|
1. Evangelium lex Testamenti Novi. Legis veteris promissa
spiritualiter intelligenda. Cum cantaremus Deo, diximus ei, Beatus
homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo
Dei Evangelium sonavit, Zacchaeus eleemosynas fecit. Discite.
Quae melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim
Testamenti Novi, de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce
dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob
Testamentum novum: non secundum Testamentum quod statui patribus
eorum, cum educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31 et
32). Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per
Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud
quod dicitur Vetus, legite, et videte. Lex Dei data est etiam
tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quae ibi promissa
fuerint. Promissa est tibi terra terrae; terra fluens lacte et
melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter
(quando non illa terra fluxit lacte et melle), alia est terra quae
fluet lacte et melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu,
portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Haec enim
terra morientium est.
Lac et mel quaeritis? Gustate et videte quam suavis est Dominus
(Psal. XXXIII, 9). Gratia ejus significata est nomine
lactis et mellis: dulcis et nutritoria est. Haec autem gratia in
Vetere Testamento figurata, in Novo revelata.
2. Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena.
Denique Lex illa, propter eos qui carnaliter sapiunt, et talia
praemia quaerunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt quae ibi
promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem
generat (Galat. IV, 24). Quare? Quia carnaliter
intelligitur a Judaeis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium
est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena
Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt,
blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire
non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt: vident
enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde
suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum,
quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat,
et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento
Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novam
haereditatem debet sperare, non veterem. Si novam haereditatem
speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne
fastigium superborum.
Sursum cor. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne
de altitudine cadas. Audi, Sursum cor: sed ad Dominum, non contra
Dominum. Omnes superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si
autem vis tu vere sursum cor habere; ad Dominum habe. Si enim ad
Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in
terram.
3. Dies maligni ab initio peccati. Beatus ergo vir, Beatus homo
quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono.
Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu
erudieris, Domine; cui Deus in corde loquitur, et quando ego
taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua
docueris eum. Quid sequitur? Huc usque cantavimus: Et ex lége tua
docueris eum. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur
peccatori fovea. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex
lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec
fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt.
Numquid isthic, ex quo de Paradiso projecti sumus, malignos dies
agimus? Et majores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum
planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt, quos vivendo
egerunt. Sed posteris placent dies majorum: et illis iterum illi dies
placebant, quos ipsi non sentiebant, et ideo placebant. Quod enim
praesens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur; sed
cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus
sentimus, Nunquam fecit tale frigus: Nunquam fecit tales aestus.
Semper facit ipse qui facit. Sed beatus vir quem tu erudieris,
Domine: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori
fovea.
4. Maligni dies unde. Maligni dies. Numquid isti dies maligni
sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni
homines: et sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit
paucitas frumentorum. Revocemus ad ipsos justos. Maligni sunt illi,
et faciunt malignos dies: quid ipsi justi? nonne in diebus malignis
sunt et apud se ipsos, praeter quod patiuntur malignos homines, inter
quos gemunt? Et apud se ipsos, inquam, quando sunt, attendant se,
descendant in se, bene se considerent; inveniunt in se dies malignos.
Bellum nolunt, pacem volunt: et quis non? Et cum omnes bellum
nolint, et omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui juste
vivit, et bellum in se invenit. Quaere a me quod bellum. Beatus
homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ecce
homo quaerit a me, quod bellum in se patiatur justus; doce illum ex
lege tua, loquatur Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et
spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Et ubi projicio
carnem, si sonet bellum; si, quod Deus avertat, hostis irruat?
Fugit homo, et secum trahit bellum suum, quocumque it. Non dico,
si malus est: prorsus si bonus est, si juste vivit, invenit in se
quod Apostolus dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem. In isto bello quomodo sunt dies boni?
5. Dies maligni piis prosunt ad inveniendos dies bonos. Ergo
maligni sunt dies: sed mitigemur. Quid est, Mitigemur? Judicio
divino non irascamur. Dicamus illi: Bonum est mihi quoniam
humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII,
71). De paradiso elisisti, de beatitudine projecisti: in aerumna
sum, in gemitu sum, gemitus meus non est absconditus a te. Sed bonum
est mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. In
diebus malis disco quaerere dies bonos. Qui sunt dies boni? Nolite
illos modo quaerere: mihi credite, imo mecum credite, non
invenietis. Transibunt dies mali, et venient boni: sed boni venient
bonis, malis pejores.
6. Dies boni qua conditione propositi. Etenim et ego interrogo
vos, Quis est homo qui vult vitam? Scio omnium corda mihi
respondent, Quis enim homo qui non vult vitam? Addo, Et diligit
videre dies bonos? Omnes respondetis, Quis est qui non diligat
videre dies bonos? Bene respondetis; vultis vitam, vultis dies
bonos. Certe quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam? omnis
homo mihi respondet, Ego. Quis est homo qui vult videre dies bonos?
Nonne in silentio quisque vestrum dicit, Ego? Audi quod sequitur:
Contine linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 13, 14).
Modo dic, Ego. Quaeris veniam: modo te inveniam.
Transierunt praeterita: fuerit lingua tua maligna, fueris susurro,
fueris criminator, fueris calumniator, fueris maledicus; ista omnia
fueris. Transeant ista cum diebus malis: noli tu transire cum diebus
malis. Est enim quo te teneas, ut non transeas. Res humana tanquam
fluvius currit: maligni dies tanquam fluvius currunt. Tene te ad
lignum, ne traharis. Ecce fluvius currit. Omnis enim caro fenum,
et omnis honor carnis, ut flos feni. Praecipitatur, transit, fenum
aruit, flos decidit. Quo me teneo? Verbum Domini manet in aeternum
(Isai. XL, 6-8).
7. Pax sequenda qualis praecipitur. Prohibe ergo linguam tuam a
malo, et labia tua ut non loquantur dolum. Tu qui volebas vitam, aut
vis vitam et dies bonos, declina a malo, et fac bonum. Quaere
pacem, quam optamus omnes et in ista carnis mortalitate, et in ista
carnis fragilitate, et in ista mendacissima vanitate. Omnes pacem
quaerite. Quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII,
15). Ubi est? Quo sequor? Qua transiit? Qua transiit, ut
sequar? Per te transiit, sed non in te remansit. Cui dico? Generi
humano: non unicuique vestrum, sed generi humano. Per genus humanum
transiit ipsa pax: ipsa transeunte clamavit caecus in hesterna
lectione. Et quo iit? Primo vide quae sit pax, et vide quo ierit,
et sequere eam. Quae est pax? Apostolum audi; de Christo dicebat,
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14).
Pax ergo est Christus. Quo iit? Crucifixus est, et sepultus,
resurrexit a mortuis, ascendit in coelum. Ecce quo iit pax.
Sursum cor. Quomodo eam sequor? Sursum cor. Audit quomodo
sequaris. Quotidie quidem audisbreviter, quando tibi dicitur,
Sursum cor; altius inde cogita, et sequeris. Tamen audi et latius,
ut sequaris pacem veram, pacem tuam, pacem quae pro te pertulit
bellum; pacem, quae cum pro te toleraret bellum, oravit pro hostibus
pacis, et dixit pendens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 46). Bellum erat, et pax de ligno
manabat. Manabat, sed postea quid? Ascendit in coelum, Quaere
pacem. Et quomodo sequeris? Audi Apostolum: Si resurrexistis cum
Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim
estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in
gloria (Coloss. III, 1-4)
Ecce dies boni, ipsos desideremus: propter hoc vivamus, propter hoc
oremus, propter hoc eleemosynas demus.
8. Christus in paupere vestiendus et excipiendus. Jam ecce, Deo
propitio, hiems est: de pauperibus cogitate, quomodo Christus
vestiatur nudus. Quando legebatur Evangelium, numquid non omnes
beatificavimus Zacchaeum, quando eum Christus suspexit in arbore
intentum ut videret transeuntem? Nam quando speraret in domo sua
habitantem? Quando ei dixit, Descende Zacchaee; hodie oportet me
in domo tua manere (Luc. XIX, 5); audivi gemitus gratulationis
vestrae. Quasi omnes in Zacchaeo fuistis, et Christum excepistis;
sic dixit omnium vestrum cor, O beatum Zacchaeum! Dominus intravit
in domum ipsius. O beatum! Numquid nobis potest ita contingere?
Jam Christus in coelo est. Recita, mihi, Christe, Testamentum
Novum: fac beatum de lege tua. Recita, ut scias te non fraudari
Christi praesentia. Audi judicaturum: Quando uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Exspectat
unusquisque vestrum suscipere Christum sedentem in coelo: attendite
illum jacentem sub porticu; attendite esurientem, attendite frigus
patientem, attendite egenum, attendite peregrinum. Facite quod
soletis, facite quod non soletis. Crescit doctrina, crescant opera
bona. Laudatis sementem, exhibete messem. Amen.
|
|