|
1. Propheta utens optantis figura, visionis suae certitudinem
significat. Audivimus, et contremuimus, quod in voce Psalmi est
prophetatum. Ait enim: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit
cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Non dubito,
fratres mei, quod omnium vestrum corda concussa sint, nec cujusquam
conscientia sub his verbis intrepida steterit. Quis enim gloriabitur
castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?
Ac per hoc cum Scriptura dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic
pereant peccatores a facie Dei (Prov. XX, 9), quis non
contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo faciemus, aut
quae spes nobis est? Neque enim frustra haec cantantur; aut vero cum
haec dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura
praevidet. In verbis quidem figura optantis apparet, sed intelligitur
praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura Prophetarum
tanquam in praeteritum facta narrantur, cum futura praedicantur: ita
quaedam tanquam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelligunt quod
audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Longe autem ante
nativitatem Dominicae incarnationis, isti Psalmi dicti atque
conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine
Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David
regem, cujus tempore hi Psalmi cantati sunt, fuit. Dominus autem
dixit, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Ipse enim
est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia: sed ipse implens
Prophetas, in carne se esse venturum per eos praedixit. Ad ejus
autem incarnationem pertinet passio. Neque enim potuit pati illa quae
in Evangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili, quam
gerebat. Et ibi utique legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui
crucifixerunt eum, vestimenta ejus diviserunt sibi, et cum invenissent
in eis tunicam desuper textam, noluerunt eam conscindere, sed sortem
super eam miserunt; ut ad quem perveniret, integra perveniret (Id.
XIX, 23, 24): qua significabatur charitas, quae dividi non
potest. Haec ergo cum in Evangelio jam facta narrentur, longe ante
multos annos in Psalmo cum futura praenuntiarentur, tanquam gesta et
transacta cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos,
et dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et
inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19). Omnia tanquam
praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. Sicut ergo in verbis
praeteriti temporis futura facta significantur; sic in figura optantis
praenuntiantis mens intelligenda est. Sic et de Juda Domini
traditore, tanquam optat ei propheta, quod venturum esse praedicit.
Et de ipsis Judaeis, Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in
venationem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23). Quod de
his praedictum esse sine dubitatione exponit: sicut de Juda quae sub
eadem figura praenuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat (Act.
I, 20).
2. In figura Prophetae optantis, intelligenda divini decreti
approbatio. Nec sine causa ea quae futura sunt, tanquam transacta
dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut jam pro factis habeantur; et
tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse
venturum: nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens, nisi nobis
non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque
constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam propheta,
nomine Agabus, praediceret apostolum Paulum in Jerusalem a Judaeis
multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito
fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid
facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum
alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu
Christi (Act. XXI, 13, 14). Atque ita cum viderent
fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt,
Fiat Domini voluntas. Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas
Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem
suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et
Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere,
et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.
3. Quibus modis Deus ad poenitentiam sollicitat. Flagellum Dei,
admonitio nostra est. Poenitentia infructuosa, et fructuosa. Quid
ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus,
et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla
dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos
veniat: non quia non erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus
venturum esse praedictum est. Propterea se judex venturum minatur, ut
non inveniat quos puniat, cum venerit. Propterea illud cantant
Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens
ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per
Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod
patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere
volentis, ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent
quando narrantur, quae quisque gravia valde patitur in hac vita: in
comparatione autem aeterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo
nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino.
Omnia ista, fratres, quae in hac vita infliguntur a Domino,
admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. Veniet autem ignis
aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt,
Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 41). Tunc acturi sunt quidam poenitentiam.
Nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: Dicent intra se,
poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, Quid nobis
profuit superbia? et quid divitiarum jactantia contulit nobis?
Transierunt omnia illa, tanquam umbra (Sap. V, 3, 8, 9).
Erit enim ibi poenitentia, sed infructuosa: erit ibi poenitentia,
sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa
poenitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem
Scripturae. Nam ad vocem praesentis judicis, sine causa poenitebit
te. Tunc jam ille sententiam dicturus est: et non erit quod
reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante
sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te:
quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim
latro pendens cum Domino, credidit in Christum (Luc. XXIII,
40-43), quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt
Judaei mortuos suscitantem, non contempsit latro secum in cruce
pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino, Non me
permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi
dedisti; aut, non ostendisti quid appeterem, quid vitarem.
Videte quia non tacet, videte quia differt, videte quia blanditur,
hortatur, minatur. Constituit verbum suum in sublimitate; per totum
mundum recitatur universo humano generi. Non est qui jam dicat,
Nescivi, non audivi. Impletur quod dictum est in Psalmo, Nec est
qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Modo ergo
calor ejus in verbo ejus est: mutare modo a calore ejus, et non
deflues sicut cera ab igne ejus.
4. Judicii futuri fides tot aliis praedictionibus impletis firmatur.
Martyrum sanguis, semen. Nam illud, fratres mei, venturum est
aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores,
quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non venerunt
tanta, quanta praedicta sunt ; desperemus et illud aliquando
venturum: si autem omnia quae de Ecclesia futura praenuntiata sunt,
jam videmus exhibita, et caecorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus
etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per
totum orbem terrarum, dicebatur a paucis, et ridebatur a multis.
Modo jam impletum est, quod tanto ante praedictum est: diffusa est
Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum promissum est
Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII,
18). Venit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in
Christo jam omnes gentes. Praedicta sunt schismata, et haereses
futurae: videmus illa. Praedictae sunt persecutiones: factae sunt a
regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi
repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit
seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis:
crediderunt et qui persequebantur. Praedictum est etiam quia ipsa
idola evertenda essent per nomen Christi: nam et hoc invenimus in
Scripturis. Ante paucos annos Christiani illa legebant, et non
videbant; adhuc futura illa exspectabant, et sic abierunt: non illa
viderunt, sed tamen credentes quod futura essent, cum fide abierunt ad
Dominum: nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quae ante
praedicta sunt de Ecclesia, videmus impleta: solus dies judicii non
est venturus? Ipse solus praenuntiatur, et non veniet? Usque adeo
sumus duri et lapidei cordis, ut legamus Scripturas, et videamus
omnia prorsus ad litteram evenisse quae scripta sunt, et de his quae
remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet, ad ea quae jam
nobis exhibita videmus? Tam plura Deus ostendit, et de residuo nos
fraudaturus est?
Veniet judicium redditurum pro meritis, bonis bona, malis mala.
Boni simus, et securi judicem exspectemus.
5. Deus et justus et misericors. Fratres mei, maxime nunc dicentem
me audite. Nolo tecum computare praeterita: ab hodierno die te muta,
cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus
Deum misericordem, ut non sit justus. Alii rursus quasi praefidentes
de justitia sua, sic volunt justum, ut nolint misericordem. Utrumque
se exhibet Deus, utrumque praestat; nec misericordia ejus praescribit
justitiae, nec justitia ejus aufert misericordiam. Misericors et
justus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus,
dat veniam confitentibus. Unde probamus quod justus est? Quia
venturus est dies judicii, quem modo differt, non aufert; et cum
venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddatur
aversis, quod reddetur conversis? Fratres, justum videtur vobis, ut
ibi ponatur Judas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur,
si se correxisset. Sed de venia desperans, potius sibi collum
ligavit, quam Regis clementiam supplicavit.
6. Mutato reo judex mutatur. Itaque, fratres, sicut dicere
coeperam, non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum
dicamus, non erit, cum venerit judicare. Cogitet unusquisque peccata
sua, et modo illa emendet, cum tempus est. Sit fructuosus dolor,
non sit sterilis poenitudo. Tanquam hoc dicit Deus: Ecce indicavi
sententiam, sed nondum protuli; praedixi, non fixi. Quid times,
quia dixi, Si mutaris, mutatur? Nam scriptum est quod poeniteat
Deum (Gen. VI, 6). Numquid quomodo hominem, sic poenitet
Deum? Nam dictum est, Si poenituerit vos de peccatis vestris,
poenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram vobis (Jerem.
XVIII, 8). Numquid quasi errantem poenitet Deum? Sed
poenitentia dicitur in Deo mutatio sententiae. Non est iniqua, sed
justa. Quare justa? Mutatus est reus, mutavit judex sententiam.
Noli terreri. Sententia mutata est, non justitia. Justitia integra
manet: quia mutato debet parcere qui justus est. Quomodo pertinaci
non parcit, sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiae, qui dator
est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat
lex, absolvit te qui dedit legem. Imo non absolvit: nam absolvere
est innocentem judicare: donat potius peccata converso. Omnes enim
sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi:
omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato: et erimus securi,
cum audierimus, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie Dei.
7. Peccator pereat, ne homo pereat. Certe, fratres, modo pereant
peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant juste vivere,
peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator,
duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In
his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fecit, alterum
horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo
fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Pereant
peccatores a facie mea? Hoc tibi dicit Deus: Pereat in te quod tu
fecisti, et servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore
verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut diximus jamdudum,
quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore
ejus. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu
ferventes (Rom. XII, 11). Ergo pro facie Dei, tibi pone
interim Scripturam Dei: liquesce ab illa; poeniteat te, cum audis
haec de peccatis tuis. Cum autem te poenitet, et cum te ipsum
excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrymae currunt, nonne cerae
tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo
ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum
timeas: tantum non sicut fumus deficias.
8. Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt. Nam utrumque
habes ibi positum: forte non sine causa, quia est etiam distantia
peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psalmus: Sicut
deficit fumus, deficiant; et sicut fluit cera a facie ignis, sic
pereant peccatores a facie Dei. Qui sunt, qui sicut fumus
deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed
defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se,
extollit se tanquam in coelum: sed quanto fit superior, tanto facilius
evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est
fumus igni proximus, et terrae proximus; nondum sic evanuit, nondum
sic est dispersus in ventos: tanto autem attenuatur, evanescit, et
disperit, quanto se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se
erigit contra Deum, quomodo fumus contra coelum; restat ut ita
deficiat, et tanquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus
intereat; quemadmodum disperit fumus elatus, tumida, non solida
magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes
quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo poenam,
fratres, ante omnia detestamini, nec defendatis peccata vestra: et si
adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite
pectora vestra, ut et ipsa quae remanserunt, non fiant. Conamini non
facere, et si fieri potest, nulla facite: si autem fieri non potest
ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim
respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere, et
quantum adjuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere
invento et in conatu comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere
affecta, non deficere. Si non te invenit dies ultimus victorem,
inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.
9. Misericordia Dei, quanta erga hominem. Est autem misericordia
Dei abundantissima, et larga ejus benevolentia, qui nos sanguine
Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam
ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem
suam creavit. Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem
mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti
sumus: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto
pretio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati,
innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio
redemit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat: sed emit
quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non
contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nobis tantum de
ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata
nostra; nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram
esse misericordiam, ut ei conjungatur iniquitas. Numquid enim et eos
qui nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et
duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata
sua, ibi constituturus est, ubi constituit sanctos martyres, ubi
constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles
suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate,
modestia, humilitate, eleemosynas facientes, ignoscentes quod a
quoquam perpessi sunt? Talis est enim via justorum, talis est via
sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem, nec
illum parentem, nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis
viventes, et ad haereditatem aeternam properantes, non laeso patre,
non laesa matre, datur unicuique haereditas.
10. Duo parentes ad vitam, et duo ad mortem. Quia duo parentes
nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam.
Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui
nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui
me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit.
Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei;
quia et istud munus non est alterius, sed Dei: et tamen, fratres,
quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Praecessores genuerunt sibi
successores: numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed
tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem
pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant: generant autem ad vitam
aeternam, quia et ipsi aeterni sunt. Et habemus haereditatem
promissam a Christo vitam aeternam. Secundum quod Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), nutritus crevit,
passus, mortuus et resuscitatus accepit haereditatem regnum coelorum.
In ipso homine accepit resurrectionem et vitam aeternam, in ipso
homine accepit: in Verbo autem non accepit; quia incommutabiliter
manet ab aeterno in aeternum. Quia ergo accepit resurrectionem et
vitam aeternam caro illa, quae resurrexit et vivificata ascendit in
coelum, hoc nobis promissum est. Ipsam haereditatem exspectamus,
vitam aeternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in
coelo est, membra adhuc in terra sunt: nec caput solum accepturum est
haereditatem, et corpus relinquetur: totus Christus accepturus est
haereditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra
ergo Christi sumus, speremus haereditatem: quia cum omnia ista
transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc
malum evasuri quod non transibit; aeterna sunt enim utraque. Non enim
aliquid aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis.
Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, haereditatem sempiternam
sine fine promisit sanctis; sic ignem aeternum minatus est impiis. Si
quod promisit nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.
|
|