|
1. Jucunditas piorum in Deo etiam in hac vita.---Jucundabitur
justus in Domino, et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti
corde. Hoc certe voce et ore cantamus. Haec verba Domino dixit et
conscientia et lingua christiana, Jucundabitur justus in Domino, non
in saeculo. Lux orta est justo, dicit alibi, et rectis corde
jucunditas (Psal. XCVI, 11). Quaerens unde jucunditas, hic
audis, Jucundabitur justus in Domino. Lux orta est justo, dicit
alibi; et alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones
cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Quid nobis indicitur? quid
donatur? quid jubetur? quid datur? Ut jucundemur in Domino. Quis
jucundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc
in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu
sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem, non per speciem
(II Cor. V, 6, 7). Tunc ad speciem veniemus, quando
implebitur quod item Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus,
et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei
erimus, quando eum videbimus sicuti est (I Joan. III, 2).
Tunc ergo magna et perfecta jucunditas, et tunc plenum gaudium, ubi
jam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen etiam nunc, antequam res
ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, jucundemur in
Domino. Neque enim parvam jucunditatem habet spes, cujus postea erit
res. Et in istis temporalibus rebus, in jucunditate, non Domini,
sed saeculi, nonnulli multa amant, et ad ea quae amant, nondum
pervenerunt: et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi
gratia, amas pecuniam; non amares, si non sperares: amas uxorem,
non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio
habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab
animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur
absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod
Deus est, minus agit, et valde infra est; et necesse est plus
inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum
viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in
spe amamus. Ideo jucundabitur, inquit, justus in Domino. Et
continuo, quia nondum videt, et speravit in eo.
2. Deo nunc propinquamus humilitate et charitate. Habemus tamen
primitias Spiritus, et aliunde fortasse, ei quem diligimus,
propinquamus; et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc, etsi
renuiter, praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque
enim Deus, quem jubemur diligere, in quo jubemur jucundari, aurum
est, aut argentum est, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista
solis est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de terra
resplendet luce perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est.
Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare
(Joan. IV, 22). Non in loco aliquo corporis, quia non est
corpus: non tanquam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes
te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia
respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII,
6); humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa
a longe cognoscit, humilia longinquius debet advertere. Si ab
excelsis celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat;
quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus longe celsitudo
secessit? Non ita est. Excelsus est enim Deus, et humilia
respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus omnibus his qui
obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Noli ergo quaerere
montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te,
longe secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de
longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos
levare audebat ad coelum (Luc. XVIII, 13), et jam secum
habebat qui fecerat coelum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a
nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu
facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in
proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5 et 6).
Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est (I Joan.
IV, 8). Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis
tuae, et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est Deus?
Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione comprehenderis, non
est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut
aliquid gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi, Putas
quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus?
Ineffabile bonum, bonum beneficum, bonum bonorum omnium creatorem.
Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum
dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo
habes quidquid aliud habes.
3. Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creaturae
est peccatum. Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes
quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat
me peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non
te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum.
Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra
licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam
peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas,
illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato
vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum est multum bibere, quare
vinum instituit Dominus? Si peccatum est aurum amare, amator sum
auri, non Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod
amare malum est? Sic caetera quae amas male, in quibus est omnis
luxuria, ubi committuntur multa flagitia: attende, inspice,
considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non
est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, quare
Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non
esset quod ego amarem; non institueret creaturam, quam me jubet non
amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere
posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet
tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo
vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus
deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et
nolles faceret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum est: sed
alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia
spiritualia bona, alia temporalia bona: omnia tamen bona, quia bonus
fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur,
Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Bonum aliquid te
fecit Deus, sub se fecit aliquid inferius et sub te; sub alio es,
super aliud es: noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius
bonum. Rectus esto, ut lauderis: quia laudabuntur omnes recti
corde. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res quas in
usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte
fruens bono superiore.
4. In eos qui creaturam Deo praeponunt. Nunc audi, et discute
ipsas agnitiones tuas: et interroga te qui tractas, et res quas
tractas. Ecce si in negotio tuo argentum praeponas auro, si plumbum
argento, si pulverem plumbo; nonne ab omnibus sociis tuis, si forte
negotiator es, dementissimus judicaberis, et ab eorum societate
seduceris, dicerisque damnosus, et forte etiam toto capite sanandus?
Quid aliud enim dicerent omnes socii tui, cum dixeris: Carius est
argentum auro, aut melius est argentum auro? Nonne haec clamabunt:
Insane, deciperis; quid pateris, quando praeponis argentum auro?
Et nemo tibi dicet: Quid pateris, quando praeponis aurum Deo?
Quomodo, inquit, praepono aurum Deo? Si enim per quamdam dementiam
praeposuero argentum auro, ideo demens dicor, quia de duabus
speciebus, quas ambas video, quas ambas intueor, quas ambas manu
contrecto, praepono viliorem cariori: aurum Deo quomodo praepono?
aurum video, Deum non video. Nec hinc te excusabis. Quare amas
argentum? Quia carum est, quia caro valet. Quare plus aurum? Quia
carius est. Argentum carum, aurum carius: Deus ipsa charitas est.
5. Fides ab omnibus, etsi forte non videtur, diligitur. Ecce
aliquid dicam muneris Dei, ut citius te convincam, quomodo praeponis
aurum Deo; quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non
videaris praeponere, quia velit nemo praeponere rem quam videt ei rei
quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? fides
argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? coelum
est? Nihil horum est, et tamen aliquid est. Non tantum aliquid
est, sed magnum est aliquid. Interim non loquor de fide illa
superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini tui,
respondens ex fide verba fidei: interim hanc submoveo paulisper. De
illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur: non quam magnam tibi
imperat Deus tuus, sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia
et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem
serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem
imperat Deus tuus. Quid est fides ista? Certe eam non vides: si
non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco
quod videas. Dicebas: Quomodo aurum Deo praepono? aurum video,
Deum non video. Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius
est, fidem vides; sed quando exigis, vides illam; quando de te
exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis clamas, Redde fidem
quam promisisti: clausis oculis clamas, Nihil tibi promisi. In
utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem
perdere: quod exigis redde.
6. Fides in servo honoratur. Servum tuum manumittendum manu ducis
in Ecclesiam. Fit silentium, libellus tuus recitatur, aut fit
desiderii tui prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in
omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas
praemio libertatis: quidquid potes, facis; facis liberum, quia non
potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo
convincit te: dicit tibi in corde tuo, Duxisti servum tuum de domo
tua ad domum meam; vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam:
tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes; promitto tibi
quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio
sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra
me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An
forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem
habeas, quem dicis, Comparavi; et ego non sum dignus, qui servum
fidelem habeam, quem creavi? Haec tibi loquitur Dominus tuus intus,
ubi non audit, nisi tu; et ipse tibi loquitur, qui vera loquitur.
Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas
in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, et
totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non
tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus.
Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci
te; cum ex te sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas
servum tuum, frangis tabulas ejus : Deus non frangit tabulas tuas.
Tabulae tuae Evangelium sunt ubi est sanguis, quo comparatus es:
manent, quoti die recitantur, admoneris conditionis tuae, comme
moratur tibi pretium tuum.
7. Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine. Si tibi
servus tuus, quem manumittis, fidem non exhiberet, nec se
manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in
domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi
non servas? Nescis quia emi te? nescis quia sanguinem meum pro te
numeravi? Clamas quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus:
Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt:
Verum dicit. Si tibi auderet respondere sic invehenti et clamanti
ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te,
sanguinem pro me dedisti? quando me emisti, nec saltem te
phlebotomasti. Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas
pecuniam tuam, ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te
convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo
exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti, non utique
sanguinem, sed nummum, vel aurum: ego quid dederim, recolis.
Tabulas tuas lege, si non recolis; lege pro te mortem Salvatoris,
lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens
vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere: plus
est quod tibi dicit Dominus tuus: non de me vivente sanguis expressus
est, sanguine meo te emi; addo, Morte mea te emi. Quid habes quod
dicas? Redde fidem Domino tuo, quam exigis a servo tuo. Vides
aurum, vides et fidem: non exigeres, si non videres; non laudares,
si non videres; non libertate donares, si non videres: sed aurum
oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt
cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic
fidei, quam tibi imperat Dominus tuus, praeponis aurum, et
commendatum non reddis, et dicis, Nihil mihi dedisti: aut ei cui non
commendasti, dicis, Redde quod tibi commendavi. Non das quod
accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire, sic tolle, et
exaggera tibi lutum. Quid premis, dicendo, Da, quod non
commendasti; negando quod commendatum accepisti? Tolle, collige
lucra damnosa: ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti; arcam
cordis discute, fidem perdidisti.
8. Jucunditas in Deo, et in aeternis bonis quae dedit. Rectus
corde qui laudat flagellum patris.---Redi ergo, si sensisti
aliquid, si crubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti:
redi, delectare in Domino, jucundare in Domino. Jucundare in iis
quae jussit Dominus, ut jucunderis in Domino. Jucundare in fide,
jucundare in spe, jucundare in charitate, jucundare in misericordia,
jucundare in hospitalitate, jucundare in castitate. Haec omnia bona
sunt, thesauri interioris hominis; gemmae, non arcae tuae, sed
conscientiae tuae. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio
possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exis
et rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid
tibi acciderit in hoc saeculo, et laudans flagellum Patris, cujus
exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a
disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid
tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem
tuum, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat?
Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam
esses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut esses; et jam te
existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque
despiciet? Despexit, inquis: jam oravi, non me audivit. Quid, si
hoc petebas, quod malo tuo accepisses, si accepisses? Ploravi ante
illum, et non mihi dedit. O puer insensate, in quo plorasti? Ut
acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem
terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exoptabas et petebas, et
pro qua plorabas, praecipitaret te? Jamdudum loquebar de servo tuo,
nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus
parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis?
Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio
facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi
servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum. Omnia
quae habes, et domum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in
agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum plorantem.
Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia
non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc
tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et non accipis.
Forte enim te inopia erudiet, copia corrumpet. Quaeris tu copiam
corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte
Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi
quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege.
Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis,
exaudivit iratus (Exodi XVI): Paulum dicentem, Tolle a me
stimulum carnis, non exaudivit propitius (II Cor. XII,
7-9).
9. Delectatio piorum in Deo amissis terrenis rebus. Ideo delectare
in Domino, jucundare in Domino, non in saeculo. In Domino enim
jucundabatur ille, qui cum perdidisset totam jucunditatem saeculi,
remansit ei Dominus, in quo jucundaretur: remansit ei in ira simplex,
perfecta et immutabilis jucunditas cordis ejus. Quae habebat
possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa
calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat,
haesit in illo in quo pendebat. Ecce enim quid sit in Domino
jucundari. Dominus dedit, Dominus, vide jucunditatem, Dominus
abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se
obtulit; jucundatur in Domino. Ergo, Dominus dedit, Dominus
abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum (Job I, 21). Quare displiceat servo id quod placuit
Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora
perdidi, quidquid habui perdidi: a quo habeo, non perdidi. Perdidi
quod dederat; eum non perdidi, cujus ipse sum. Delectatio mea ipse,
divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite
deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quae infra
se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura.
10. Usus auri quis malus, quis bonus. Quid accusas qui dedit
aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi
Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro; orna potius aurum:
honorem vis, decus vis ab auro; decus praesta auro, ne sis dedecus
auri. Aurum habet scortator, fornicator, luxuriator: edit
pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus; esurientibus
pauperibus non donat: non est decus auri. Nonne qui recte attendit
hoc, dicit, Doleo aurum quod in illum incurrit; o si ego illud
haberem! Et tu aurum si haberes: modo enim dicis, Doleo aurum quod
in istum incurrit; o si ego illud haberem! quid faceres? Peregrinos
susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem.
Bona loqueris antequam habeas: vide loquaris quando habueris. Si sis
talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vero sic uteris auro, quia plus
diligis eum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens,
inferioribus recte utens; et delectaberis in Domino, justus in
Domino jucundaberis. Non erit in te accusatio Creatoris, sed erit
gratiarum actio Redemptoris.
|
|