|
1. Nemo hic vivit sine peccato. Beatissimus Joannes apostolus
salubriter et veraciter scribens, inter caetera ait: Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis
non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et
justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate.
His verbis docuit beatus Joannes, imo ipse Dominus Jesus non se
tacens per Joannem, neminem in ista carne, in isto corruptibili
corpore, in ista terra, in isto maligno saeculo, in ista vita
tentationibus plena, neminem hic vivere sine peccato. Absoluta
sententia est, nec expositore indiget: Si dixerimus quia peccatum non
habemus. Quis est enim qui non habet peccatum? Sicut Scriptura
dicit, Nec infans cujus est vita diei unius super terram (Job
XIV, 4, sec. LXX). Talis parvulus peccatum non fecit, sed
de parentibus traxit. Ergo nullo modo quisquam potest dicere, non se
habuisse peccatum. Sed accessit per fidem ad lavacrum regenerationis
homo fidelis, et omnia dimissa sunt ei; jam sub gratia vivit, in fide
vivit, membrum Christi factus est, templum Dei factus est: et tamen
sic quomodo membrum Christi et templum Dei factus est, si dixerit se
non habere peccatum, seipsum seducit, et veritas in eo non est;
prorsus mentitur, si dicat, Justus sum.
2. Pelagianorum error, justos hic sine peccato reperiri.
Argumentum Pelagianorum. Sunt autem quidam inflati utres, spiritu
elationis pleni, non magnitudine ingentes, sed superbiae morbo
tumentes, ut dicere audeant, inveniri homines absque peccato. Dicunt
ergo, justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum. Haeretici
autem sunt Pelagiani, iidemque Coelestiani, qui hoc dicunt. Et cum
responsum illis fuerit, Quid est quod dicitis? Ergo vivit hic homo
sine peccato, et non habet omnino ullum peccatum, nec facto, nec
verbo, nec cogitatione? Respondent de illo superbiae vento, quo
pleni sunt: quem ventum utinam finirent, reflarentur et tacerent, id
est, humiles fierent, non elati: respondent, inquam, Prorsus isti
homines sancti, fideles Dei, nec facto, nec verbo, nec cogitatione
possunt ullum habere peccatum. Et cum eis dicitur, Qui sunt isti
justi, qui sine peccato sunt? respondent et dicunt, Tota Ecclesia.
Mirari potuissem, si invenirem unum, duos, tres, decem, quot
quaerebat Abraham. Abraham enim a quinquaginta usque ad decem
descendit (Gen. XVIII, 24-32): tu, haeretice,
respondes, et dicis mihi totam Ecclesiam. Unde hoc probas? Probo,
inquis. Proba, rogo te. Magnum enim mihi gaudium affers, si docere
potueris, totam prorsus Ecclesiam in singulis quibusque fidelibus suis
nullum habere peccatum. Probo, inquis. Dic unde? Apostolus
loquitur. Quid loquitur Apostolus? Christus, inquit, dilexit
Ecclesiam. Audio, et Apostoli verba esse cognosco. Mundans eam
lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non
habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V,
25-27). Audivimus de nube magna tonitrua. Nubes enim Dei
Apostolus. Verba ista sonuerunt, et tremere nos fecerunt.
3. Refutantur ab ipsorum de se ipsis professione. Haeretici extra
Ecclesiam sunt. Sed dicite nobis, antequam quaeramus quomodo ista
verba Apostolus dixerit; dicite, inquam, nobis, utrum vos justi
estis, an non. Respondent, Justi sumus. Ergo non habetis
peccatum? Per omnes dies, per omnes noctes nihil mali facitis, nihil
mali dicitis, nihil mali cogitatis? Non audent dicere, Nihil. Sed
quid respondent? Nos quidem peccatores sumus; sed de sanctis
loquimur, non de nobis. Hoc vos interrogo: Christiani estis? Non
dico, Justi estis? Christiani estis? Non audent negare:
Christiani, inquiunt, sumus. Fideles ergo estis? Baptizati
estis? Baptizati, inquiunt, sumus. Dimissa sunt vobis cuncta
peccata? Dimissa, inquiunt. Quomodo ergo estis peccatores?
Sufficit mihi unde vos repellam. Vos christiani estis, baptizati
estis, fideles estis, membra Ecclesiae estis, et habetis maculas et
rugas? Quomodo ergo est Ecclesia isto tempore sine macula et ruga,
cum vos sitis ruga ejus et macula? Aut si non vultis esse Ecclesiam,
nisi eam quae sine macula et ruga est, cum rugis vestris et maculis
praecidite vos a membris ejus, praecidite vos a corpore ejus. Sed
quid adhuc dicam ut se ab Ecclesia segregent, cum hoc jam fecerint?
Haeretici enim sunt, jam foris sunt: cum tota munditia sua foris
remanserunt. Redite, et audite; audite, et credite.
4. Mendax humilitas Pelagianorum. Forte dicturi estis, in corde
vestro tumido et inflato: Numquid potuimus dicere quia justi sumus?
Necesse utique erat propter humilitatem, ut diceremus nos peccatores
esse. Propter humilitatem ergo mentiris? Justus es, sine peccato
es: sed propter humilitatem dicis te peccatorem. Quomodo te accipiam
tanquam christianum in alterum testem, quem contra te ipsum teneo
falsum testem? Justus es, sine peccato es, et dicis te habere
peccatum. Testis ergo falsus es contra te. Non accipit Deus
mendacem humilitatem tuam. Inspice vitam tuam, vide conscientiam
tuam. Ergo justus es, sed non potes nisi dicere te peccatorem? Audi
Joannem; ipse tibi repetit quod etiam superius veraciter dixit: Si
dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,
et veritas in nobis non est. Tu non habes peccatum, et dicis te
habere peccatum; veritas in te non est. Quia non dixit Joannes, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, humilitas in nobis non est: sed
dixit, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo
mentimur, si dixerimus nos non habere peccatum. Si mendacium timuit
Joannes, tu mendacium non times, ut cum sis justus, dicas te esse
peccatorem? Quomodo ergo te accipiam ad alienam causam testem, qui in
causa tua mentiris? Sanctos reos constituis, dum contra te falsum
testimonium dicis. Quid facturus es alteri, qui te infamas? Quomodo
alter tuam calumniam devitabit, quando te tuae linguae mendacio reum
facis?
5. Mendacium specie humilitatis, peccatum est. Iterum te interrogo
alio modo: Justus es, aut peccator? Respondes, Peccator.
Mentiris, quia non quod te esse corde credis, hoc ore dicis. Ergo
et si non eras peccator, esse incipies dum mentiris. Dicis enim:
Humilitatis causa nos dicimus peccatores esse; nam Deus videt quia
justi sumus. Cum ergo humilitatis causa mentiris, si non eras
peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras.
Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse
cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo
est humilitas, ubi regnat falsitas?
6. Ecclesiam hic non esse sine peccato, liquet ex dominica
oratione. Postremo omittamus Joannis verba: ecce in corpore
Ecclesiae, quam dicis non habere maculam aut rugam aut aliquid
ejusmodi, et esse sine peccato, ecce veniet hora orationis, oratura
est tota Ecclesia: et tu quidem foris es; veni ad orationem
dominicam, veni ad trutinam, veni, dic, Pater noster, qui es in
coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie. Sequere, et die: Dimitte nobis debita
nostra. Responde, haeretice, quae sunt debita tua? An forte
pecuniam mutuam a Deo accepisti? Non, inquit. Non te ego amplius
interrogabo de hoc: ipse enim Dominus expositurus est, quae sint
debita quae nobis petimus relaxari. Dicamus ergo sequentia: Sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Exponat hoc Dominus: Si enim
dimiseritis hominibus peccata (ergo debita vestra peccata sunt),
dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Redi ergo,
haeretice, ad orationem, si obsurduisti contra veram fidei rationem.
Dimitte nobis debita nostra, dicis, an non dicis? Si non dicis,
etsi praesens fueris corpore, foris tamen es ab Ecclesia. Ecclesiae
enim oratio est, vox est de magisterio Domini veniens. Ipse dixit,
Sic orate (Matth. VI, 9-14): discipulis dixit, Sic orate
: discipulis dixit, Apostolis dixit, et nobis qualescumque agniculi
sumus dixit; arietibus gregis dixit, Sic orate. Videte quis
dixerit, et quibus dixerit. Veritas discipulis, Pastor pastorum
arietibus: Sic orate, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Rex militibus, Dominus servis,
Christus Apostolis, veritas hominibus loquebatur, sublimitas
humilibus loquebatur. Scio quid in vobis agatur: ego vos appendo,
ego de trutina mea renuntio, prorsus dico quid in vobis agitur. Hoc
enim ego plus quam vos scio. Dicite, Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
7. Tota Ecclesia hic petit sibi dimitti peccata. Hic agitur ut
Ecclesia in coelis sit sine macula et ruga. Interrogo te, homo
juste, sancte, homo sine macula et ruga; interrogo te, inquam:
Oratio ista Ecclesiae est, fidelium est, an catechumenorum? Certe
utique regeneratorum est, id est, baptizatorum: postremo, quod totum
superat, filiorum est. Nam si non est filiorum, qua fronte dicitur,
Pater noster, qui es in coelis? Ubi ergo estis, o justi et sancti?
In membris Ecclesiae hujus estis, an non estis? Ibi eratis, sed
jam non estis ibi. Et utinam jam praecisi accepta ratione audiant et
credant. Ergo si tota Ecclesia dicit, Dimitte nobis debita nostra,
reprobus est qui hoc non dicit. Et nos quidem cum dicimus, debita
nostra, quousque id quod petimus accipiamus, reprobi sumus, quia
peccatores sumus: sed quod vos non facitis, nos faciendo, id est
peccata nostra confitendo, mundamur; si tamen faciamus quod dicimus,
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ubi es ergo, haeretice
Pelagiane vel Coelestiane? Ecce tota Ecclesia dicit, Dimitte
nobis debita nostra. Habet ergo maculas et rugas. Sed confessione
ruga extenditur, confessione macula abluitur. Stat Ecclesia in
oratione, ut mundetur confessione: et quamdiu hic vivitur, sic stat.
Et cum de corpore exierit unusquisque, dimittuntur ei omnia, quae
talia habebat ut dimitterentur debita; quia et quotidianis precibus
dimittuntur: et tunc exit mundatus, et thesaurizatur Ecclesia in
thesauros Domini aurum purum; ac per hoc in thesauros Domini
Ecclesia est sine macula et ruga. Et si ibi sine macula et ruga est,
hic quid orandum est? Ut venia percipiatur. Qui dat veniam, maculam
extergit: qui ignoscit, rugam extendit. Et ubi extenditur ruga
nostra? Tanquam in tendicula magni fullonis, in cruce Christi. In
ipsa enim cruce, id est, in ipsa tendicula pro nobis sanguinem fudit.
Et nostis fideles quale testimonium perhibeatis sanguini quem
accepistis. Certe enim dicitis, Amen. Nostis qui sit sanguis qui
pro multis effusus est in remissionem peccatorum. Ecce quomodo fit
Ecclesia sine macula et ruga, tanquam bene mundata in tendicula crucis
extenditur: sed hic omnino potest id agi. Exhibet sibi Ecclesiam
gloriosam Dominus, non habentem maculam aut rugam. Agit hoc et hic,
exhibet ibi. Hoc enim agit, ut non habeamus maculam aut rugam.
Magnus est qui agit, bene curat, doctissimus artifex est. Extendit
in ligno, et facit nos sine ruga, quos abluendo fecerat sine macula.
Ipse qui venit sine macula et sine ruga, extensus est in tendicula;
sed propter nos, non propter se, ut nos faceret sine macula et ruga.
Rogemus ergo eum ut faciat, et postquam fecerit, ad horrea nos
ducat, ibique nos reponat, ubi pressorium non erit.
8. Remedia peccatorum sine quibus vivi non potest.---Mortifera
non facit bonae fidei et bonae spei Christianus. Conditio qua nobis
relaxantur quotidiana peccata. Tu ergo qui loquebaris, sine macula et
ruga es? Quid hic facis in Ecclesia, quae dicit, Dimitte nobis
debita nostra? Debita se habere confitetur, quae relaxentur. Qui
non confitentur, non ideo non habent: sed ideo eis non relaxabuntur.
Confessio nos sanat, et vita cauta, vita humilis, oratio cum fide,
contritio cordis, lacrymae non fictae de vena cordis profluentes, ut
dimittantur nobis peccata, sine quibus esse non possumus. Confessio,
inquam, nos sanat, dicente apostolo Joanne, Si confiteamur peccata
nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata, et mundet
nos ab omni iniquitate. Non autem, quia dico quod non possumus hic
esse sine peccato, homicidia facere debemus, aut adulteria, vel
caetera mortifera peccata, quae uno ictu perimunt. Talia non facit
bonae fidei et bonae spei christianus: sed illa sola, quae quotidiano
orationis penicillo tergantur. Humiles et devoti dicamus quotidie,
Dimitte nobis debita nostra: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsio haec cum Deo, vera
sponsio et fixa conditio est. Tu homo es, et habes debitorem, et
debitor etiam tu es. Accedis ad Deum, qui habet debitores, et
debitor non est, ut postules tibi debita relaxari. Sed hoc tibi
dicit: Ego debita non habeo, tu habes debita; debes enim mihi: sed
etiam frater tuus debet tibi. Debitor meus es, habes et tu
debitorem. Debitor meus es, quia peccasti in me: habes debitorem
fratrem, quia peccavit in te. Quod feceris cum debitore tuo, facio
et ego cum meo: id est, si dimittis, dimitto; si tenes, teneo. Tu
contra te tenes, qui alteri non dimittis. Nemo ergo dicat se esse
sine peccato: sed non tamen ideo debemus amare peccatum. Oderimus ea,
fratres; etsi non sumus sine peccatis, oderimus tamen ea: et
maxime a criminibus nos abstineamus; abstineamus, quantum possumus, a
levibus peccatis. Ego, ait, nescio quis, non habeo peccata. Se
ipsum decipit, et veritas in eo non est. Prorsus oremus, ut Deus
dimittat: sed faciamus quod dicitur, dimittamus et nos debitoribus
nostris. Cum dimittimus, et dimittitur nobis. Quotidie dicimus
hoc, et quotidie facimus, et quotidie fit in nobis. Non hic sumus
sine peccato, sed exibimus hinc sine peccato.
|
|