|
1. Doctorum officium periculosum, auditorum securior conditio.
Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus: hinc
vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexterae
meae, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti
me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adjuvet
misericordia et gratia sua me loquentem, vos judicantes. Quanquam
propter commoditatem depromendae vocis altiore loco stare videamur;
tamen in ipso altiore loco vos judicatis, et nos judicamur. Doctores
dicimur, sed in multis doctorem quaerimus: nec volumus nos haberi
magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso dicente,
Ne velitis dici magistri; unus est magister vester Christus
(Matth. XXIII, 10). Periculosum ergo magisterium;
discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit,
dabis gaudium et exsultationem (Psal. L, 10). Securior est
enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et
audit eum, et guadio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III,
29).
2. Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga
doctores officium. Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate
personam, videte quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos
(I Cor. II, 3). Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et
vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus.
Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed
tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo
nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri
fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum
Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo non
offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 1 et 2). Quis
autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in
verbo non offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est)
non offendit, patitur tamen et timet ne offendat. Oportet ergo vos
esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut
in eo quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos,
sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem, ipsum
pro nobis oretis.
3. Scripturae sanctae ad infirmitatem parvulorum aptatae.
Scripturae sanctae sunt, veraces sunt, inculpatae sunt. Omnis
Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum,
ad exhortationem, ad doctrinam (II Tim. III, 16). Nihil
est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non
intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti
sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam
dimittimus: non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta,
ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem
Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper
spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego
autem carnalis sum (Rom. VII, 14). Cum sit ergo illa
spiritualis, tamen saepe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed
non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire,
sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet,
blanditiis consolatur, lacte nutrit: omnia parvulo facit; sed optat
ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum: melius enim
ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi
ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens
filios suos (I Thess. II, 7). Apostolus vero, germano et pio
charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et
matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem,
sed non filios suos: item sunt matres nutricibus dantes, non foventes
filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo
ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud vos.
4. Auditores quinam carnales, quinam spirituales. Sed dicis:
Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset apud
illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi,
non escam; neque enim poteratis: sed nec nunc quidem adhuc potestis;
estis enim adhuc carnales (I Cor. III, 1, 2). Quos
carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non
abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo: non vult tamen eos
esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo: optat esse
spirituales, omnia dijudicantes, et qui a nemine dijudicentur.
Animalis enim homo, sicut ipse dicit, non percipit quae sunt
Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non scire potest, quoniam
spiritualiter dijudicatur. Spiritualis dijudicat omnia; ipse autem a
nemine dijudicatur. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter
perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos (I Cor.
II, 14, 15, 6)? Quid enim opus est te loqui homini
perfecto? Sed quaere in quo perfectus sit. Forte enim non invenio
perfectum cognitorem, sed jam invenio perfectum auditorem. Est ergo
perfectus et auditor, mente jam capax, cui solidus cibus nullam faciat
perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et
laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene
audientes, bene dijudicantes: apud istos non laboro. Aut enim
carnalis invenior, et misericorditer mecum agit : aut capit quod
dico, et congratulatur mihi.
5. Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli,
periculosum; mentiri, exitiosum. Ecce nunc suscepi verba psalmi quem
modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meae. Da carnalem
auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana,
apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam
voluntatem, et quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hoc
putaverit, nunquam intelligit. Qui enim intelligit, verum
intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc
putaverit homo carnalis, quia Dei natura atque substantia distincta
membris est, determinata forma, circumscripta quantitate manens loco,
quid cum illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si
dixero, Ita est: ille quasi capit; sed ego decipio. Non possum
dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo,
de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo
manum meam, desiderium meum. Non est res levis de tali mentiri. De
tali falli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri
exitiosum est et perniciosum. Non omnis qui mentitur, fallitur. Si
autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur: et si hoc
dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet
illi non falli, qui noluit mentiri.
6. Carnalis de Deo cogitatio. Si ergo, ut dixi, parvulus ille
noster talem crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis
membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter
manentem, localiter se moventem, juxta id quod dicitur, Quo ibo a
spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu
illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII,
7, 8): si in coelo ipse, si in terra ipse, si in inferno adest;
quid facit modo ille parvulus? Si audit, quaerat cum Samaritana
montes et templa quo vult ire ad Deum, ad Jerusalem, ad montem
Samariae (Joan. IV, 20): non ad templum visibile, non
festinet, non quaerat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit
templum, et ad illum veniet Deus. Non contemnit, non refugit, non
dedignatur: imo dignatur. Si non dedignatur, audi pollicentem:
audi interim promittendo dignantem, non minando dedignantem.
Veniemus, inquit, ad eum, ego et Pater. Ad eum quem supra dixit
dilectorem suum, obeditorem praeceptorum suorum, custodem mandati
sui, amatorem Dei, amatorem proximi sui. Veniemus, inquit, ad
eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23).
7. Cor fidelis templum non angustum Deo. Timor habet angustias,
amor latitudinem. Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit
templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si
coelum coeli non sufficit tibi (II Par. VI, 18). Et certe
templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).
Nos enim, ait alio loco, templum Dei vivi sumus. Et hoc unde
probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriptum est, inquit, Habitabo
in eis. Si tibi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te,
quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris,
omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis
recipiens magnum, cujus adventui domus tua paupercula non sufficeret.
Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui: non te
angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias,
quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in
eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo (II
Cor. VI, 16). Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor
tormentum habet, ergo angustias habet: ac per hoc amor latitudinem
habet. Vide latitudinem charitatis: Quoniam charitas Dei diffusa
est, inquit, in cordibus nostris (Rom. V, 5).
8. Dilatatio cordis ex charitate, quae et arrha dicitur et pignus.
Arrha et pignus quo differant. Sed tu ei quaerebas locum. Ipse
inhabitator dilatet: Diffusa est enim charitas in cordibus nostris,
non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si
diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est (I
Joan. IV, 8); ecce jam ex quantulocumque pignore deambulat Deus
in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cujus pignus tale
est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, quam qui
habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt.
Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus
enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est,
pignus aufertur. Jam multos vestrum intellexisse non dubito. Non
video, sed ex collocutione, quia loquimini ad alterutrum, sentio eos
qui intellexerunt, velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo
planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi
gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum
reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod
reddideris habebit, tu pignus recipies: non enim habebit ambas res.
9. Charitas verius arrha quam pignus dicitur. Quid ergo, fratres?
Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum
suum, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit,
auferendum est nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit.
Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi
gratia, praeparas dare pro ea re quam tenes bonae fidei contractu, de
ipso pretio das aliquid; et erit arrha, non pignus; quod sit
complendum, non quod auferendum. Jam ergo intellige. Si invenio
dilectorem, habet arrham, et ex arrha desiderat plenitudinem. Arrham
ipsam consideret: hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam
cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de
plenitudine illa quam non videt, interroget: ne forte aliud in
plenitudine desideret, quam est in eo quod accepit. Forte Deus aurum
daturus est, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit.
Metuendum est ne tu pro auro plumbum desideres. Aspice ergo arrham;
si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus charitas est.
10. Fons charitatis summum bonum. Inde habemus aliquid, inde
adspersi sumus, inde irrorati. Cujus ros talis est, qualis fons?
Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo: Quoniam
apud te est fons vitae. In rore isto natum est desiderium, in fonte
satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum in
tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ea Dei
beneficia, quae donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis
dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dictum est,
Domini est salus (Psal. III, 9).
11. Bona piis propria. Sed ait idem ipse psalmus, Homines et
jumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia
tua, Deus (Psal. XXXV, 10, 8, 7). Tam multiplicem
misericordiam habes, ut non tantum ad homines, verum etiam ad jumenta
perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri
super bonos et malos, et pluas super justos et injustos (Matth. V,
45). Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius
accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod
sequitur. Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies,
Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adjunxit et
ait, Filii autem hominum. Quid ergo paulo ante dixisti? Homines
non erant filii hominum? Homines, inquit, et jumenta salvos facies,
Domine: filii autem hominum. Quid ergo? filii hominum sub tegmine
alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum jumentis. Quare ergo isti et
illi homines? Annon etiam homines filii hominum? Profecto et homines
filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui
non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam: homo filius
hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo
omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quaerunt salutem cum
jumentis qui moriuntur, et non victuri moriuntur: et non quaerunt
salutem cum filiis hominum, ut nunquam moriantur?
Eliquata est ista distinctio. Illi pertinent ad homines, isti filii
hominum ad Filium nominis.
12. Homines et filii hominum unde distincti. Quid ergo sequitur?
Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero,
ecce spes: sed quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24).
Futura ergo quae promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab
ubertate domus tuae. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra
corporis quaerebat in Deo, sic in ejus ebrietate cogitet satietatem,
non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus
tamen, cogitet quod potest, si majora non potest, non recedat de
sinu, tamen crescat. Sequamur, et qui possumus, quantum possumus,
spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate
domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quo vino? quo
musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quaeris quo? Quoniam
apud te est fons vitae (Psal. XXX V, 7-10). Bibe, si
potes, vitam. Conscientiam para, non gulam; mentem, non ventrem.
Si audisti, si intellexisti; si dilexisti, quantum potuisti, jam
inde bibisti.
13. Charitas amatur, nec tamen sentitur. Attende quid biberis.
Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est (I Joan.
IV, 8). Si ergo charitatem bibisti, dic mihi in quo loco
bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas?
Quidquid enim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate?
Aut quid amas, qui charitatem amas ? Ergo si amas, unde amas ?
Venit ad te, et nosti eam, et vides eam: et non in loco videtur,
nec corporalibus oculis quaeritur, ut vehementius ametur; nec auditur
affatu; et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid
deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti charitatis? Quid
ergo est? Cujus hoc est, quod jam est in te, et non capitur a te?
Sic disce amare Deum.
14. Deus quomodo hic Moysi apparuit. Sed deambulavit in paradiso
(Gen. III, 8), sed visus est ad ilicem Mambre (Ib.
XVIII, 1), sed locutus est cum Moyse in monte Sina os ad os.
Et quid inde? Ecce qui videtur in loco, non sentitur incessu. Vis
audire ipsum Moysen, ne mihi quamvis nutrire cupienti inquietus infans
taedium facias? Visne ergo audire ipsum Moysen? Certe loquebatur et
Deo os ad os. Cui ergo dicebat, nisi ipsi cum quo loquebatur, Si
inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum (Exod. XXXIII,
11, 13)? Loquitur cum ipso os ad os, sicut quis loquitur ad
amicum suum, et dicit ei, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te
ipsum manifeste. Quid videbat, et quid sciebat ? Si non erat ipse,
quomodo ei dicitur, Ostende mihi te ipsum? Non possumus dicere quod
non erat ipse. Si non esset ipse, hoc ei diceret, Ostende mihi
Deum. Cum dicit ergo, Ostende mihi te ipsum, manifestat quod ipse
erat, quem sibi volebat ostendi. Loquebatur et cum eo os ad os,
sicut quis loquitur ad amicum suum. Vis ergo audire? Si capis,
Deus Moysi apparebat latens. Si enim non appareret, non esset cum
quo os ad os loquens diceret, Ostende mihi temetipsum. Si autem non
lateret, non adhuc quaereret videre eumdem ipsum. Si ergo capis, si
intelligis, potest hic Deus simul apparere et latere; apparere
specie, latere natura.
15. Deus absque sui mutatione apparuit ea specie qua voluit. Hoc
si, ut potuisti, intellexisti; vide ne subintret tibi, quod Deus ut
appareat, in quam vult speciem naturam suam convertit. Incommutabilis
est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus
sanctus. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipsum Verbum Deus
incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla
persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim pater
luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi II, 17). Si ergo incommutabilis est, inquis, quid
est illa species, in qua ut voluit, cui voluit, apparuit,
deambulando, sonando, vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo?
Quaeris a me quid sit, unde faciat Deus praesentiam sui; quasi jam
explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit coelum, unde
fecerit terram, unde fecerit te. Jam video, respondes, De limo.
Ecce te de limo: unde limum? Respondes, De terra. Sed, puto,
non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui
fecit coelum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et facta
sunt (Psal. CXLVIII, 5). Bene, optime respondes,
agnoscis: Dixit, et facta sunt: nihil plus quaero. Sed quomodo cum
tu dicis, Dixit, et facta sunt; ego nihil plus quaero: sic nec tu
plus quaeras, cum dico, Voluit, et apparuit.
16. Deus a filiis videbitur sicuti est. Apparuit, sicut congruum
judicabat; latuit, sicut erat. Verus affectus non videtur, non
videtur amor, non videtur dilectio. De illo pignore in id aestuet,
in quod aestuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat, Ostende
mihi temetipsum. Si hoc ergo quaerimus, filii ipsius sumus. Filii
enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Non sicut visus est ad ilicem Mambre, non
sicut visus est Moysi, ut adhuc ei dicamus, Ostende nobis
temetipsum: sed videbimus eum sicuti est. Quo merito? Quia filii
Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius
misericordiae. Pluviam enim voluntariam segregans, Deus,
haereditati tuae: et infirmata est, non de se praesumendo videre quod
non videt, sed credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti eam
(Psal. LXVII, 10). Perfecta ergo haereditas ejus et filii
ejus, videbimus eum sicuti est.
17. Pacifici filii Dei. Sed de filiis quid dixit Dominus?
Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V,
9). Ergo de tam abditis difficillimisque quaestionibus, si quid
minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur alter pro
altero adversus alterum (I Cor. IV, 6). Nam si zelum amarum
habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista sapientia
desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica (Jacobi
III, 14, 15). Filii ergo Dei sumus; et agnoscimus quod
ejus filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde
videamus Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum
exstinxerimus.
18. Deus nonnisi a pacificis videbitur. Attende quid dicat, cur
timens et tremens loquor. Pacem sectamini cum omnibus, et
sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII,
14). Quomodo terruit amatores? Non terruit nisi amatores.
Numquid dixit, Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem,
quam qui non habuerit, in ignem mittetur, aeterno igne cruciabitur,
infatigabilibus tortoribus dabitur? Et vera sunt, et haec non dixit.
Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali: et ex eo ipso
quod desiderabas, inde te terruit. Deum videbis : propterea
contemnis, propterea rixas, propterea turbas moves. Pacem sectamini
cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum.
Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent
inter se, qua parte oriturus esset, et quomodo videri posset, et nata
inter se controversia litigarent, litigando se caederent, caedendo
oculos suos exstinguerent, ut illum ortum videre non possent? Ergo ut
Deum videre possimus, fide corda mundemus, charitate sanemus, pace
firmemus: quia hoc ipsum unde invicem diligimus, jam ex illo est,
quem videre desideramus.
|
|