|
1. Quaestio tractanda. Vestrae Charitatis exspectatio, mei debiti
exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adjutorio Domini de
sancti Joannis lectione promiserim. Cum ergo audistis Lectorem,
credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe
quaestionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte
possit intelligi quod ait in Epistola sua beatus Joannes, non
Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confitetur Jesum
Christum in carne venisse, ex Deo est. Videmus enim multas haereses
confiteri Christum in carne venisse, et tamen non eas possumus dicere
ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichaeus. Non est
laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex
Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse,
Eunomianus, Sabellianus, Photinianus. Quid istis convincendis
quaerimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quae sunt
notiora tractemus. Multis quippe haereses illae, quas nominavi,
ignotae sunt, et est ista ignorantia tutior. Certe quod novimus,
Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit
hic error ex Deo. Ut de recentioribus haereticis loquar,
Pelagianista confitetur Christum in carne venisse: tamen omnino non
est hic error ex Deo.
2. Haeretici in hoc conveniunt, ut negent Christum in carne
venisse. Proinde, charissimi, diligenter consideremus, quoniam non
dubitamus veram esse sententiam, Omnis spiritus qui confitetur Jesum
Christum in carne venisse, ex Deo est: convincendi sunt isti quod
non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam
concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos
ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, vel adversus eos
scuto veritatis defendimus? Adjuvet nos Dominus, quia et vestra
exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non
confitentur Christum in carne venisse.
3. Arianus, quomodo negat Christum in carne venisse. Arianus
audit, et praedicat partum virginis Mariae. Confitetur ergo
Christum in carne venisse? Non. Quomodo probamus? Si adjuvet
Dominus intelligentias vestras, facillime. Quid est quod exigimus?
Utrum confiteatur Jesum Christum in carne venisse. Quomodo
confiteri potest, in carne venisse Jesum Christum, qui negat ipsum
Christum? Quis enim est Christus? Beatum Petrum interrogemus.
Modo cum Evangelium legeretur, audistis, cum quaesisset Dominus
ipse Jesus Christus, quem illum dicerent homines Filium hominis;
responderunt discipuli opiniones alienas, et dixerunt: Alii Joannem
Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis.
Qui haec confitebantur vel confitentur, Jesum Christum plus quam
hominem non noverunt. Si autem Jesum Christum plus quam hominem non
noverunt, Jesum Christum utique non noverunt. Si enim tantummodo
homo est, et nihil amplius, non est ipse Jesus Christus. Vos
ergo, inquit, quem me esse dicitis? Respondit Petrus, unus pro
omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi
(Matth. XVI, 13-16).
4. Idem tractatur argumentum. Ecce habes confessionem veram,
confessionem plenam. Jungere enim debes utrumque, quod de se
Christus, et quod de Christo Petrus. Quid de se Christus? Quem
me dicunt homines esse Filium hominis? Quid de Christo Petrus? Tu
es Christus Filius Dei vivi. Utrumque conjunge, et venit Christus
in carne. Hoc de se Christus quod minus est, hoc de Christo Petrus
quod majus est. Respondit de veritate humilitas, et de humilitate
veritas: hoc est de veritate Dei humilitas, et de humilitate hominis
veritas. Quem me dicunt homines esse, inquit, Filium hominis?
Dico ego quod factus sum propter vos: dictu, Petre, quis est qui
fecit vos. Qui ergo confitetur Jesum Christum in carne venisse,
profecto confitetur Filium Dei in carne venisse. Dicat nunc
Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium
Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne
venisse. Si Filium Dei negat Christum, nescit Christum: alium
pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei?
Quomodo quaerebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit
Filius Dei: quaeramus, quid est Filius Dei. Ecce Filius Dei:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum; hoc erat in principio apud Deum. In principio erat
Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis,
fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); tu autem dicis, In
principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam
dicis Verbum. Tu ergo dicis, In principio fecit Deus Verbum: sed
Evangelista dicit, In principio erat Verbum. Et ideo in principio
fecit Deus coelum et terram, quia erat Verbum. Omnia per ipsum
facta sunt (Joan. I, 1-3). Factum dicis. Si factum dicis,
Filium negas.
5. Idem tractatur argumentum. Filium enim quaerimus natura, non
gratia; Filium unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium
quaerimus, tam verum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset,
Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur:
illum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit
Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non
rapina, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Non erat ei rapina, natura erat:
sic erat ex aeternitate, sic erat coaeternus gignenti, sic erat
aequalis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: ut confiteamur
Jesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo?
Amittendo quod erat, an assumendo quod non erat? Sequatur
Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens
(Philipp. II, 6, 7). Sic se exinanivit, formam servi
accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma
Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse.
Arianus autem qui non confitetur aequalem, non confitetur Filium.
Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non
confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse?
6. Eunomianus. Sic et Eunomianus par ejus, socius ejus, non
multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel
similis est Patri Filius; et si non aequalis dixerunt, sed similis,
Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus
verus Patri aequalis est et similis, profecto qui negat aequalem,
negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat
aequalem et similem, negat in carne venisse Christum. Quaero enim:
Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia
confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? aequalis
Patri, an inaequalis? Respondet: Inaequalis. Inaequalem ergo
Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia
Christus aequalis est Patri.
7. Sabellianus. Sabellianum audi. Ipse est Filius, qui est et
Pater. Hoc dicit, hinc pungit, hinc venena diffundit. Ipse est,
inquit, Pater. Quando vult, Filius est: quando vult, Pater
est. Non est ipse Christus. Et tu erras, si hunc Christum dicis
in carne venisse: quia iste Christus non est, negas Christum in
carne venisse.
8. Photinus. Quid dicis, Photine? Ait Photinus: Christus
solum homo est, Deus non est. Formam servi confiteris, formam Dei
negas. Et Christus in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi
consors est nobis. Et tu negas Christum in carne venisse.
9. Donatista. Donatista quid? Donatistae plurimi hoc confitentur
de Filio quod nos, quod aequalis sit Patri Filius, ejusdemque
substantiae: alii vero eorum, ejusdem quidem substantiae confitentur,
sed aequalem negant. Quid opus est disputare de his qui negant
aequalem? Si enim negant aequalem, negant Filium. Si negant
Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur
in carne venisse Christum?
10. Idem tractatur argumentum. De illis subtilior disputatio est,
qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium aequalem Patri,
ejusdem substantiae, aeterno coaeternum; et tamen Donatistae sunt.
Dicamus eis: Verbis confitemini, factis negatis. Aliquis enim
negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines
qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia inquit, munda
mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutae
sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse,
factis autem negant (Tit. I, 15, 16). Quid est, negare
factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine
gloriari. Ita factis negatur Christus: unitatem quippe amat
Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut
apertius loquamur. Nos eum dicimus Christum, de quo ait Joannes
Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29).
Bonum conjugium, sanctae nuptiae. Sponsus Christus, sponsa
Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus,
quam habet sponsam: dicat, ne fortassis erremus, et invitati ad
nuptias sancta vota turbemus: dicat, ostendat primo se ipsum sponsum.
11. Idem tractatur argumentum. Post resurrectionem ait discipulis
suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in
lege Moysi et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista
sequitur et dicit, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent
Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et
resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus, quem confessus est
Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio
die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant,
corpus quaerebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est,
tertio die resurrexit: caput est Ecclesiae. Corpus quod est? Ipsa
Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo
eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic,
sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta
tua, de columba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat
Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic
de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et
praedicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebat Christum pati,
et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Ubi te
abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc.
XXIV, 44-47). Sic est factum. Legimus promissum, videmus
impletum. Ecce lux mea; ubi est obscuritas tua? Ergo Christus
sponsus est hujus Ecclesiae, quae praedicatur in omnes gentes, et
pullulat et crescit usque ad fines terrae, incipientibus ab
Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus
sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse.
Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias
venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tu dicis,
Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio
esse Christum sponsum Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Si
dicis, Ipse est, et non est ipse, negas Christum in carne venisse.
12. Pelagianista. Pelagianista restat, non ex haeresibus
omnibus, sed eis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi,
Quis numerat tot pestes? Quid dicis, Pelagianista? Audite quid
dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus
invenitur negare. Christus enim in carne venit, quae similitudo esset
carnis peccati, non esset caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit
Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII,
3). Non in similitudinem carnis, quasi caro non esset caro; sed in
similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non
erat. Iste autem Pelagius et caeteram carnem omnis infantis carni
Christi conatur aequare. Non est, charissimi. Non pro magno
commendaretur in Christo similitudo carnis peccati, nisi omnis caetera
caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in
carne venisse, et omnium infantium carni eum conaris aequare? Et tibi
hoc dico quod Donatistae: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam
matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cum
parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio
damnandos. Mater quaelibet mulier pietate currens cum parvulo filio
dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pelagius contra: Quid salvetur?
Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce
damnationis attraxit. Si aequalis est Christo, quare quaerit
Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne,
salvator est et majorum et minorum, salvator est et grandium et
infantium, et ipse est Christus: tu autem dicis salvatorem Christum
majorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu
Christum in carne venisse.
13. Haereticis commune est et malis Catholicis, negare
incarnationem Christi. Et si discutiamus omnes haereses, invenimus
eas negare Christum in carne venisse. Omnes haeretici negant
Christum in carne venisse. Quid miramini, si Pagani negant
Christum in carne venisse? Quid miramini, si Judaei negant
Christum in carne venisse? Quid miramini, si Manichaei apertissime
negant Christum in carne venisse? Sed dico Charitati vestrae, etiam
omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse;
factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi.
Adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini in
carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam
si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope
est fides daemoniorum. Audite me, charissimi, audite me, ne sit
vobis testis sudor hic meus; audite me. Jacobus apostolus cum de fide
et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem
sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus
est Deus; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt
(Jacobi II, 19). Numquid ideo daemones ab aeterno igne
liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt! Ecce modo quod
audistis in Evangelio, quod ait Petrus, Tu es Christus Filius
Dei vivi: legite, et invenietis dixisse daemones, Scimus qui sis,
Filius Dei. Petrus tamen laudatur, daemon compescitur. Una vox,
facta diversa. Unde separantur istae duae confessiones? Laudatur
amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc daemones, Tu es
Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in
confessione dicebant: Quid nobis et tibi (Marc. I, 24,
25)? Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem (Luc. XXII,
33),
14. Et recta fides et bona vita ex Deo. Sed et ipse Petrus
unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore, Tu es Christus
Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod
ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei,
quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes
audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi.
Et Dominus ad eum: Beatus es, Simon Bar-Jona. Quare? De tuo
beatus? Non. Quia caro et sanguis non revelavit tibi: hoc enim es
tu. Non tibi revelavit caro et sanguis; sed Pater meus qui in coelis
est. Et sequitur, et dicit caetera quae commemorare longum est.
Paulo post Dominus ibi, post haec verba sua, quibus approbavit fidem
Petri, eamque petram esse monstravit, coepit ostendere discipulis
suis, quia oportebat eum venire Jerosolymam, et multa pati, et
reprobari a senioribus et scribis et sacerdotibus, et occidi, et
tertio die resurgere. Ibi Petrus de suo expavit, et horruit mortem
Christi, expavit aeger medicinam suam. Absit a te, Domine,
inquit: propitius tibi esto, non fiat hoc. Et ubi est, Potestatem
habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam
(Joan. X, 18)? Oblitus es, Petre? Oblitus es, Majorem
charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis
(Id. XV, 13)? Oblitus es. Oblivio illa de ipsius;
trepidatio, horror et timor mortis, totum de Petri: imo de
Simonis, non de Petri. Et Dominus: Vade retro, satanas.
Beatus es, Simon Bar-Jona: Vade retro, satanas. Beatus es,
Simon Bar-Jona; sed de Dei. Vade retro, satanas; unde?
Recolite unde beatus. Jam dixi: Quia non tibi revelavit caro et
sanguis; sed Pater meus qui in coelis est. Unde satanas? Dicat
Dominus: Neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum
(Matth. XVI, 16-23).
15. Et credendo et bene vivendo confiteri debemus Christum in carne
venisse. Sperate in Dominum, et verae fidei bona facta conjungite.
Confitemini Christum in carne venisse, et credendo, et bene
vivendo, et utrumque ab illo acceptum tenete, ab illo augendum et
perficiendum sperate. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in
homine (Jerem. XVII, 5). Et bonum est homini ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Conversi ad
Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest
parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto
animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito
suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et
cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem
gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam
perducat: per Jesum Christum Filium ejus. Amen.
|
|