|
1. Peccator non potest resurgere per se a peccato absque gratia.
Voce consona, corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum
deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum
rectum innova in visceribus meis. Hinc pauca quae Dominus dederit,
in ejus gratiam manifestabimus vobis. Psalmus est poenitentis,
amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo jacentis, et Deum magnis
deprecationibus urgentis, tanquam qui fuerit idoneus ad se
vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram
percutere et vulnerare cum volumus, possumus; ut autem sanetur,
medicum quaerimus; nec ita nostra potestate salvamur, ut nostra
potestate sauciamur: ita ad peccandum anima sibi ipsa sufficit; ad
sanandum quod peccatum laeserit, Dei medicinalem dexteram implorat.
Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana
animam meam, quia peccavi tibi. Ad hoc ait, Ego dixi, ut
constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima
oriri, sibique sufficere ut perdat se; Dei autem esse quaerere, et
salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis
quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10).
Hinc precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et
spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit,
ne plus pereat desperando, quam se perdidit delinquendo.
2. Confessio peccati necessaria, ut venia impetretur. Puniendum
peccatum, aut ab ipso peccatore, aut a Deo. Excusatio peccati
iniqua est et a diabolo suggeritur. Ante omnia quippe danda est
opera, ne peccemus, ne quamdam familiaritatem et amicitiam cum
peccato, tanquam cum serpente faciamus. Morsu quippe venenato perimit
peccantem, nec tale aliquid est, cum quo facienda sit amicitia: sed
si forte aut infirmum oppresserit, aut incauto subrepserit, aut
errantem ceperit, aut in errores eundo deceperit, non pigeat animam
confiteri, nec quaerat excusationem, sed sui accusationem. Nam et
inde oravit quodam in psalmo, et ait: Pone, Domine, custodiam ori
meo, et ostium continentiae circum labia mea: et non declines cor meum
in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal.
CXL, 3 et 4). Peccatum quisque suadet tibi? ante omnia
recusetur. Sed persuasum est? non excusetur, sed potius accusetur.
Nam et iste qui dicebat, Cor mundum crea in me, Deus, sic
incoepit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
Magnam misericordiam magnus peccator implorat: magnam medicinam magnum
vulnus desiderat. Ibi dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele. Cor mundam crea in me, Deus
(Psal. L, 3, 11, 12). Avertit ergo Deus faciem suam a
peccatis confitentis, et se ipsum accusantis, Deique auxilium et
misericordiam deprecantis. Avertit enim faciem suam a peccatis ejus,
non avertendo ab ipso. Cui enim dicitur, Averte faciem tuam a
peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; eidem alibi dicitur,
Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Avertit,
quando non advertit: nam si advertit, evertit. Ideo et judices in
convictos reos sententiam proferentes animadvertere dicuntur. Hoc ne
faciat Deus, id est, ne animadvertat, dicimus, Averte faciem tuam
a peccatis meis. Ne agnoscat, ignoscat. Quomodo autem nobilem
dicimus nobilem, non autem nobilem dicimus ignobilem: sic noscentem
noscentem, non autem noscentem ignoscentem. Tamen si vis ut ille
ignoscat, tu agnosce. Impunitum non potest esse peccatum: impunitum
esse non decet, non oportet, non est justum. Ergo quia impunitum non
debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. Peccatum
tuum judicem te habeat, non patronum. In tribunal mentis tuae ascende
contra te, et reum constitue te ante te. Noli ponere te post te, ne
Deus ponat te ante se. Ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam
impetret veniam: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum
meum ante me est semper (Psal. L, 5). Tanquam dicens, Quoniam
ante me est, ne sit ante te; et quia ego agnosco, tu ignosce. Ergo
peccatum aut a te punitur, aut a Deo: sed a te sine te, a Deo
tecum. Te ergo habeat punitorem, ut tu Deum habeas defensorem.
Dic: Ego feci. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam
meam, quoniam peccavi tibi. Ego, inquit, dixi. Ego non quaero ad
excusationem peccati, quis de me peccaverit, aut quis me peccare
compulerit. Non dico, Fortuna fecit. Non dico, Fatum hoc
voluit. Postremo non dico, Diabolus fecit. Nam et ipse diabolus
suadendi habet potestatem, postremo terrendi; graves etiam, si
permissus fuerit, molestias inferendi: a Domino deprecanda virtus
est, ne illecebrosa capiant, aut ne dura confringant. Donet nobis
contra illecebras et minas inimici, duas virtutes, continere et
sustinere: continere libidines, ne prospera capiant; sustinere
terrores, ne adversa confringant. Et cum scirem, inquit, quia nemo
potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21).
Hinc ergo dicebat, Cor mundum crea in me, Deus; et, Vae his qui
perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Neminem ergo
quaeras accusare, ne accusatorem invenias, a quo te non possis
defendere. Nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur,
gaudet: et vult omnino ut accuses illum; vult ipse ut a te ferat
qualem volueris criminationem, cum tu perdas confessionem. Contra
hujus astutiam exclamat ille, Ego dixi, Domine. Sine causa mihi
insidiatur inimicus; novi astutias ejus: captat linguam meam, vult ut
dicam, Diabolus fecit. Ego dixi, Domine. His ergo versutiis
seducit animas, et a medicina confessionis avertit; aut persuadens eis
ut se excusent, et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia
jam peccaverunt, ut nunc desperent, et omnino se ad veniam posse
pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis, quia cito Deus totum
ignoscit, ut sese homo non corrigat.
3. Et desperatio et spes impoenitentiae ac perditionis causa.
Videte quanta sint, adversus quae vigilare debeat cor poenitentis.
Ne se excusando alterum accuset, veniat ei in mentem, Ego, dixi,
Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ne
desperando pereat, ut quoniam peccavit, et graviter peccavit, putet
se jam non posse sanari; et donet se libidinibus, trahendum omnibus
cupiditatibus. Facit quidquid libet, quamvis non liceat. Et si non
facit, ibi non facit, ubi homines timet. Omnino animo quodam
gladiatorio, quoniam vitam desperat, quidquid potest facere ad
satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tanquam devotus ad
victimam. Tales desperatione pereunt. Contra istos pro his, id est
contra tales cogitationes eorum, vigilans Scriptura dixit: In
quacumque die conversus fuerit iniquus, et fecerit justitiam, omnes
iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21, et
XXXIII, 14, 15). Rursus recreata anima, si his verbis
crediderit, a desperationis malo, inveniet aliam foveam, ut quae
desperatione perire non potuit, spe pereat. Et quis est qui spe
pereat ? Ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: Jam Deus
veniam promisit omnibus avertentibus se a peccatis, in quacumque hora
conversi fuerint, omnes iniquitates eorum obliviscetur: ergo faciam
quidquid volo; quando voluero convertam me, delebiturque quod fecero.
Quid dicemus? quia non quando se converterit, curat Deus
poenitentem? dimittit Deus omnia peccata praeterita? Si negamus,
indulgentiae divinae contradicimus: verbis denique propheticis
obviamus, divinis eloquiis repugnamus. Non est hoc fidelis
dispensatoris.
4. Non differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona,
praeter vitam. Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo
laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa
venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant habenas ad
peccandum : feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati.
Itane vero vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret
adversus male sperantes? Audi ejus vigilias adversus malam et
perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die
in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae
disperdet te (Eccli. V, 8 et 9). Quid est ergo, maligne
sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus
locus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via
recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male
desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus,
omnes iniquitates ejus obliviscar. Male sperare coeperas, audisti,
Ne tardes converti ad, Dominum, neque differas de die in diem.
Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis?
Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam.
Plane dabit, quando te converteris; sed quare te non convertis?
Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris,
dabit; sed ipsum quando quando est? Quare non hodie est, quare non
cum tu me audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas? Clamor
meus sit adjutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare non
hodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mihi Deus
promisit. Cras tu tibi promittis? Aut si forte, si mihi legis de
libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic
tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo
posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne
differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus? Sed videlicet
homo sapiens times ne plus habeas biduo bonae vitae. Si erit crastinus
dies, sit et hodiernus; et biduum sit. Si enim non erit crastinus
dies, hodiernus securum te inveniet: si autem erit crastinus, addetur
hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam, et non times habere
malam vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris,
quare non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola
vita erit, quae in te mala incurrit. Qualem vestem quaeras, si
interrogem te, Bonam respondes; qualem villam, Bonam; qualem
conjugem, Bonam; quales filios, Bonos; qualem domum, Bonam;
solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam, et inter
omnia bona tua solam vis vitam malam. Nam omnia illa quae bona
requirebas, vestem, domum, villam, et caetera, paratus es dare pro
vita tua. Si tibi quisquam dixerit, Aut da mihi omnia bona tua, aut
aufero vitam tuam: paratus es omnia bona tua dare, et illam etiam
malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua etiam mala das
omnia bona? Ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne inveniat
damnatio.
Post sermonem.
5. Verbum Dei ministrantes presbyteri. Exhortamur Charitatem
vestram, ut impigre et vigilanter verba Dei ministrantibus presbyteris
vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas,
quam auditis per quemlibet loquatur; et nemo est major in vobis, nisi
qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more, et vos
facite ex amore.
|
|