interpretatur. Hoc Dominus
ostendit, imo evangelista, ubi de Domino dixit: Cum autem venisset
hora ut transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1).
Si ergo hic nos pascit, et sic pascit; ibi quomodo pascet? Quod
ergo elegit Maria, crescebat, non transibat. Delectatio enim cordis
humani de lumine veritatis, de affluentia sapientiae, delectatio
cordis humani, cordis fidelis, cordis sancti, non invenitur
voluptas, cui possit aliqua ex parte comparari, ut vel minor dicatur.
Quod enim dicis, Minus est, quasi crescendo par erit. Nolo
dicere, Minor: non comparo; alterius generis est, longe aliud est.
Quid est enim modo quod omnes attenditis, omnes auditis, omnes
excitamini, et quando verum aliquid dicitur, delectamini? Quid
vidistis? Quid tenuistis? Quis color apparuit oculis vestris? Quae
forma, quae figura, quae statura, quae lineamenta membrorum, quae
corporis pulchritudo? Nihil horum. Et tamen amatis. Quando enim
sic laudaretis, si non amaretis? Quando amaretis, si nihil
videretis? Me itaque non ostendente formam corporis, lineamenta,
colorem, pulchros motus, me non ostendente, vos tamen videtis,
amatis, laudatis. Si haec delectatio veritatis dulcis est nunc,
multo dulcior erit tunc. Maria meliorem partem elegit, quae non
auferetur ab ea.
7. Factores verbi et intus et foris esse debemus. Ostendi, sicut
potui, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, dulcissimae
Charitati vestrae, quam tutiore loco stetis audiendo, quam nos
praedicando. Hoc enim modo vos facitis, quod tunc omnes facturi
sumus. Non enim erit tunc aliquis magister verbi, sed magistrum
Verbum. Illud ergo sequitur, quod ad vos pertinet facere, ad nos
monere. Vos enim estis auditores verbi, nos praedicatores. Intus
autem ubi nemo videt, omnes auditores sumus: intus in corde, in
mente, ubi vos docet ille, qui vos admonet laudare. Ego enim
forinsecus loquor, ille intus excitat. Omnes ergo intus auditores
sumus; et omnes et foris et intus in conspectu Dei factores esse
debemus. Unde intus factores? Quia qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V,
28). Et potest esse moechus, nullo hominum vidente, sed Deo
puniente. Quis est ergo intus factor? Qui non ad concupiscendum
videt. Quis est foris factor? Frange panem tuum esurienti (Isai.
LVIII, 7). Hoc enim cum fit, videt et proximus: sed quo
animo fit, non videt nisi Deus. Estote ergo, fratres mei, factores
verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos: non Deum,
non eum qui praedicat. Ego enim, vel quisquis vobis praedicat
verbum, cor vestrum non videt: quid agatis intus in cogitationibus
vestris, judicare non potest. Quia homo non potest, intuetur Deus,
cui cor humanum non potest occultari. Ipse videt quo studio audias,
quid cogites, quid teneas, quantum proficias de supplementis suis,
quam instanter ores, quemadmodum depreceris Deum ex eo quod non
habes, quomodo gratias agas ex eo quod habes: ille novit qui exacturus
est. Nos pecuniam dominicam erogare possumus: veniet exactor qui
dixit, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens
cum usuris exigerem.
8. Auditores verbi aedificantes alii super petram, alii super
arenam. Nolite ergo, fratres mei, fallere vosmetipsos, quia
venistis studiose ad audiendum verbum, si non facitis quod auditis
deficiendo. Cogitate si pulchrum est audire, quanto magis facere.
Si non audis, auditum negligis, nihil aedificas. Si audis et non
facis, ruinam aedificas. Domini Christi est de hac re proposita
congruentissima similitudo: Qui audit, inquit, verba mea haec, et
facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam super
petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et
impegerunt in domum illam, et non cecidit. Quare non cecidit?
Fundata enim erat super petram. Ergo audire et facere, aedificare
est super petram. Ipsum enim audire aedificare est. Qui autem,
inquit, audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro
stulto qui aedificat. Et ipse aedificat. Quid aedificat? Ecce
aedificat domum suam: sed quia non facit quod audit, et audiendo
aedificat super arenam. Ergo super arenam, qui audit et non facit,
aedificat: super petram, qui audit et facit: nec super arenam, nec
super petram aedificat, qui omnino non audit. Vide autem quid
sequatur: Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et
impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna
(Matth. VII, 24-27). Spectaculum miserabile!
9. Non audire, quasi non aedificare, malum est. Ait ergo
aliquis: Quod non sum facturus, quid mihi opus est audire? Audiendo
enim, inquit, et non faciendo, ruinam aedificabo. Nonne tutius est
nihil audire? Ipsam quippe partem Dominus in sua similitudine
proposita attingere noluit, sed intelligendam dedit. In hoc enim
saeculo, pluvia, venti, flumina non quiescunt. Non aedificas super
petram, ut veniant, et non te dejiciant? Non aedificas super
arenam, ne cum venerint, domum dejiciant? Ergo sine ullo tecto,
quia nihil audis, sic remanebis. Venit pluvia, veniunt flumina:
numquid ideo tutus, quia raperis nudus? Considera ergo, qualem tibi
elegeris partem. Non eris, ut putas, non audiendo securus: necesse
est te nudUm sine ullo tecto obrui, tolli, submergi. Si ergo malum
est super arenam aedificare, malum est nihil aedificare; restat ut non
sit bonum nisi in petra aedificare. Malum est ergo non audire: malum
est audire et non facere: restat audire et facere. Estote ergo
factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
10. Auditor negligens praedicatoris vitia ne causetur. Post hanc
exhortationem timeo ne non verbo erigam, sed desperatione confringam.
Fortassis enim aliquis, vel unus, vel duo, vel certe plures, in
ista vestra frequenti praesentia judicat me, et dicit: Vellem scire,
si iste qui mihi loquitur, omnia facit quae vel ipse audit, vel
caeteris dicit. Huic respondeo: Mihi autem minimum est ut a vobis
dijudicer, aut ab humano die. Quoniam et ego ipse ex aliqua parte,
quid nunc sim, possum scire; quid cras futurus sim, nescio. Sed
tibi de me, o quisquis ita moveris, Dominus securitatem dedit. Si
enim facio quae dico vel quae audio, imitatores mei estote; sicut et
ego Christi (I Cor. IV, 3, 16). Si autem dico, et non
facio; Dominum audite: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt,
facere nolite. Ergo si bene de me sentis, laudas me: si male
sentis, accusas me, sed non excusas te. Quomodo enim te excusabis,
si in malum praedicatorem veritatis verbum Dei tibi dicentem, et sua
mala opera facientem contorqueas accusationem; cum Dominus tuus,
redemptor tuus, effusor pretii, aggregans te militiae suae, et
faciens de servo suo fratrem suum, non te desinat commonere, et
dicat, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite?
Dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
Bona dicunt, mala faciunt: tu audi bona, et noli facere mala. Hic
respondebis: Quomodo audio bona ab homine malo? Numquid colligunt de
spinis uvas (Id. VII, 16) ?
|
|