|
1. Christi adventus alter occultus, alter manifestus. Praecepta
Dei quibusdam in risum veniunt. Hominum carnalium perversum
judicium. Ad exhortandas mentes Charitatis vestrae, pauca de
praesenti psalmo, quae donat Dominus, gratanter accipite. De
Domino nostro Jesu Christo prophetatum est in isto psalmo, ubi
audivimus et cantavimus, Deus manifestus veniet, Deus noster, et
non silebit. Ipse enim Dominus Christus, Deus noster, Filius
Dei, primo adventu venit occultus, secundo adventu veniet
manifestus. Quando venit occultus, non innotuit nisi servis suis:
quando veniet manifestus, innotescet bonis et malis. Quando venit
occultus, venit judicandus: quando veniet manifestus, veniet
judicaturus. Denique tunc cum judicaretur, siluit, et de silentio
ejus propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et
sicut agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai.
LIII, 7). Sed Deus noster manifestus veniet, Deus noster,
et non silebit. Non quomodo siluit, quando judicandus erat, ita
silebit, quando judicaturus erit. Et nunc non silet, si sit qui
audiat: sed dictum est, Tunc non silebit, quando vocem ejus
agnoscent et qui modo contemnunt. Modo enim quando dicuntur praecepta
Dei, quibusdam in risum veniunt: et quoniam quod promisit Deus modo
non ostenditur, et quod minatur modo non videtur, quod praecipit
irridetur. Modo enim felicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et
mali; infelicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et boni.
Attendunt homines qui credunt praesentia et non credunt futura,
quoniam ista bona et mala praesentis saeculi promiscue habent boni et
mali. Si divitias optant, vident habere divitias et pessimos homines
et bonos homines; vident etiam, si exhorrent paupertatem et miserias
hujus saeculi, laborare in his miseriis non solum bonos, sed etiam
malos: et dicunt in corde suo, quia res humanas Deus nec respicit,
nec regit, sed omnino in intimo quodam mundi hujus fundo dimisit nos
casibus volvi, nec aliquam providentiam exhibet nobis. Ac per hoc fit
in illis contemptus praecepti, quia non vident manifestationem
judicii.
2. Cur Deus nunc judicat quaedam, non omnia. Verumtamen etiam
modo debet quisque attendere, quia quando vult Deus, respicit et
judicat, et ad horam non differt: quando autem vult, differt. Et
unde hoc? Quia si nunquam in praesenti judicaret, non esse Deus
crederetur: si omnia in praesenti judicaret, nihil judicio
reservaret. Ad hoc enim multa servantur judicio, et quaedam in
praesentia judicantur, ut illi qui differuntur, timeant et
convertantur. Non enim amat Deus damnare, sed salvare : et ideo
patiens est in malos, ut de malis faciat bonos. Sed dicit
Apostolus, quia revelabitur ira Dei super omnem impietatem (Rom.
I, 18), et reddet Deus unicuique secundum opera sua. Admonet
autem et corripit hominem contemnentem; et dicit, An divitias
bonitatis et longanimitatis ejus contemnis? Quia bonus est in te,
quia longanimis est in te, quia patiens est in te, quia differt te et
non aufert te, contemnis, et omnino nullum judicium Dei putas:
ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem
secundum duritiam cordis tui thezaurizas tibi iram in die irae et
revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera
sua (Id. II, 4-6).
3. Thesaurus operum, seu bonorum, seu malorum. Quidquid ergo homo
facit modo, in thesaurum mittit, sed nescit quid colligat: quomodo
divites, qui in thesaurum terrae mittunt, quasi sciunt quid
colligunt, sed nesciunt cui colligunt. Quis enim possideat divitias
eorum post mortem ipsorum, prorsus ignorant: et aliquando divitiae
eorum ad inimicos eorum perveniunt. Et ideo se quisque fraudat nolens
manducare, ut ditescat, ut alius de laboribus ejus fluat et
luxurietur et dissolvatur.
Quomodo ergo colligunt quidem scientes, sed cui colligant, nesciunt:
sic contra in thesaurum coelestem boni quid colligant sciunt, mali quid
colligant, nesciunt. Bonus enim ponit in thesauro coelesti omnia
opera misericordiae, quae fecit circa homines quibus subvenit; et scit
quoniam fidelis est custos, qui illi servat omnia quae reponit. Et
non ea videt, sed de thesauro suo certus est, quia neque aliquid a
fure subripitur, neque ab hoste invaditur, neque ab inimico et improbo
et potente quasi e victo tollitur; sed semper manebit, quia a Domino
potentissimo custoditur. Si enim pecunias homines fideli servo
commendant, et securi sunt; misericordias suas commendant potenti
Domino, et solliciti sunt? Noverunt ergo quia quidquid reponunt,
totum ibi salvum est: qui fideles sunt, potentiae Domini sui fidem
jungunt. Credunt enim quia servat, et inveniunt quod servat. Nam et
homines qui pecuniam colligunt, numquid vident arcam ipsam, aut in
arcam pecuniam semper colligunt et mittunt, aut infodiunt et servant?
Non vident; et tamen quasi conscientia eorum scit quia ibi est in loco
illo ubi posuerunt. Et forte jam fur tulit, et vanus gaudet qui
inaniter reservavit. In thesauro autem coelesti si quid posuerimus,
et de Domini custodia securi sumus, et omnino furem nullum patiamur,
nec damnum aliquod sustinemus. Mali vero et ipsi mittunt in thesaurum
omnia mala opera sua, et servat illis Deus. Hoc est quod dixit
Apostolus, Thesaurizas tibi iram in die irae justi judicii Dei.
4. Suus quemque manet thesaurus. Pauperes divitibus laturarii.
Sed quoniam servatur quidquid mali faciunt, et nesciunt: ubi venerit
Deus noster manifestus, et non silebit, convocabit ad se omnes
gentes, sicut dicit in Evangelio, et separabit, quosdam ponens ad
dexteram, quosdam ad sinistram: et incipiet jam tractare thesauros
utrorumque, quid quisque posuit ut inveniat. Venite, inquit,
benedicti Patris mei, ad eos qui sunt ad dexteram, percipite regnum
quod vobis paratum est ab initio mundi. Regnum coelorum, regnum
sempiternum, societatem cum Angelis, aeternam vitam, ubi nullus
oritur, neque moritur, hoc percipite. Quando enim opera vestra in
thesaurum mittebatis, regnum coelorum emebatis. Percipite regnum quod
vobis paratum est ab initio mundi. Etiam ostendit illis thesauros
suos: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me;
nudus fui, et vestistis me; hospes fui, et adduxistis me; in carcere
fui, et venistis ad me; aeger fui, et visitastis me. Et respondent
illi: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus constitutum,
et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Quia ergo quando uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis, percipite quod misistis, possidete quod
emistis. Mihi enim Servatori ideo credidistis. Deinde convertet se
ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis thesauros suos inanes
operis boni: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus. Esurivi, et non dedistis mihi manducare.
Aut si aliquid invenistis in thesauro isto, aut aliquid misistis,
cogitate, et reddetur vobis. Sed nunquam te, inquiunt ipsi, vidimus
esurientem. Et ille: Quando uni ex minimis meis non fecistis, nec
mihi fecistis (Matth. XXV, 31-45). Forte enim ideo mihi
non faciebatis, quia me in terra ambulare non videbatis? Tam mali
estis, ut si videretis, sicut Judaei crucifigeretis. Hodie enim
mali homines, qui conantur, si fieri posset, non esse ecclesias ubi
illis praedicentur praecepta Dei, nonne et ipsum Christum
occiderent, si in terra viventem invenirent? Sed audebunt dicere,
quasi illi qui nesciat cogitationes hominum: Domine, quando te
vidimus esurientem? Et ille: Quando uni ex minimis meis non
fecistis, nec mihi fecistis. Minimos meos egentes posueram vobis in
terra: ego tanquam caput, dicet, in coelo sedebam ad dexteram
Patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra
egebant; membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis.
Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui,
laturarios vobis institui, qui opera vestra in thesaurum meum
portarent: nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil
invenistis.
5. Poenitentia infructuosa. Tunc ergo non silebit, sed apparebit:
ideo dictum est, Non silebit. Modo autem dicit illud Lector de
codice, et contemnitur: dicit illud de ore suo tractator aut
disputator episcopus, et irridetur. Numquid sic irrideri habet,
quando ab ipso judice potentissimo dicetur? Unusquisque recipiet quod
fecit, bonum sive malum (II Cor. V, 10). Tunc dicturi sunt
homines sera et infructuosa poenitentia: O si possemus iterum vivere;
et quod contempsimus, audire et facere! Tunc dicent illi, quos ex
adverso constituunt iniquitates eorum, sicut dicitur in libro
Sapientiae: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia
quid contulit nobis? Transierunt omnia sicut umbra (Sap. V, 8,
9). Videtis quia poenitebit eos: sed ista poenitentia cruciabilis,
non sanabilis. Vis habere utilem poenitentiam? Modo habe. Si enim
modo habueris, corrigeris: cum correctus fueris, fundetur ille
thesaurus tuus, ubi colligebantur mala opera tua, et implebitur alius
thesaurus tuus, ubi bona opera tua colligantur. Sed forte conversus
ad Deum, statim morieris, opera tua nulla forte invenientur in illo
thesauro? Plane ibi invenies opera tua, quia scriptum est, Pax in
terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Deus non
annotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit quia voluisti, et
non potuisti; sic te annotat, quasi feceris quod voluisti. Ergo opus
est ut convertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino nihil
inveniatur quod in praesenti habeas, et in futuro possideas. Conversi
ad Dominum, etc.
|
|