|
1. Non cuilibet spiritui credendum. Quando Joannes apostolus
legebatur, audivimus loquentem per eum Spiritum sanctum, et
dicentem: Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate
spiritus, si ex Deo sunt. Repeto, quia necessarium est ut repetam,
et hoc mentibus vestris, quantum Dominus adjuvat, vehementer
inculcem. Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate
spiritus, si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae prodierunt
in hunc mundum. Praecepit Spiritus sanctus, ne omni spiritui
credamus: et causam cur hoc praeceperit, dixit. Quae illa causa
est? Quoniam multi, inquit, pseudoprophetae prodierunt in hunc
mundum. Quisquis ergo ista praecepta contempserit, et omni spiritui
credendum putaverit, necesse est incurrat in pseudoprophetas, et quod
pejus est, blasphemet veros Prophetas.
2. Ex Deo non est, qui negat Christum in carne venisse. Hic jam
ex isto praecepto homo cautus effectus dicturus est mihi: Audivi,
teneo, obtemperare desidero, quia et ego in pseudoprophetas nolo
incurrere. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? Siquidem
pseudopropheta est mendax propheta. Da mihi hominem religiosum, non
vult fallere: da mihi hominem impium, sacrilegum, fallere vult,
falli non vult. Cum ergo nolint fallere boni, falli autem nec boni
velint nec mali, quis est qui in pseudoprophetam velit incurrere?
Verba dico consulentis me: sed utique in pseudoprophetam nemo nisi
invitus incurrit. Audivi praeceptum Joannis, imo Domini per
Joannem, Nolite omni spiritui credere. Ecce accipio, ita volo.
Addit, et dicit, Sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Unde
probo? Probare vellem, si errare non possem. Certe nisi probavero
spiritus qui ex Deo sunt, incurram necesse est in spiritus qui ex Deo
non sunt, et ex hoc seducar a pseudoprophetis. Quid agam? Quomodo
observem? O si sanctus Joannes, quomodo nobis dixit, Nolite omni
spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; dicere
dignaretur, quomodo probentur spiritus qui ex Deo sunt! Noli esse
sollicitus, et hoc audi. Hinc cognoscitur spiritus Dei: hoc certe
exspectabas audire, ut probares spiritus qui ex Deo sunt. Hinc
cognoscitur spiritus Dei: Joannes dixit, non ego: hoc sequitur in
lectione quam tracto. Cum enim nos propterea faceret sollicitos et
cautos, ne omni spiritui credamus, sed probemus spiritus qui ex Deo
sunt, quia multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum; continuo
vidit quid desideraremus, occurrit exspectationi, injecit oculum
tacitae cogitationi. Gratias Deo, quia et hoc per illum loqui
dignatus est. Hinc cognoscitur spiritus Dei.
Eia audite; audite, intelligite, discernite; inhaerete veritati,
resistite falsitati. Hinc cognoscitur spiritus Dei. Unde, rogo
te? Hoc est quod audire cupiebam. Omnis spiritus qui confitetur
Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui
non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est (I
Joan. IV, 1-3). Interim ergo, charissimi, repellite ab
auribus vestris omnem disputatorem, praedicatorem, scriptorem,
susurratorem, qui negat Jesum Christum in carne venisse. Ergo
repellite Manichaeos a domibus, ab auribus, a cordibus vestris.
Manichaei enim Christum in carne venisse apertissime negant.
Spiritus ergo illorum non sunt ex Deo.
3. Manichaeorum in ipso loco Joannis insidiae. Error de duabus
naturis. Hic video unde velit lupus obrepere; agnosco, et quantum
valeo, devitandum esse demonstro. Hinc, in eo quod dixi, vel potius
ab Apostolo dictum commemoravi; quia Omnis spiritus qui negat Jesum
Christum in carne venisse, ex Deo non est; insidiatur Manichaeus in
hoc verbo, et dicit mihi: Ecce spiritus qui negat Jesum Christum in
carne venisse, ex Deo non est; unde est ergo? Si ex Deo non est,
inquit, unde est? Numquid enim potest esse, nisi aliunde? Si
ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas
naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur,
capiamus, captum trucidemus. Trucidemus plane; moriatur error,
vivat homo. Ecce in eo quod dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur
error, vivat homo; ibi solvitur quaestio. Sed recolite quod
proposui, ne obliti quaestionem, non intelligatis solutionem. Omnis
spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo
non est.
Et Manichaeus continuo: Et unde est? Si ex Deo non est, aliunde
est. Si aliunde est, docui duas esse naturas. Hanc quaestionem
tenete, et mentes ad illa mea verba revocate, ubi dixi, Capiamus,
trucidemus; moriatur error, vivat homo. Error non est ex Deo, homo
ex Deo est. Redite ad quaestionem: Omnis spiritus qui non
confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo non est. Dico et ego,
Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Omnis spiritus laudet
Dominum (Psal. CL, 6). Sed si non omnis spiritus ex Deo
est, quomodo spiritus qui ex Deo non est laudat Dominum? Prorsus
omnis spiritus laudet Dominum. Utrumque video, languidum intelligo;
vitium sanetur, natura liberetur. Vitium natura non est, sed naturae
inimicum est. Sana unde langues, remanet unde laudes. Medicina
vitia persequitur, non naturam. Omnis spiritus qui non confitetur
Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est. In quantum non
confitetur Christum in carne venisse, in tantum ex Deo non est; quia
iste error qui non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non
est. Fratres, quid est quod renascimur? Si bene nati sumus, quid
est quod renascimur? Natura quae corrupta fuerat, reparatur; natura
quae lapsa fuerat, erigitur; natura quae deformis jacebat, gratia
reformatur. Solus enim Creator, Pater, Filius et Spiritus
sanctus; trina unitas, una trinitas; sola illa natura immutabilis,
incommutabilis, nec defectui, nec profectui obnoxia, nec cadit, ut
minus sit; nec transcendit, ut plus sit; perfecta, sempiterna, omni
modo immutabilis, sola illa natura. Creatura vero bona, sed
Creatori impar valde. Vis adhaerere diabolo desertori, si aequare
contendis condita Conditori.
4. Manichaeorum error, animam esse partem Dei, confutatur.
Agnoscat anima conditionem suam: non est Deus. Cum se anima putat
Deum, offendit Deum: non invenit salvatorem, sed invenit
damnatorem. Quoniam Deus quando animas malas damnat, non se damnat:
si autem anima hoc est quod Deus, se damnat. Demus honorem Deo
nostro, fratres, cui clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI,
13). Et si susurret tibi, ut in oratione invenias tentationem, et
dicat tibi, Quid est quod clamasti, Libera nos a malo? Certe non
est malum? Responde illi: Ego sum malus; et si liberaverit me a
malo, ero de malo bonus: liberet me a me, ne incurram in te. Hoc
dic Manichaeo: Si Deus liberaverit me a me, non incurram in te:
quia si Deus liberaverit me a me malo, ero bonus; si bonus ero,
sapiens ero; si sapiens ero, non errabo; si non errabo, a te decipi
non potero. Liberet ergo Deus me a me, et non incurro in te. Meum
est enim vitium, ut errem et credam tibi: quoniam anima mea impleta
est illusionibus (Psal. XXXVII, 8). Non sum mihi ipse
lumen: nam si essem, nunquam errassem. Ideo pars Dei non sum, quia
substantia Dei, natura Dei, errare non potest: ego autem erro; nam
et tu ipse confiteris, sapientem te dicis, ab errore me liberare
conaris. Unde ergo erro, si natura Dei sum? Erubesce, da honorem
Deo. Ego dico quia multum adhuc erras: sed sicut tu ipse
confiteris, erraveras. Erraverat ergo natura Dei? Ierat in
immunditiam natura Dei? Adulteria committebat natura Dei? Stupra
illicita faciebat natura Dei? Caeca nesciebat qua iret natura Dei?
Facinoribus et flagitiis obruebatur natura Dei? Erubesce, da
honorem Deo.
5. Lumen sibi esse homo non potest. Mala non ex natura, sed ex
vitio naturae. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes.
Erat lumen verum. In comparatione Joannis dictum est, Erat lumen
verum. Numquid non et Joannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et
lucens, Dominus dixit (Joan. V, 35). Numquid lucerna lumen
non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et
exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest.
Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum (Id. I, 9). Illuminandi sumus, non lumen sumus.
Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea. Quid est ergo
quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa
erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est,
Libera nos a malo? Nonne possemus et possumus haec verba dicere,
Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quae
in nobis sunt reliquiae tenebrarum, donec in totum lux efficiamur,
nihil habentes in nobis quod resistat charitati, quod repugnet
veritati, quod subjaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis
deficiat. Tunc totum videte quid erit, quando erit, Corruptibile
hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate.
Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam.
Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus?
Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 53-56).
Ubi malum?
6. Mala hominis duo, error et infirmitas. Modo mala hominum quae?
Error et infirmitas. Aut nescis quid agas, et errando laberis; aut
scis quid agi debeat, et infirmitate superaris. Ergo omne malum
hominis error et infirmitas. Contra errorem clama, Dominus
illuminatio mea. Contra infirmitatem adde, Et salus mea (Psal.
XXVI, 1). Crede, bonus esto: tu es malus, tu eris bonus.
Noli dividere. Natura in te sananda est, non separanda. Vis nosse
quid es? Tenebrae. Quare tenebrae? Homo qui dicis, Corrumpitur
Deus, aliquid his tenebris potest esse profundius? Crede, agnosce
Christum in carne venisse, accepisse quod non erat, non amisisse quod
erat; hominem in se mutasse, non in hominem fuisse mutatum.
Agnosce, et tu ipse ex malo eris bonus, ex tenebris eris lux. An
mentior, et non est unde convincam? Apostolum accipis, si te non
fingis accipere; Apostolum legis, et deciperis, et decipis. Unde
deciperis? Errando malo tuo te ipso. Si autem credideris,
erroremque discusseris, audies ab Apostolo, Fuistis enim aliquando
tenebrae; nunc autem lux. Sed addidit, lux, sed ubi? In Domino
(Ephes. V, 8). Ergo tenebrae in te, lux in Domino. Quia non
tibi potes lucere, accedendo illuminaris, recedendo tenebraris: quia
non tibi lumen tu ipse es, aliunde illuminaris. Accedite ad eum, et
illuminamini (Psal. XXXIII, 6).
7. De eodem Joannis loco quaestio alia differtur in subsequentem
sermonem. Scio, charissimi, de ista lectione sancti Joannis in re
una multum me fuisse immoratum, nec vos esse fatigandos ultra video,
vel ultra capacitatem replendos; et nostra infirmitas cogitanda est.
Nam haec verba sancti Joannis habent adhuc magnas latebras suas.
Interim eos qui negant Christum in carne venisse, repellite.
Constat enim eos non esse ex Deo. In quantum errant, in quantum
peccant, in quantum blasphemant, non sunt ex Deo: sanentur, et ex
Deo erunt; quia et natura ex Deo erant. Hinc quantumcumque
disputavi, attendite Scripturas. Nolite credere eis qui negant
Christum in carne venisse. Sed certe dicturus es mihi: Ergo qui
dicit Christum in carne venisse, ex Deo est? Audiamus Donatistas,
quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Arianos, quia
confitentur Christum in carne venisse; audiamus Eunomianos, quia
confitentur Christum in carne venisse; audiamus Photinianos, quia
confitentur Christum in carne venisse. Si enim omnes spiritus qui
confitentur Christum in carne venisse, ex Deo sunt, quam multae sunt
haereses mendaces, deceptrices, insanae, confitentur tamen Christum
in carne venisse. Quid ergo dicturi sumus? Quomodo istam quaestionem
soluturi? Quomodocumque solvenda sit, hodie solvi non potest.
Tenete me debitorem: sed Deum pro me et pro vobis orate adjutorem.
Conversi ad Dominum, etc.
|
|