|
1. Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola. Gratias
Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet
hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione
cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod ejus sanctam charitatem
invisceratam sentimus cordibus nostris: quod ipsum tanquam Dominum
timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur
antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur.
Gratias illi, cujus timorem non excutit amor, cujus amorem non
impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et
in nobis. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor.
III, 17). Jam videte quantum ille vivat, vel quomodo vivat,
quando lapides templi ejus sic vivunt. Cogitate, fratres, quid
dicatis, et cui dicatis, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi
dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus
vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et
quidquid in mari, aer et quidquid in aere, coelum et quidquid in
coelo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt
(Psal. CXLVIII, 5). Ergo, Deus, quis similis tibi?
dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis
devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi
enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides
vivos.
2. Christianorum in Paganos pietas. Nam lapides mortui utinam
sentiant in se misericordiam lapidum vivorum. Mortuos dico, non illos
quibus fabricae istae consurgunt, nec in quibus ferrum artificum
operatur, nec quos sculpsit homo, ut dii sint; imo sculpsit homo, ut
vocentur et non sint; non ipsos dico mortuos lapides: sed homines dico
mortuos lapides, quibus dii similes sunt. Lapides vivi sunt, quos
alloquitur apostolus Petrus, et dicit: Et vos, fratres, tanquam
lapides vivi coaedificamini templum Dei sanctum (I Petr. II,
5). Utinam ergo, fratres mei, sentiant lapides mortui
misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? quid cordis
nostri vel angustia vel latitudine percurrimus? quid curamus, quid
studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi
oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et
operantur, pedes habent et ambulant: etenim noverunt factorem suum.
At vero lapides mortui, sciunt lapides suos, deos attendunt,
adorant, et cognoscuntur ; sacrificium inferunt, et sacrificium ipsi
diabolo fiunt. Quod ipsi, fratres, si et oculos haberent ad
videndum, et aures ad audiendum, quantum erat videre impleri Christi
prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices, et oracula,
sed non fallacia? sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et
hic prophetia dicit, Similes sint illis homines qui faciunt ea, et
qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Ergo desperati et
desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis?
Quid putatis, nisi quod jam scriptum tenemus, Potens est Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9)?
3. Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis,
cujus titulus refellitur. Itaque, charissimi, quoniam nostis cui
Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus,
cujus tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus: cujus
nomen et notum est omnibus, et vivit in credentibus, habitat in
subditis, debellat superbos: quoniam novimus cui diximus, Deus,
quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit
Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo
male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Hujus creaturae artificem
quaero, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator Deus?
Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et
terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque
conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo
connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad
imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 26, 27).
Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem?
homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal.
VIII, 5)? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti
ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit
enim, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Sic longe
es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa
similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor
hominis, cor christiani, qui non potest dicere, Homini deo;
libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel
legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo
dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra
figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem.
Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum.
Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro
viventium. Quam particulam sensus in se sentit?
4. Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus. Quia tamen
potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat
ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis
similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso
homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet,
occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi,
ei consequenter adjunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid
vero? In isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum
provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus?
Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite
a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Mitis
et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit,
Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne
taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: O homo,
parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim
mitis? Videte, fratres, intendite, adjuvate nos, ut exeamus in
ejus nomine (adjuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his
angustiis. Litigare videntur divina eloquia: contrarium putantur
sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui
diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum
tibi dabo (Psal. XXXI, 8), suscipiamus. Novimus hoc:
Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Dicit Christus, ut
inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo
audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt?
Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me;
et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid
vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram
te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia
mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi
Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit
Filius revelare (Matth. XI, 25-28). Ingens magnitudo, et
ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre
meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non
agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?
5. Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium
fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei,
apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes
habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos
gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim,
fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae ejus
(Psal. XCIV, 7). Habetis in nomine Dei pastores, servos
pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad
quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere : paucorum autem
cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque,
fratres, quoniam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando;
sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus
agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes
cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oportet, segnes
fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi.
Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et
vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus,
charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium
implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi
non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt, officia
sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris,
quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum; pes, quod ad pedem;
ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem
sollicita sint membra (I Cor. XII, 25). Gratulamur itaque
et congratulamur Charitati vestrae, quia sancto domino et collegae
nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est.
Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim
adjuvat Deus quod vultis, si quod jusserit feceritis. Quid enim, ut
dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut
scriptum est, vapor ad modicum apparens (Jacobi IV, 15)?
Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram,
conditionem carnis, hujus saeculi volaticos transitus; et videte quia
tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo
potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi
obediamus praeceptis ejus?
6. Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romae dejectos, nolint
stare Carthagine. Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam
gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum
et Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus jussit, Deus
praedixit, Deus jam implere coepit, et multis jam terrarum locis
etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate
inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum
quaereretis; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen
desperandus: nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri
coeperunt, et exempla non praecesserant; quanto efficacius in nomine
Domini, in adjutorio dexterae ipsius hic quoque effici posse
credimus, quando jam praecedentia pronuntiantur exempla ? Utique hic
clamastis: Quomodo Roma, sic et Carthago. Si in capite Gentium
res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres,
advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius
infelicitatis reliquiae remanserunt; vel audiendo, vel legendo,
cognoscite litteras eorum: et videte quia illi et isti dii Romani
vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani
cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, et
recusantes, eorum caevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant;
ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos
Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos
respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus,
tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo
dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Haec ergo,
fratres, haec attendite, haec dixi, haec inhibete. Dii Romani,
dii Romani, dii Romani. Si ergo dii Romani Romae defecerunt,
hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde
fugerunt. Sed non fugerunt: remanserunt ibi, Romae. Qui aliquando
dictus est deus Hercules, Romae jam non est. Hic autem etiam barba
deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid
enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit.
Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque
nescio quae novo judici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a
christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad
radendum misceretur: non inclinavit ad obsequendum; sed movit ad
vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam
radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum,
ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici
Hercules: tota virtus ejus in barba. Malo suo refulsit; quod non
fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.
7. Deus irascendo mitis. Sileant ergo, videant modo, cui Deo
legant fideles et dicant, Deus, quis similis tibi? Ne sileas, nec
mitescas, Deus. Hoc susceperam, quomodo non mitescat, non
evertendo homines, sed errores. Non mitescit, ergo irascitur: si
mitis est, ergo et miseretur. Irascitur et miseretur: irascitur ad
percutiendum, miseretur ad sanandum; irascitur ad mortificandum,
miseretur ad vivificandum. In uno homine facit haec. Non quasi alios
mortificans, alios vivificans: sed in eisdem ipsis et irascitur, et
mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego
percutiam, et ego sanabo: ego occidam, et ego vivere faciam (Deut.
XXXII, 39). Unum Saulum, postea Paulum, et prostravit,
et erexit: prostravit infidelem, erexit fidelem; prostravit
persecutorem, erexit praedicatorem. Si non irascitur, unde Herculi
barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per Christianos
suos, per potestates a se ordinatas et Christi jugo jam subditas.
Itaque, fratres, hoc libenti animo accipite; et in Domini adjutorio
caetera prosperius jam sperate.
|
|