|
1. De cavenda juratione admonitio. Prima lectio quae nobis hodie
recitata est apostoli Jacobi, oblata nobis est ad disserendum, et
quodam modo indicta. Intentos enim vos fecit, admonens ante omnia ne
juretis. Difficilis quaestio est. Hoc peccatum quem non reum
teneat, si jurare peccatum est? Nam perjurium peccatum esse, et
grande peccatum, nemo dubitat. Sed non ait Apostolus, de cujus
lectione tractamus, Ante omnia, fratres mei, nolite perjurare;
sed, nolite jurare. Praecessit etiam ipsius Domini Jesu Christi in
Evangelio similis admonitio: Audistis, inquit, quia dictum est
antiquis, Non perjurabis: ego autem dico vobis, nolite jurare,
neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia
scabellum est pedum ejus; neque per caput tuum jurabis, quia non tibi
est potestas facere unum capillum album aut nigrum. Sit autem sermo
vester, Est, est; Non, non: si quid amplius est, a malo est
(Matth. V, 33-37). Huic dominicae admonitioni memorata
Apostoli lectio omnino sic congruit, ut nihil aliud Deus jussisse
videatur: quia nullus alius hoc dixit, quam ille qui per Apostolum
dixit: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per
coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit
autem sermo vester, Est, est; Non, non. Nisi quod iste addidit,
Ante omnia: ex quo multum fecit intentos, auxitque difficultatem
quaestioni.
2. Juratio licet a Deo usurpata, homini tamen fugienda. Perjurium
quot modis contingit. Invenimus enim jurasse sanctos, jurasse
primitus ipsum Dominum, in quo non est omnino peccatum. Juravit
Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Aeternitatem
sacerdotii Filio cum juratione promisit. Habes etiam, Per
memetipsum juro, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Et illud
juratio est, Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28).
Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. Non est ergo
peccatum jurare? Durum est hoc dicere : et quoniam diximus Deum
jurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Jurat Deus qui peccatum non
habet: non ergo est peccatum jurare; sed magis peccatum est pejerare.
Fortasse quis dicat non esse proponendum de Domino Deo jurationis
exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit jurare, qui non
potest pejerare. Homines enim falsum jurant, vel cum fallunt, vel
cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et
temere jurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero
jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem ista
perjuria, quae duo commemoravi. Fac illum jurare, qui verum putat
esse, pro quo jurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex
animo iste perjurat; fallitur, hoc pro vero habet quod falsum est;
non pro re falsa sciens jurationem interponit. Da alium qui scit
falsum esse, et dicit verum esse; et jurat tanquam verum sit, quod
scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de
rebus humanis exterminanda? Quis enim hoc fieri velit? Omnes homines
talia detestantur. Fac alium, putat falsum esse, et jurat tanquam
verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis,
Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad
negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse;
dicitur ei, Vere pluit? Vere, et jurat: et tamen pluit ibi, sed
ille nescit, et putat non pluisse; perjurus est. Interest
quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi
mens rea. Quis est autem qui non fallatur, etsi noluit fallere?
Quis est homo cui non subrepat fallacia? Et tamen juratio ab ore non
discedit, frequentatur: plura sunt plerumque juramenta, quam verba.
Si discutiat homo quoties juret per totum diem, quoties se vulneret,
quoties gladio linguae se feriat et transfigat, quis in illo locus
invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est pejerare, compendium
tibi dedit Scriptura, Noli jurare.
3. Periculum perjurii in juratione. Quid tibi dicturus sum homo!
Verum jura? Ecce verum jura, non peccas: si verum juras, non
peccas. Sed homo inter tentationes positus, carne involutus, calcans
terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX,
15); inter ista multa tua cogitata incerta, volatica, conjecturas
humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est,
posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a perjurio? Jurare
noli. Qui enim jurat, aliquando verum jurare potest; qui autem non
jurat, mendacium jurare nunquam potest. Juret ergo Deus, qui jurat
securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere
ignorat, quia nec falli potest. Cum enim jurat, se adhibet testem.
Quomodo tu cum juras, Deum adhibes testem; sic ipse cum jurat, se
testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium
tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7).
Ne ergo mendacium jures, noli jurare. Ipsa est angustia. Perjurium
praecipitium. Qui jurat, juxta est: qui non jurat, longe est.
Peccat et graviter qui falsum jurat: non peccat qui verum jurat: sed
nec ille peccat, qui omnino non jurat. Sed qui non jurat, et non
peccat, longe est a peccato: qui autem verum jurat, non peccat, sed
prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte
dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris; a sinistra
praeceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terrae in labio
praecipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui
jurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis.
Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid
te excipit? Perjurii poena. Ergo volebas verum jurare: audi
consilium Dei, Noli jurare.
4. Verum jurare fas est; non jurare, tutius. Si peccatum esset
juratio, nec in veteri Lege diceretur, Non perjurabis; reddes autem
Domino jusjurandum tuum (Levit. XIX, 12). Non enim peccatum
praeciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si juraveris, non
damnabo: si verum juraveris, non damnabo. Sed numquid si non
juraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quae non damno unquam; veram
jurationem, et nullam jurationem: damno autem falsam jurationem.
Falsa juratio exitiosa est, vera juratio periculosa est, nulla
juratio secura est. Scio esse difficilem quaestionem, et Charitati
vestrae fateor, semper illam vitavi. Nunc autem cum die dominico
debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi
inspiratum esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus
voluit: hinc vos audire. Obsecro ne contemnatis, obsecro ut cor
stabiliatis, linguae mobilitates mutetis. Non frustra est omnino,
non vacat quod cum eam, ut dixi, quaestionem semper devitare
voluerim, imposita est necessitati meae, ut imponatur et Charitati
vestrae.
5. Juratio ab Apostolo adhibita. Ut noveritis, verum jurare non
esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie
morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu
Domino nostro (I Cor. XV, 31). Per vestram gloriam,
juratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior, quasi
vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus
est, per gladium mortuus est, per bestiam mortuus est, per inimicum
mortuus est; id est, faciente inimico, faciente gladio, faciente
veneno, et similia: non sic dixit, Per vestram gloriam.
Ambiguitatem graecus sermo dissolvit. Inspicitur in Epistola
graeca, et invenitur ibi juratio quae non est ambigua, NE TEN
YMETERAN KAYKESIN. NE TON TEON, ubi dixerit
graecus, jurat. Quotidie auditis Graecos, et qui graece nostis,
NE TON TEON: quando dicit, NE TON TEON, juratio
est, Per Deum. Ergo nemo dubitet jurasse Apostolum, cum dixit,
Per vestram gloriam, fratres, (et ne putemus eum per humanam gloriam
jurasse) quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Est alio loco
juratio prorsus certa et expressa: Testem invoco super animam meam.
Apostolus dicit, Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens
vobis nondum veni Corinthum (II Cor. I, 23). Et alio loco
ad Galatas: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non
mentior (Galat. I, 20).
6. Varii modi jurandi. Intendite, quaeso, et advertite: et si
non tam plausibilis sermo vobis sit, propter angustias quaestionis;
utilis tamen est, si ad viscera vestra perveniat. Ecce juravit
Apostolus. Non vos fallant, qui nescio quomodo volentes ipsas
jurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse
jurationem, quando dicit homo, Scit Deus, Testis est Deus,
Invoco Deum super animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit,
Deum, testem fecit Deum: numquid juravit? Qui haec dicunt, nihil
aliud volunt, nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero, quisquis
es pravi cordis, et perversi cordis, si dicas, Per Deum, juras;
si dicas, Testis est Deus, non juras? Quid est enim, Per Deum;
nisi, Testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus; nisi,
Per Deum?
7. Jurare quid sit. Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere,
quando per Deum juras; jus saluti tuae reddere, quando per salutem
tuam juras; jus filiis tuis reddere, quando per filios tuos juras?
Quod autem jus debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro,
nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per
Deum cum fit, ipsa est vera juratio: quia et cum dicit quisque, Per
meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios
meos, oppignerat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod
exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo
filios suos, vel caput suum, vel salutem suam quisque in juratione
nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magis quando pejerat
per ipsum Deum? Timet enim falsum jurare per filium suum, et non
timet falsum jurare per Deum suum? Fortassis hoc dicens in animo
suo, Timeo per filium meum falsum jurare, ne moriatur: Deo autem
qui non moritur, etsi falsum per eum juretur, quid mali contingit?
Bene quidem dicis, nihil mali contingit Deo, quando falsum juras per
Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui
testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico
vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres
filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per hujus salutem,
quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens,
nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi
vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti,
noli pejerare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meum
timeo Creatorem.
8. Perjurium animae mortiferum. Vita corporis anima, vita animae
Deus. Sed quia Deus, quando per eum juras, non tibi dicit, Ego
te vidi, noli jurare, fecisti: sed times ne te iste occidat, tu te
ante occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non
vidit? Et ubi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo
(Isai. XLII, 14)? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi:
sed aliter quando vindicat in perjurum. Sed non in omnes vindicat:
ideo homines aedificantur ad exemplum. Ego scio, ille mihi falsum
juravit, et vivit. Ille tibi falsum juravit, et vivit? Falsum
juravit, et vivit: ille falsum juravit. Tu falleris. Si tu oculos
haberes unde mortem hujus videres, si et tu in eo quod est mori, et
non mori, non fallereris, videres hujus mortem. Et modo intende
Scripturam; et ibi invenies jacentem, quem putas viventem. Quia
pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit
auribus, officiis caeteris membrorum satis utitur, viventem putas.
Vivit, sed corpus ejus: mortua est autem anima ejus, mortuum est
quod melius est ejus. Vivit habitaculum, mortuus est habitator.
Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus
non viveret, nisi vivificatum ab anima? Quomodo ergo mortua est
anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis
creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus
vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se
ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animae Deus est.
Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit
Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: et putas quia
non recedit Deus, cum ipsa anima feritur perjurio? Vis videre quia
mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur,
occidit animam (Sap. I, 11). Sed tu praesentem Deum ultorem
putas, si ille qui te juratione falsa deceperit, continuo exspiret.
Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid est,
exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, ejecit. Hoc
est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro. Pejeravit,
exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis;
exspiravit, sed non vides. Carnem enim jacentem sine anima vides,
animam miseram sine Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos
fidei. Nemo perjurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena
sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset:
habet in secreto cordis sui tortorem conscientiae suae, et impunitus
vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui mihi
mendacium juravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et
ipse Deus, per quem juravit, invisibilis est. Juravit per
invisibilem, feritur poena invisibili. Sed vivit, inquit, et quodam
modo scatet et bullit luxuriis. Si hoc ita est, quod scatet
luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animae mortuae. Denique
omnis homo prudens, qui tales luxuriantes perjuros attendit, sano
cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde
se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua?
9. Cur dicitur a juratione ante omnia abstinendum. Breviter ergo
audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris
curam salubrem: Ante omnia nolite jurare. Quare, Ante omnia? Si
magnum est facinus pejerare, nulla autem culpa est verum jurare,
quare, Ante omnia nolite jurare? Debuit enim dicere, Ante omnia
nolite pejerare. Ante omnia, inquit, nolite jurare. Jurare enim
pejus est, quam furari? Jurare pejus est, quam adulterare? Non
dico falsum jurare; jurare dico: jurare pejus est, quam hominem
occidere? Absit. Hominem occidere, adulterare, furari, peccatum
est: jurare non est peccatum; sed falsum jurare, peccatum est.
Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos
nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis
prae caeteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo jurandi.
Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te
super caetera, unde te attendas. Considerat enim te jurare, Per
Deum, per Christum occido illum: et haec quoties per diem, quoties
per horam? Non aperis os, nisi ad talem jurationem. Nolles ut
diceret tibi, Ante omnia, ut te adversus consuetudinem intentissimum
redderet, ut omnia tua inspiceres, omnes motus linguae tuae
diligentissime custodires, esses custos malae consuetudinis tuae, ad
eam constringendam? Audi, Ante omnia. Dormiebas, pungo, Ante
omnia, spinas admoveo. Quid est, Ante omnia? Ante omnia vigila,
ante omnia intentus esto.
10. Jurandi consuetudini aliquando obnoxius Augustinus. Juratio
qua conditione adhibenda. Juravimus et nos passim, habuimus istam
teterrimam consuetudinem et mortiferam. Dico Charitati vestrae: ex
quo Deo servire coepimus, et quantum malum sit in perjurio vidimus,
timuimus vehementer, et veternosissimam consuetudinem timore
frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens
emoritur, et malae consuetudini bona succedit. Denique non vobis
dicimus, non nos jurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad
me pertinet, juro; sed quantum mihi videtur, magna necessitate
compulsus. Cum videro non mihi credi nisi faciam, et ei qui mihi non
credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione et
consideratione librata, cum magno timore dico, Coram Deo; aut,
Testis est Deus; aut, Scit Christus sic esse in animo meo: et
video quia plus est, id est, quia amplius est quam Est, est; Non,
non: sed quod amplius est, a malo est; et si non a malo jurantis, a
malo est non credentis. Denique non ait, Si amplius facit, malus
est: et, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; si quis
amplius facit, malus est: sed, Sit in ore vestro, Est, est;
Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V,
37). Sed quaere cujus. Sed tamen aliud habet humana pessima
consuetudo. Et cum tibi creditur, juras; et cum nemo exigit,
juras; et horrentibus hominibus juras; non taces jurando, vix es
sanus non perjurando. Nisi forte putatis, fratres, quia si sciret
apostolus Paulus credere sibi Galatas, adderet jurationem et
diceret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior
(Galat. I, 20). Videbat ibi eos qui credebant; videbat et
alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non juro, si forte
exigitur. A malo est enim quod facis; sed illius qui exigit. Nam tu
quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat,
non invenis. Sed aliud est, cum exigitur juratio; aliud, cum
offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non
credenti; aliud cum ventilatur et credenti.
11. Juramentum ab alio exigens, quomodo peccet. Tene ergo linguam
et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis
dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus
judicet, jura mihi. Et ipse qui exigit jurationem, multum interest
si nescit illum falsum juraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo
dicit, Jura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse
peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum fecisse,
novit fecisse, vidit fecisse, et cogit jurare, homicida est. Ille
enim suo perjurio se perimit: sed iste manum interficientis et
expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Jura si
non tulisti, jura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille
tunc, Christiano non licet jurare; quando ab illo exigitur
jusjurandum, non licet jurare; Christianus sum, non mihi licet.
Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo
loquebaris; misce alias fabulas, et invenies eum millies jurantem,
qui semel jurare noluit. Istam ergo consuetudinem quotidianam,
crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis
dubitante jurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris,
circumcidite ab ore vestro.
12. Jurandi consuetudini operosius resistendum. Sed consuetudo
est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante
omnia. Quid est, Ante omnia? Prae caeteris cautus esto, plus ad
hoc intentus esto, quam ad alia. Major consuetudo majorem intentionem
flagitat, non rei levis consuetudo. Si de manu aliquid faceres,
facilius manui tuae imperares ne faceret; si pedibus aliquo eundum
esset, pigritia retardante excitares te ut surgeres, et ires. Lingua
facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico
labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus
illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis;
timebis, si christianum te esse cogitaveris. Nam tantum mali habet
juratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum jurare per lapides: tu
non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum
manentem, Deum in contemptorem vindicantem? Claudit ille templum
super lapidem, et it ad domum suam: ipse super deum suum clausit, et
tamen quando illi dicitur, Jura per Jovem, praesentis oculos timet.
13. Falsum jurare per idola, perjurium est. Et ecce dico
Charitati vestrae, et qui per lapidem falsum jurat, perjurus est.
Unde hoc dico? Quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia
nihil est per quod jurant, non se crimine teneri perjurii. Prorsus
perjurus es, quia per id quod sanctum putas, falsum juras. Sed ego
illud sanctum non puto. Sanctum putat cui juras. Non enim quando
juras, tibi juras, aut lapidi juras; sed proximo juras. Homini
juras ante lapidem: sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis
loquentem: sed punit te Deus fallentem.
14. Jurandi consuetudo quomodo convellitur. Ante omnia ergo,
fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus haec loqui
compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, saepe me istam
quaestionem devitasse: timui ne monendo et praecipiendo plus reos
facerem non audituros: hodie autem plus timui ne loqui recusarem, quod
loqui juberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris hujus mei, si
omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum jurent
adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti
sint adversus consuetudinem suam, et admoneant se hodie, cum ad domos
suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguae repetiverint;
admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus, hoc est
quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est,
Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras
factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adjuvatur enim
consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua laboramus:
et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam
magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc.
|
|