|
1. Homo a Deo creatus, a Deo, cum ipsum rogat, non deseritur.
Psalmus quem cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut
adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Dominum qui nos
fecit, admonet quaerere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod
ait, Qui nos fecit. Quod enim homo a Deo creatus est, nullus
dubitat homo, nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita
legimus, et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter multa
quae fecit, ad imaginem suam (Gen. I, 26, 27). Haec
hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen
arbitror, hoc nos pro magno voluisse commonere Spiritum sanctum in hoc
psalmo, quod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit: alio enim
loco dicit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX,
3). Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo: quia non
solum Deus creavit primum hominem, ex quo omnes homines, sed Deus
hodieque creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto suo,
Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5). Prius
ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen
sive hominem sine homine, sive hominem ex homine, Ipse fecit nos, et
non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum istorum et facilem
sensum, sed tamen verum, adoremus eum, fratres, et prosternamur ei,
et ploremus ante Dominum qui nos fecit. Non enim fecit, et deserit:
non enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus ante
Dominum, qui nos fecit: quia non ploravimus quando nos fecit, et
tamen fecit. Qui ergo fecit antequam rogaretur, deserit cum rogatur?
Tanquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit eum
Scriptura, cum dicit, Ploremus ante Dominum qui nos fecit. Utique
exaudit quos fecit: utique non potest non curare quos fecit.
2. Pelagianorum error, se a Deo factos homines, a se autem
justos. Verumtamen altiore intellectu, et, quantum existimo,
utiliore, vidit quosdam Spiritus sanctus dicentes vel dicturos quod
Deus fecerit eos homines, justos autem ipsi se faciant: praevidit
eos, admonuit eos, et ab hac extollentia revocavit eos, dicens,
Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi
nos, cum sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia illam facturam
voluit admonere, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus nos; id est, ut
justi essemus, justos nos libera voluntate fecimus: quando conditi
sumus, liberum arbitrium accepimus; ut ergo justi simus, libero id
arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus, ut justos nos faciat,
quod habemus in potestate, ut nos ipsi justos faciamus? Audite,
audite: et justos et injustos, Ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio:
creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit,
notum est: cadens a manu figuli fractus est. Regebat enim eum ipse
qui fecerat, voluit deserere a quo factus erat; permisit Deus,
tanquam dicens, Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet
quia nihil potest sine me.
3. Liberum arbitrium sine Deo quid valeat. Hoc modo ergo ostendere
voluit Deus homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. O malum
liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus quid valeat sine Deo.
Ideo miseri facti sumus, quia sine Deo quid valeat experti sumus.
Experti ergo tandem aliquando noverimus, et venite, adoremus eum, et
prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur illi, et fleamus
coram Domino qui nos fecit; ut perditos nos per nos, reficiat nos qui
fecit nos. Ecce bonus factus est homo, et per liberum arbitrium
factus est malus homo: quando facturus est bonum hominem malus homo per
liberum arbitrium deserens Deum? Servare se non potuit bonus bonum,
et facturus est se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit
bonum; et cum sit malus dicit, Facio me bonum? Quid facis malus,
qui peristi bonus, nisi reficiat te qui permanet bonus?
4. Homines quod sumus, Deo auctore sumus. Gratia creationis.
Electio Dei.---Ipse ergo fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem
populus ejus et oves pascuae ejus (Psal. XCIV, 6, 7). Ecce
fecit nos homines populum suum, qui nos fecit. Non enim creati
homines jam populus ejus eramus. Videte, fratres mei, et de ipsius
Psalmi verbis attendite, unde dixerit, Ipse fecit nos, et non ipsi
nos. Hinc dixit, Fecit nos, et non ipsi nos, ut simus populus ejus
et oves pascuae ejus. Ipse fecit nos. Nam et Pagani nascuntur, et
omnes impii, omnes adversarii Ecclesiae ejus, ut nascerentur, ipse
fecit eos. Non enim alius Deus creavit eos. Qui de Paganis
nascuntur, ab ipso facti sunt, ab ipso creati sunt; et non sunt
populus ejus nec oves pascuae ejus.
Communis est omnibus natura, non gratia. Natura non putetur gratia:
sed et si putetur gratia, ideo putetur gratia, quia et ipsa gratis
concessa est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset. Si
promeruit, jam erat: sed nondum erat. Ergo qui promereretur, non
erat; et tamen factus est: nec ut pecora factus est, nec ut arbor
factus est, nec ut saxum factus est; sed factus est ad imaginem
Creatoris. Hoc beneficium quis dedit? Deus qui erat, et ex aeterno
erat. Cui dedit? Homini qui nondum erat. Dedit qui erat, accepit
qui non erat. Quis autem hoc facere potuit, nisi qui vocat ea quae
non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17)? De quo dicit
Apostolus, Qui nos elegit ante mundi constitutionem (Ephes. I,
4). Elegit ante mundi constitutionem: in mundo isto facti sumus,
nec mundus erat quando electi sumus. Ineffabilia, mirabilia, fratres
mei! Quis hoc explicare suffecerit? quis saltem quod explicet,
cogitare? Eliguntur qui non sunt: nec errat qui eligit, nec vane
eligit. Eligit tamen, et habet electos, quos creaturus est
eligendos: habet autem apud se ipsum, non in natura sua, sed in
praescientia sua.
5. Fideles si sumus, Dei gratia sumus. Ergo nolite extolli:
homines sumus; Ipse fecit nos. Et fideles sumus; si tamen sumus,
quando ista contra gratiam disputamus: sed ecce fideles sumus; etiam
fideles, etiam justos, quia justus ex fide vivit (Rom. I,
17), Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quaero quid nos fecerit?
Dicturus es, Homines. Non inde Psalmus loquebatur, illud scimus,
illud notum est, illud patet: nec magna, ut hoc noverimus, doctrina
indigemus, quia homines ipse nos fecit.
Sed unde loquebatur, vide: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quid
nos fecit, nisi quod sumus? Quid autem sumus? Nos autem. Ecce
quid sumus. Quid? Populus ejus et oves pascuae ejus. Ipse nos
fecit populum suum, ipse nos fecit oves pascuae suae. Qui misit
jugulandam ovem innoxiam, fecit oves de lupis. Haec est gratia.
Excepta illa communi gratia naturae, qua homines facti sumus, nec
digni fuimus, quia non fuimus: excepta illa gratia, haec est major
gratia qua facti sumus populus ejus et oves pascuae ejus, per Jesum
Christum Dominum nostrum.
6. Gratia. Sed dicit aliquis: Per Jesum Christum facti sumus,
ut etiam homines essemus. Ita vero, per Jesum Christum facti sunt
et Pagani. Nam Pagani, non ut essent Pagani, sed ut essent
homines, per Jesum Christum facti sunt. Quis est enim Jesus
Christus, nisi in principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum? Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Illi ergo debent
et Pagani quod homines creati sunt; et tanto magis puniendi, quia
dimiserunt eum a quo facti sunt, et coluerunt quae ipsi fecerunt.
7. Gratia Christi mediatoris. Mediator. Excepta ergo illa
gratia, qua condita est humana natura (haec enim Christianis
Paganisque communis est), haec est major gratia, non quod per
Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum
fideles facti sumus. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus, in principio erat Verbum. Nondum erat
homo Christus Jesus, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Ipse mundus non erat, quando Deus erat Verbum. Omnia per
ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est. Ergo tunc quando
nos fecit, ut homines essemus, nondum erat homo. Magis istam gratiam
commendat Apostolus Christianis, ubi dicit, Unus enim Deus, et
unus mediator Dei et hominum. Non ait, Christus Jesus; ne tu
putares secundum Verbum dictum; sed addidit, homo: Mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quid est
mediator? Per quem conjungeremur, per quem reconciliaremur: quia
peccatis propriis separati jacebamus, in morte eramus, prorsus
perieramus. Non erat Christus homo, quando creatus est homo: ne
periret homo, ille factus est homo.
8. Pelagiana haeresis exoriens horretur, et gratiam Dei admittere
se simulat. Haec vobis contra novellam haeresim, quae tentat
assurgere, saepe disputare cogimur: quia vos firmos volumus esse in
bono, integros autem a malo. Haec enim est disputatio eorum, quando
primo exoriri coeperunt, et contra gratiam disputare, multum
tribuentes non libertati hominis, sed infirmitati; et jacentem miserum
hominem ideo extollentes, ne manu sibi desuper porrecta valeat
surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio,
fecerunt auribus piis et catholicis offensionem. Coeperunt horreri,
coeperunt ut certa pernicies devitari, coepit de illis dici quod contra
gratiam disputarent: et invenerunt ad revelandam istam invidiam tale
commentum. Non, inquit, contra gratiam Dei disputo. Unde probas?
Eo ipso, inquit, non contra gratiam Dei disputo, quod liberum
arbitrium defendo. Videte acumen, sed vitreum. Quasi lucet
vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute
excogitatum quod dicere voluerunt. Hoc ipso, inquit, quia liberum
arbitrium hominis defendo, et dico quia liberum arbitrium sufficiens
est ut justus sim, non sine gratia Dei dico. Erectae sunt aures
piorum: jam qui ista audit, incipit gratulari. Deo gratias. Non
sine Dei gratia defendit liberum arbitrium. Est enim liberum
arbitrium, sed nihil valet sine Dei gratia. Si ergo liberum
arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt? Expone
ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. Cum dico, inquit,
liberum hominis arbitrium; vide quia hominis dico. Quid deinde?
Hominem quis creavit? Deus. Quis ei liberum arbitrium dedit?
Deus. Si ergo hominem Deus creavit, et homini Deus liberum donavit
arbitrium; quidquid potest homo de libero arbitrio, cujus gratiae
debetur, nisi ejus qui eum condidit cum libero arbitrio? Et hoc quasi
acute ab ipsis dictum.
9. Gratia Christi praeter naturam et legem necessaria admitti
debet. Lex ad quid data. Videte tamen, fratres mei, quomodo illam
generalem gratiam praedicent, qua creatus est homo, qua homines
sumus: et utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis
christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam
volumus praedicent, ipsam volumus agnoscant; ipsam volumus, de qua
dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem
justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21).
Videte unde dixit Apostolus. De Lege dixit: Si per Legem
justitia; ergo Christus gratis mortuus est. Quia ergo ex Lege non
erat justitia, ideo mortuus est Christus, ut per fidem
justificentur, qui ex Lege non justificabantur. Si enim, inquit,
data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset
justitia: quod etiam hesterno die commemoravimus (Serm. 156):
sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio; promissio,
non praedictio: qui promisit, ipse facit: ut promissio, inquit, ex
fide Jesu Christi daretur credentibus. Ecce quales nos invenit
gratia Salvatoris, quos nec Lex sanos facere potuit. Quare autem
dabatur Lex, si sufficiebat natura? Et tamen nec Lex sufficere
potuit, ita infirma erat ipsa natura: data est Lex, sed non quae
posset vivificare. Quare ergo data est Lex? Lex, inquit
Apostolus, praevaricationis gratia data est (Galat. III, 21,
22, 19): praevaricationis gratia posita est, ut te faceret
praevaricatorem. Quare, ut me faceret praevaricatorem? Quia noverat
Deus superbiam tuam: noverat quia dicebas, O si sit qui doceat! o
si sit qui mihi ostendat! Ecce Lex dicit tibi, Non concupisces.
Cognovisti Legem dicentem, Non concupisces. Surrexit
concupiscentia, quam non noveras; inerat enim, sed nesciebatur:
coepisti conari vincere quod inerat, et apparuit quod latebat.
Superbe, per Legem factus es praevaricator : agnosce gratiam, et
esto laudator.
10. Manichaeorum haeresis de veteris Legis auctore. Sed Legem,
inquis, quis dedit? Quia sunt homines vani, et pejus impii, qui
dicunt Legem ab alio datam, gratiam vero per Dominum nostrum Jesum
Christum; quasi Legem malam, quasi Legem perversam, gratiam vero
rectam: et volunt ita discernere duo Testamenta, ut Vetus
Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum; Novum autem
Testamentum a Domino Deo Patre Domini nostri Jesu Christi.
Ipsum Apostolum Paulum audi. Si propterea putas Legem datam ab
alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricator; audi ipsum
Apostolum Legis laudatorem. Itaque, inquit, Lex quidem sancta,
et mandatum sanctum: adde, et justum; adhuc adde, et bonum. Quod
ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum
ut appareat peccatum (Rom. VII, 7, 12 et 13). Erat enim
peccatum, sed latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te
adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui
tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas: quaesisti
refugium, et apparuit vinculum; voluisti fugere, et coepisti trahi.
Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis
non est ligatus, nisi qui dixit, Si invenistis in me peccatum,
dicite (Joan. VIII, 46)? Quis non est ligatus, nisi qui
dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Quare me
occidat, nihil inveniet : quia mors peccato juste debetur. Quare
ergo moreris? Ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei
facio (Id. XIV, 30, 31). Ipse solvit, qui ligatus non
est: ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber.
11. Legis datae insufficientiae; gratiae necessitas in Elisaeo
figurata. Sed ipse misit et Legem. Per servum suum Legem, per se
ipsum gratiam. Attende Elisaeum in magno altoque mysterio, tanquam
prophetam, agendo praenuntiantem, non solum loquendo. Mortuus erat
filius hospitae ipsius. Quid significabat mortuus puer, nisi Adam?
Nuntiatum est sancto Prophetae, gerenti in prophetia typum Domini
nostri Jesu Christi: misit per servum baculum suum, et ait illi,
Vade, vade, pone super puerum mortuum. Perrexit ille, tanquam
servus obediens. Sciebat Propheta quid fecerat. Posuit baculum
supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset Lex quae possit
vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Non ergo potuit Lex
vivificare. Venit ipse grandis ad parvulum, salvator ad salvandum,
vivus ad mortuum: venit ipse. Et quid fecit? Juvenilia membra
contraxit, tanquam se ipsum exinaniens, ut formam servi acciperet
(Philipp. II, 7). Juvenilia ergo membra contraxit, parvum se
parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme
corpori gloriae suae (Id. III, 21). Itaque in isto typo
Christi prophetice expresso suscitatus est mortuus (IV Reg. IV,
18-37), tanquam justificatus est impius.
12. Gratia Christianorum. Ista gratia praedicetur, ista est
gratia Christianorum per hominem Mediatorem, per passum et
resuscitatum, qui ascendit in coelum, et captivavit captivitatem, et
dedit dona hominibus. Ista, inquam, gratia praedicetur, contra
istam gratiam ab ingratis non disputetur. Baculus propheticus mortuo
non suffecit: ipsa mortua natura sufficeret? Et istam qua conditi
sumus, quanquam hoc nomine appellatam minime legerimus, tamen quia
gratis data est, gratiam fateamur. Sed ostendamus vobis majorem esse
istam, qua christiani sumus: attendite. Antequam conditi essemus,
nihil boni merebamur; et ideo gratia, qua conditi sumus, cunboni
nihil mereremur. Si ergo magna est gratia quando nihil boni
merebamur; quanta gratia est, quando tantum mali merebamur? Qui
nondum erat, bene non merebatur; peccator et male merebatur. Nondum
erat qui factus est, nondum erat; sed nec offenderat. Nondum erat,
et factus est: offendit, et salvus est. Qui nondum erat, nihil
sperabat; factus est : lapsus autem damnationem exspectabat, et
liberatus est. Haec est gratia per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ipse fecit nos, et antequam essemus omnino ipse fecit nos; et factos
et lapsos ipse et justos fecit nos, et non ipsi nos.
Si qua igitur in Christo nova creatura, lapsa est vetus, facta est
nova.
13. Massa perditionis, unde electi sumus. Electio ex perditionis
massa investigabilis. Una erat massa perditionis ex Adam, cui
nonnisi supplicium debebatur: facta sunt vasa inde in honorem ex eadem
massa. Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa. Qua
massa? Certe jam perierat, certe jam illi massae justa damnatio
debebatur. Gratulare, quia tu evasisti: mortem quippe debitam
evasisti, et vitam non debitam reperisti. Habet potestatem figulus
luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in
contumeliam. Sed dicis, Me quare fecit in honorem, et alium in
contumeliam? Quid responsurus sum? Auditurus es Augustinum, qui
non audisti Apostolum dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas
Deo (Rom. IX, 21, 20)? Duo parvuli nati sunt: si debitum
quaeras, ambo tenent massam perditionis. Sed cur mater alium portat
ad gratiam, alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille
meruit qui portatur ad gratiam, quid ille meruit quem mater dormiendo
suffocat? Ambo nihil boni meruerunt: sed habet figulus luti
potestatem, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam. Disputare vis mecum? Imo mirare mecum, et exclama
mecum, O altitudo divitiarum! Ambo expavescamus, ambo clamemus, O
altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore
pereamus. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia, corrumpe incorruptibilia,
vide invisibilia.
14. Gratia excludit omne meritum praecedens.---Inscrutabilia
sunt judicia ejus, audisti, sufficiat tibi: et investigabiles viae
ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus
fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior
dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et
retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi poenam
debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro
nihilo salvos faciet illos (Psal. LV, 8). Quis prior dedit
illi, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis
praevenit gratiam, quae gratis datur? Si aliquid meritorum antevenit
gratiam, jam non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem
gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis ergo prior dedit illi,
et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia (Rom. XI, 33, 36). Quae utique, nisi omnia bona
quae ab illo accepimus, et accepimus ut boni simus ? Omne enim datum
optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum, apud quem non est immutatio. Nam tu in pejus mutatus es:
apud quem non est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec
momenti obumbratio (Jacobi I, 17): nam tu in tenebris noctis
tuae jaces. Ab illo ergo omnia: nemo illi prior aliquid dedit, nemo
exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex
vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8).
15. Nihil nobis arrogandum. Sed movet me, inquis, quod ille
perit, ille baptizatur: movet me, movet tanquam hominem. Si verum
vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et tu homo, et ego
homo; ambo audiamus dicentem, O homo! Utique si ideo movemur, quia
homines sumus, ipsam naturam humanam infirmam ac debilem Apostolus
alloquitur, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me sic fecisti (Rom.
IX, 20)? Si posset loqui pecus, et dicere Deo, Quare istum
hominem fecisti, et me pecudem? nonne juste succenseres et diceres,
O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? Et tu homo es, sed ad
Deum pecus es: et utinam sis pecus ejus et ovis pascuae ejus!
Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi
eramus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes.
II, 3): sed mortua est ovis, et fecit nos oves. Ecce Agnus
Dei, ecce qui tollit peccatum, non hujus aut illius, sed mundi
(Joan. I, 29). Nihil ergo nobis, fratres mei, ex eo quod
aliquid sumus, si tamen in ejus fide aliquid sumus, quantumcumque
sumus, nihil nobis arrogemus; ne et quod accepimus perdamus: sed in
eo quod accepimus, illi gloriam demus, ipsum honoremus, semina sua
ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed
dat et pluviam, non deserit quod seminavit. Dominus dabit
suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV,
13). Conversi ad Dominum, etc.
|
|