|
1. Abrahae fides et pietas. Notissima pietas patris nostri Abrahae
reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem: et est quidem ita
mirabilis, ut nullum cor arbitrandum sit tam obliviosum, ut inde
aliquando elabi possit. Verumtamen nescio quomodo, quotiescumque
legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. Magna
fides, magna pietas, non solum in Deum, sed etiam in ipsum unicum
filium, cui nihil mali esse pater credidit, quidquid de illo jusserat
qui creavit. Pater enim filii sui esse poterat Abraham, secundum
operationem carnis; non autem creator et conditor, secundum
operationem majestatis. Et quidem, sicut dicit Apostolus, non
secundum carnem natus est Isaac Abrahae, sed ex promissione
(Galat. IV, 23): non quia eum carne non erat operatus, sed
quia de summa desperatione susceperat; et nisi adesset promittens
Deus, nihil tam senex de visceribus aniculae conjugis sperare audebat
posteritatis. Sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum.
Ejus dextera eligitur ad sacrificium, ut moreretur; cujus cor electum
est ad fidem, ut nasceretur. Non trepidavit Abraham credere, quando
promittebatur; non trepidavit offerre, quando exigebatur: nec fuit
religio credentis contraria devotioni obedientis. Hoc dico, non sibi
dixit Abraham, Deus mihi locutus est: quando promisit filium,
credidi quia mihi daturus esset Deus posteritatem; et qualem
posteritatem? Ut diceret mihi, In Isaac vocabitur tibi semen
(Gen. XXI, 12): et ne forte sic vocaretur mihi semen in
Isaac, ut ante me meus filius moreretur, In semine tuo, inquit,
benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18). Ipse mihi ergo
loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam? Non sibi fecit
quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei
promittentis filium nasciturum, et postea dicentis, Occide mihi
filium tuum: sed erat in corde ejus fides semper inconcussa, et nullo
modo deficiens. Cogitavit enim Abraham, Deum qui dedit ut ille de
senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare.
Amplius enim est quod jam fecerat Deus, cum qui non erat post tantam
desperationem videbat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem
consulas, impossibile. Adjecit itaque animum ad fidem; non credidit
aliquid impossibile esse Creatori. Qui, quemadmodum crediderat,
suscepit filium, credidit postea jubenti Deo: jam in suscepto filio
probaverat Deum. Credidit filium suscepturus, credidit occisurus.
Ubique fidelis, nusquam crudelis. Omnino perduxit filium ad locum
victimae: armavit etiam dexteram cultro. Attendis quis feriat, et
quem feriat: attende quis jubeat. Pius ergo Abraham obtemperando:
quid Deus jubendo? Ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis,
ipse displiceat qui jubebat. Sed si placet qui obtemperabat, quomodo
displiceat qui jubebat? Quia si Abraham bene fecit obtemperando;
multo melius, et longe melius, incomparabili modo, Deus jubendo.
2. Deus tentans Abraham Manichaeis immerito displicet. Fortasse
sacramentum quaeratur. Non enim frustra hoc Deus juberet, aut
carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus
intelligentium corda commovit. Tentavit, inquit, Deus Abraham
(Gen. XXII, 1). Sic ergo ignarus est Deus rerum, sic
nescius cordis humani, ut tentando hominem inveniat? Absit: sed ut
ipse homo se inveniat. Primo itaque, fratres, propter illos qui
adversantur Legi veteri, Scripturae sanctae; quia nonnulli non
intelligentes citius volunt exagitare quod non intelligunt, quam
quaerere ut intelligant; et non fiunt humiles inquisitores, sed
superbi calumniatores: propter hos ergo qui Evangelium volunt
accipere, et Legem veterem respuere; putantes in via Dei posse se
esse, et recte uno pede ambulare; quoniam non sunt Scribae eruditi in
regno Dei, qui proferunt de thesauro suo nova et vetera (Matth.
XIII, 52): propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant,
aut etsi hic non sunt, habeant qui adsunt, quid talibus respondeant,
breviter solvenda est ista quaestio. Dicimus talibus, Evangelium
accipitis, Legem non accipitis: nos autem dicimus, eumdem esse
Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis
terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit,
quos ut converterentur Lege terruerat. Imperator dedit legem, et
multa commissa sunt contra legem; lex quam dedit imperator, non
noverat nisi punire peccantes: restabat ergo, ut ad solvenda delicta
eorum, ipse cum indulgentia veniret, qui legem praemiserat. Sed quid
dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium, Legem vero
respuere? Quare respuit? Quia scriptum est, inquit, Tentavit
Deus Abraham. Ego Deum colam qui tentat? Christum cole, quem
habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intelligendam Legem. Sed
quia non transierunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt.
Non enim colunt Christum, qualis praedicatur in Evangelio; sed
qualem ipsi sibi finxerunt. Propterea super velamen stultitiae suae
naturalis, addunt alterum velamen perversae opinionis. Et quando per
duplex velamen poterit videri quod lucet in Evangelio?
Displicet tibi tentans Deus, displiceat tibi tentans Christus. Sed
cum placuerit tibi tentans Christus, placeat tibi tentans Deus. Et
Christus enim Filius Dei Deus, et cum Patre Christus unus Deus.
Ubi igitur legimus tentantem Christum? Evangelium loquitur: ait
enim Philippo, Unde ememus panes, ut manducent hi ? Et sequitur
Evangelista: Hoc autem dicebat, tentans eum: ipse enim sciebat quid
esset facturus (Joan. VI, 5 et 6). Refer nunc animum ad Deum
tentantem Abraham. Hoc enim dicebat et Deus, tentans Abraham:
ipse enim sciebat quid esset facturus. Agnoscitur tentator Christus,
agnoscitur tentator Deus: corrigatur tentator haereticus. Non enim
sic tentat haereticus, quomodo tentat Deus. Deus enim tentat, ut
aperiat homini: haereticus tentat, ut Deum sibi claudat.
3. Tentare Dei, quo spectat. Ergo noverit Charitas vestra,
tentatione Deum non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante
nesciebat; sed ut ipso tentante, id est interrogante, quod est in
homine occultum prodatur. Non enim sibi homo ita notus est, ut
Creatori; nec sic aeger sibi notus est, ut medico. Aegrotat homo;
ipse patitur, medicus non patitur; et ab illo qui non patitur,
exspectat audire qui patitur. Ideo in Psalmo clamat homo: Ab
occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13). Quia
sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt; et non procedunt,
neque aperiuntur, neque inveniuntur, nisi in tentationibus. Si Deus
cessat tentare, magister cessat docere. Sed Deus tentat, ut
doceat; diabolus tentat, ut decipiat. Cui tamen nisi ille qui
tentatur dederit locum, inanis tentatio et irridenda repellitur.
Ideo Apostolus: Neque detis, ait, locum diabolo (Ephes. IV,
27). Dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis.
Non enim vident homines diabolum, cum quo pugnant: sed facile habent
remedium. Se ipsos interius vincant, et de illo foris triumphant.
Quare hoc dicimus? Quia nescit se homo, nisi in tentatione discat
se. Cum autem didicerit se, non se negligat. Si enim se negligebat
latentem, non se negligat notum.
4. Quid ergo dicimus, fratres? Et sisciebat se Abraham, nos non
noveramus Abraham. Aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi,
ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus vel quid a Domino
deprecaremur, vel quid in homine imitaremur.
Quid ergo nos docet Abraham? Ut breviter dicam, ut Deo non
praeponamus quod dat Deus. Interim ad litteram rerum gestarum,
antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc
mysterio, quo jussus est Abraham occidere unicum filium. Ergo nec
illud quod tibi pro magno praestat Deus, praeponas illi qui
praestitit; et cum tibi voluerit subtrahere, non tibi vilescat: quia
gratis amandus est Deus. Quod enim dulcius a Deo praemium, quam
ipse Deus?
5. Deus discere dicitur, cum facit ut discamus Ergo impleta
Abraham devotionis obedientia, audit a Deo, Nunc cognovi quoniam tu
times Deum (Gen. XXII, 12). Quod ita intelligitur, quod
Abraham fecerit Deus ut sibi innotesceret. Sicut quando loquitur
propheta (Christianis loquor, vel proficientibus in schola Dei; non
sunt rudia nec nova quae dico, sed vestrae Sanctitati nobiscum
usitatissima et manifestissima) quando propheta loquitur, quid
dicimus? Dixit Deus, plane dicimus. Dicimus etiam, Dixit
propheta. Et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate
invenimus. Et Apostoli sic intellexerunt Prophetas, ut dicerent,
Dixit Deus. Et alio loco, Dixit Isaias. Utrumque verum est,
quia utrumque invenimus in Scripturis. Solvat mihi christianus
quaestionem, quam modo proposui; et solvet sibi, quam paulo ante
proposui. Quomodo? Quia quod homo dicit de dono Dei, Deus dicit:
secundum illud, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X,
20), et caetera; et iterum, Ecce ego Paulus loquor vobis
(Galat. V, 2); et iterum, Christus qui in me loquitur (II
Cor. XIII, 3).
Ergo istam regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando
tortuosum videbatur, et rectum erit.
6. Expectatio ad Deum. Illum ergo omnes intueamur, ut esurientes
animas nostras ille pascat, qui esurivit propter nos; qui pauper
factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate nos ditaremur (II
Cor. VIII, 9). Opportune ad eum paulo ante cantavimus:
Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno
(Psal. CIII, 27). Si omnia, omnes: si omnes, et nos.
Non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille
a quo omnes accipimus; quia omnes ad eum exspectamus. Tempus est,
det: sed faciamus quod dixit, ut det; id est, exspectemus ad eum,
ipsum corde intueamur: quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita
oculi cordis et aures ad illum. Patente aure cordis audite magnum
sacramentum. Omnia quidem sacramenta divinarum Scripturarum utique
magna atque divina sunt: sunt tamen insigniora, magisque praecipua,
quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae caeteris aedificant
lapsos, satiant esurientes: qui non ita satiantur, ut fastidiant;
sed ut sit satietas sine fastidio, pellens inopiam, non assumens
contemptum. Quem non moveat jussus immolari unicus filius ei, a quo
promissus est? Et maxime res ita gesta, ut audivimus, intentos
animos facit ad quaerendum exponi sacramentum.
7. Scripturarum figurae rebus vere gestis inhaerent. Ante omnia
tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus, quantum
possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum
Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est
credatis sic gestum, quomodo lectum est; ne subtracto fundamento rei
gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater noster homo
erat illis temporibus fidelis, credens Deo, justificatus ex fide,
sicut Scriptura dicit, et vetus et nova (Gen. XV, 6; Rom.
IV, 3, et Galat. III, 6). Suscepit filium de Sara
uxore, jam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione,
sed secundum hominem. Quid autem de Deo non sperandum, cui difficile
nihil est: qui sic facit magna, quomodo parva; sic suscitat mortuos,
quomodo creat vivos? Si pictor eadem arte facit murem, qua elephantem
(diversa opera, sed ars una ); quanto magis Deus qui dixit, et
facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5)?
Quid difficile facit, qui verbo facit? Qua facilitate creavit
Angelos ultra coelos, ea facilitate luminaria in coelis, ea
facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra:
ea facilitate magna, qua parva. Cui ergo cuncta facillimum fuit
facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? Tales ergo
illos viros vel illos homines habebat Deus, et illo tempore tales
fecerat praecones Filio venturo, ut non solum in his quae dicebant,
sed etiam in his quae faciebant, vel in his quae illis accidebant,
Christus quaeratur, Christus inveniatur. Quidquid Scriptura dicit
de Abraham, et factum est, et prophetia est: sicut Apostolus quodam
loco dicit, Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit; unum
de ancilla, et alterum de libera: quae sunt in allegoria. Haec ergo
sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24).
8. Isaaci historia et vera est et figurativa. Jam ergo non
imprudenter dicimus quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid
significavit. Sicut et immolare filium jussus obtemperat Deo,
perducit ad locum, pervenit triduo, dimittit duos servos suos cum
jumento, pergit ipse quo Deus praeceperat; levat lignum in altare,
levat filium super lignum. Antequam veniat filius ad locum
sacrificii, portat lignum quo levandus est. Deinde cum jam pene
feriretur, sonat vox, ut parcatur: et non tamen sine sacrificio et
sine sanguine fuso receditur. Apparet aries in vepre inhaerens
cornibus, immolatur, peragitur sacrificium. Peracto sacrificio
dicitur ad Abraham: Facio semen tuum, sicut stellas coeli et arenam
maris; et obtinebit semen tuum civitates adversariorum; et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod exaudisti vocem
meam (Gen. XXII, 17 et 18). Vide ergo quando factum est,
et quando fit commemoratio facti ipsius. Quando dicit ille Aries,
Foderunt manus meas et pedes meos, et caetera. Quando peractum est
illud in Psalmo sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est,
Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et
adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius
est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 28
et 29). Si commemorabuntur, dictum est, praesignatum est
aliquando, quod fieri jam videmus.
9. Justificatio ex fide sine operibus. Videamus ergo quomodo
impletum sit, et unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum,
quod dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes.
Felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes
crediderunt, quod credidit ille qui audivit. Credidit enim Abraham
Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus
est (Jacobi II, 23). Quod credidit Deo, intus in corde, in
sola fide est: quod autem immolandum duxit filium, quod intrepidus
dexteram armavit, quod jam feriret, nisi voce teneretur, magna fides
est utique, et magnum opus: et ipsum opus laudavit Deus, cum
diceret, Quoniam exaudisti vocem meam. Quare ergo apostolus Paulus
ait, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus Legis
(Rom. III, 28); et alio loco dicit, Et fides quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Quomodo fides per
dilectionem operatur; et quomodo justificatur homo per fidem sine
operibus Legis? Quomodo? intendite, fratres. Credidit aliquis,
percepit fidei sacramenta in lecto, et mortuus est: defuit illi
operandi tempus. Quid dicimus? quia non est justificatus? Plane
dicimus justificatum, credentem in eum qui justificat impium (Rom.
IV, 5). Ergo iste justificatus est, et operatus non est; et
impletur sententia Apostoli dicentis, Arbitramur justificari hominem
per fidem sine operibus Legis. Latro qui cum Domino crucifixus est,
corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem (Id. X,
10). Nam fides quae per dilectionem operatur, etsi non sit in quo
exterius operetur, in corde tamen illa fervens servatur. Nam erant
quidam in Lege, qui de operibus Legis gloriabantur, quae fortasse
non dilectione, sed timore faciebant; et volebant se justos videri,
et praeponi Gentibus, quae opus Legis non fecerant. Apostolus autem
praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum, videret
justificatos ex fide, ut jam qui crediderant bene operarentur, non
quia bene operati sunt credere mererentur, exclamavit securus, et
ait, Quia justificari homo potest ex fide sine operibus Legis: ut
illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant, timore faciebant;
cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit in
opere.
|
|