|
1. Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis
nostris. Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a
peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere
potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam
iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper.
Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me (Psal.
XXVI, 9): cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis.
Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne avertas
faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem tuam a peccatis
meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti;
averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque
distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid,
feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci,
vitium vocatur: vitium sanetur, ut natura servetur.
2. Poenitentis est peccata propria et agnoscere et
punire.---Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego agnosco,
ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse
minime praesumamus: sic vita laudetur, ut venia postuletur.
Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua,
tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant,
sed quid mordeant et cum se non possint excusare, parati sunt alios
accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi
demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et
peccatum meum ante me est semper. Non erat iste intentus in aliena
peccata: advocabat se ad se; nec se palpabat, sed penetrabat, et in
se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat: et ideo ut sibi
parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, fratres, impunitum
esse non potest: si peccatum impunitum remaneat, injustum est: ergo
sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: Puniendum est
peccatum aut a te, aut a me. Punitur ergo peccatum, aut ab homine
poenitente, aut a Deo judicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut
a Deo tecum. Quid est enim poenitentia, nisi sua in se ipsum
iracundia? Qui poenitet, irascitur sibi. Nam si non ficte fiat,
unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando
ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo.
Potest enim etiam sic intelligi quod scriptum est, Irascimini, et
nolite peccare (Psal. IV, 5). Irascere quia peccasti, et
puniens te ipsum noli peccare. Exsuscita cor poenitendo, et hoc erit
sacrificium Deo.
3. Sacrificio contriti cordis placandus Deus. Fides antiquorum in
Christum. Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus
placetur tibi. In eodem psalmo adverte: ibi enim legitur, Quoniam
si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non
delectaberis. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla
oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium,
dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et
dic, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et
humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 5, 11, 18, 19).
Abjectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud
Patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses
sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen
sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram, qui
quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus,
aliisque nascentibus, idem est populus. Sacramenta sunt mutata, non
fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae
significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo
vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit
gregem: ipse est inventus in vepribus, quando pater Abraham filio
jussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere.
Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna
portabat: Christus crucem propriam bajulabat. Pro Isaac aries, non
tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et aries et Christus.
Tenebatur cornibus in vepre aries (Gen. XXII): interroga
Judaeos, unde tunc Dominum coronaverint. Agnus est: Ecce Agnus
Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Taurus
est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis
peccati. Velata sunt ista, donec aspiraret dies, et removerentur
umbrae (Cant. II, 17). In eumdem ergo Dominum Christum,
non solum quod Verbum, sed etiam quod mediator est Dei et hominum
homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), et Patres antiqui
crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando
transmiserunt. Unde dicit Apostolus, Habentes eumdem spiritum
fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus
sum. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt,
Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit,
spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis, Credidi,
propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur
(II Cor. IV, 13). Quando ergo David sanctus ita dicebat,
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non
delectaberis, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non
offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, et praesentia
spernebat, et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non
delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine
sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus
contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis.
Habes quod offeras. Non gregem circumspicias, non navigia
praepares, et permees ad extremas provincias, unde aromata deferas:
quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid
times ne contritum pereat? Ibi habes, Cor mundum crea in me,
Deus. Ut ergo creetur mundum cor conteratur immundum.
4. Homini displicere debet quod Deo displicet, et contra.
Felicitas hic non quaerenda. Auditorum acclamatio. Scandalum de
felicitate malorum. Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata
displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus, vel in hoc Deo
similes simus, quia hoc nobis displicet, quod illi. Ex aliqua parte
conjungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te, quod odit
et ille qui fecit te. Artilex tuus ipse est: sed vide te ipsum, et
dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut
scriptum est, creavit hominem rectum (Eccle. VII, 30). Quam
bonus Deus Israel rectis corde! Si ergo sis rectus corde, non tibi
displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino,
et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille
enim qui dixit, Quam bonus Deus Israel rectis corde! se ipsum
inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei
Deus: postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum, sed
se fuisse non rectum: et recordatus tempora pravitatis suae, et
praesens correctionis suae, ait, Quam bonus Deus Israel! sed
quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene
commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: id est, pene
lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum
intuens. Unde ergo commoti fuerint pedes hujus et pene lapsi sint
gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo,
secundum Vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum;
exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra
quaerebat quod suis Deus in coelo servabat. Felix volebat esse hic,
cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas; sed
habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic
eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus
est, flagellatus est, vinctus est, palmis caesus est, affectus
contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad
extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi
acclamaverunt qui cognoverunt), Et Domini exitus mortis (Psal.
LXVII, 21). Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris,
ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem
requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac vita
adipiscendam cohiberet Deo, eiqueserviret, et ejus praecepta, ut
poterat, faceret; vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a
Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non
serviebant, sed daemonia colebant, et verum Deum blasphemabant.
Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc
est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique
habes ibi, Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt
divitias. Numquid sine causa justificavi cor meum, aut lavi inter
innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum,
blasphemant Deum: illis felicitas, mihi calamitas; ubi aequitas?
Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus
interitus. Nam ad quod periculum venerit, videte: ibi ait, Et
dixi, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte
ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam
felicitatem. Discite ergo, charissimi, eam si habetis, contemnere,
nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Deum, ideo bene est
mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non
colunt Deum esse bene; et movebuntur gressus tui. Aut enim habes
illam, colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum;
et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem
qui non colit Deum: aut non illam habes, et multo amplius Deum
accusabis, qui dat eam blasphematoribus suis, et negat cultoribus
suis. Discite ergo tenera contemnere, si vultis Deo fideli corde
servire. Habes illam? noli putare inde te esse bonum; sed fac te
inde bonum. Non habes? noli putare inde te esse malum; sed cave
malum, quo non venit bonus.
5. Felicitas et merces a Deo quaenam exspectanda. Etenim iste
resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo
sentire, anhelans peccator, et pacem intuens peccatorum; reprehendens
ergo se ipsum, ait, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui
super terram (Psal. LXXII, 1-25)? Jam resipiscens, jam
correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum
vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem
quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi jubemur
habere cor et respondemus ibi nos habere: quod et utinam non
mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso
temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille, et cor
corrigens, reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem
terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait, Quid
enim mihi est in coelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna,
incorruptio, regnum cum Christo, societas Angelorum; ubi nulla
perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla tentatio;
vera, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te
quid volui super terram? A te quid volui super terram? quid volui?
Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem
terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce
quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus,
commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. O
quam bonus est rectis corde! Quid ergo quaeris, Propheta fidelis?
Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides
matronae fidelis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri
fidelis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit,
fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a
cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus
mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis
addictus? Injuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et
quid est, inquit? quanti valet? Illum attende, qui ait, Quid enim
mihi est in coelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait, Et
a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abjiciendo,
utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus non vidit. Quid
est hoc? Quod fidelis oculus non sitit. Quid est illud? Quod
invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives
inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc?
Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid
est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in coelo?
Quid? Ipse qui fecit coelum; pretium fidei tuae Deus tuus est;
ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis.
Considerate, charissimi, universam creaturam, coelum, terram,
mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra,
quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista?
Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit?
Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem Angelorum. Quid
est ergo creator Angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae.
Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?
6. Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur. Bene ergo
vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit, invocemus.
Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad
illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum
ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt
ista quae occupant homines, volant ista; vapor est vita humana super
terram. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam quotidiana
pericula. Terrae motus magni de Orientalibus nuntiantur; nonnullae
magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Jerosolymam
qui inerant Judaei, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati.
Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in
vestibus Judaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium
constantissimo ista nuntiantur. Sitifensis etiam civitas gravissimo
terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris
manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum. Undique
Deus terret, quia non vult invenire quo damnet. Nonnihil agitur in
isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae ejus: oleum
estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum, et mutet vitam.
Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsannat,
irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus
tamen torcularis per operarios suos, per sanctos Angelos suos non
quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere
pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Oleum
estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant
nomen Domini (II Tim. II, 19). Odia autem nolite
concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times
terrae motum? times coeli fremitum? times bella? Time et febrem:
subito, cum illa magna metuuntur, ipsa non veniunt, et de transverso
una febricula aufert hominem. Et si talem invenit ille judex, qualem
non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me (Luc.
XIII, 27); quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur?
unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere, et quod male fecit
emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis : sed
si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non
vos decipit, qui non fallit.
|
|