|
1. Domus Dei, quae nunc aedificatur. Quomodo janua introducit in
domum, sic titulus Psalmi introducit in intellectum. Praenotatur
enim sic: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quaeris quae
domus, indicat tibi jam Psalmus: Cantate Domino canticum novum;
cantate Domino, omnis terra. Ecce quae domus. Quando omnis terra
cantat canticum novum, domus Dei est. Cantando aedificatur,
credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo
ergo aedificatur: sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo
lapides vivi ad canticum novum, concurrant et coaptentur in structuram
templi Dei: agnoscant Salvatorem, recipiant habitatorem.
2. Captivitas, de qua per Christum liberamur. Dictum est quae
domus: dicendum est post quam captivitatem. Et hoc tibi indicat
Psalmus; sequere paululum: Cantate Domino canticum novum; cantate
Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus, bene
nuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes
mirabilia ejus, in omnibus populis gloriam ejus. Quoniam omnes dii
gentium daemonia. Ecce sub quorum captivitate latebat domus.
Ex prima enim transgressione primi hominis, universum genus humanum
natum cum obligatione peccati, victor diabolus possidebat. Si enim
sub captivitate non teneremur, Redemptore non indigeremus. Venit ad
captivos non captus: venit ad captivos redimendos nihil in se
captivitatis, hoc est, iniquitatis habens, sed carne mortali pretium
nostrum portans. Si enim carnem mortalem non haberet, unde in Verbo
sanguis, quem pro captivis funderet? Ille autem qui ad captivitatem
nostram venit cum similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3),
non cum carne peccati venit. Similitudo enim erat illa carnis
peccati: vera caro, sed similis carnis peccati; vera caro, sed non
peccati caro. Ille ergo qui ita venit, quis erat? Bene nuntiate de
die in diem. Ecce quis erat. De die in diem erat, Deus de Deo
erat, lumen de lumine erat: sed Verbum caro factum est, ut habitaret
in nobis (Joan. I, 14); latens majestas, apparens infirmitas,
ut moriatur infirmitas, et teneatur majestas.
3. In Deo qui cujus vult miseretur, nulla iniquitas. Si ergo
universus mundus sub captivitate tenebatur, bene dictum est,
Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo cui misertus
fuero. Si enim totus mundus sub captivitate, totus mundus in
peccato, totus mundus justissime supplicio destinatus, sed ex parte
per misericordiam liberatus, quis dicat Deo, Quare damnas mundum?
Quomodo accusatur judex Deus, quando damnatur mundus reus? Reus
es: si quid debeas consideres, poena vocatur; nec cum a te debitum
exigitur, exactor juste reprehenditur. Reprehendatur exactor, si
indebitum exigit: cum vero debitum exigit, quis reprehendat
exactorem, quamvis exspectet donatorem?
Cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Dicis itaque mihi: Quid
adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? O homo, tu quis
es qui respondeas Deo? Quis sit ille, attende: quis sis tu,
attende. Ille Deus est, tu homo. Sed justitiam tibi loqui videris
tu, et fons ille justitiae siccatus est? Si justum loqueris, unde
tibi? Aut injustum loqueris, et debes tacere: aut justum loqueris,
et non habes nisi de fonte justitiae: fons autem justitiae quis est,
nisi Deus? Primum ergo fundamentum fidei pone: Numquid iniquitas
apud Deum (Rom. IX, 14-20)? Latere te aequitas potest,
esse ibi iniquitas non potest.
4. Cur Deus cujus vult miseretur, capere homo non potest.
Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui vult miseretur, et
quem vult obdurat? Exspectas a me, homo? Si et tu homo et ego
homo, ambo audiamus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
Melior est enim fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Deus
mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur, O homo, tu quis es
qui respondeas Deo? Et ego indignor, quia non novi justitiam Dei?
Si homo sum, non indigner: excedam hominem, si possum, et fontem
attingam. Sed et si attigero, homini non dicam: excedat et ipse, et
attingat mecum. Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat?
Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim
dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis (I Cor.
III, 4)? Quid eos facere volebat, quibus exprobrabat quod
homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium
hominis.
5. Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis. Et forte dicit
tibi: Jam non dicam vos servos, sed amicos; quoniam quae audivi a
Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV, 15). Sed discipulis
hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus
contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo
hoc dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto
quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non
quod jam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat, Nota vobis
feci; non dicat, Nota vobis faciam? Quia dicuntur quaedam in
Scripturis de praeterito, quae intelligantur de futuro. Quomodo
dicuntur de praeterito, cum intelligantur de futuro? Foderunt,
inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal.
XXI, 17 et 18). Nondum factum erat, et tanquam factum
annuntiabatur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis (Tit. III, 5). Alio autem loco ipse dicit:
Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Spe
salvi facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus: et quoniam spe salvi
facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam jam
videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis,
inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Et tamen
salvi facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus,
nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a
Patre meo, nota vobis feci. Si hoc jam factum erat, quare alio loco
dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa
portare modo (Joan. XVI, 12)? Certe, Omnia quae audivi a
Patre meo, nota vobis feci: sed cum dicit, Non potestis illa
portare modo, et dicit, Habeo vobis dicere; differt, non aufert.
Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse
facturum, apud illum tanquam factum computabatur: et ideo dicebat,
Nota vobis feci.
6. Aequitas Dei cujus vult miserentis credatur nunc, donec postea
videatur. Signum crucis. Quamdiu ergo sumus in corpore,
peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem
(II Cor. V, 6 et 7). Quantum nobis datur, fidem teneamus,
et de justitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino
non credamus, ne in magnam voraginem impietatis veniamus. Et cum
perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem; et si
illam modo non videmus, id est, aequitatem quae est apud ipsum:
finiatur via, et veniamus ad patriam; non potest videri tempore
fidei, videbitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus,
tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae
filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Quia in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 1). Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui
diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi
dabis? Et ostendam me ipsum illi (Id. XIV, 21). Haec erit
species, quando faciet quod dixit, Et ostendam me ipsum illi. Ibi
aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in Verbo leges. Ergo cum
viderimus eum sicuti est, jam transiet peregrinatio nostra: postea
vero gaudebimus gaudio Angelorum. Haec enim via, quid est? Fides
est. Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem
speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum videbitur
post peregrinationem.
Modo autem fide qualis videtur? Et vidimus eum, et non habebat
speciem neque decorem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio
ejus, hoc est virtus ejus: despectus et deformis positio ejus, homo
in plaga positus, et sciens ferre infirmitates (Isai. LIII,
2, 3). Deformitas Christi te format. Ille enim si deformis esse
noluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat ergo in
cruce deformis: sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac
ergo vita deformem Christum teneamus. Quid est, deformem Christum?
Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per
quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI.
14). Haec est deformitas Christi. Numquid dixi me aliquid scire
in vobis, nisi viam? Haec est via, credere in crucifixum. Hujus
deformitatis signum in fronte portamus: de ista deformitate Christi
non erubescamus. Hanc viam teneamus, et ad speciem perveniemus. Cum
pervenerimus ad speciem, aequitatem Dei videbimus: et jam non erit
ibi dicere, Quare huic subvenit, et huic non? quare iste adductus
est a gubernatione Dei, ut baptizaretur; ille autem cum bene
catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, et ad Baptismum non
pervenit? ille autem cum scelerate vixerit, cum luxuriosus, cum
moechus, cum scenicus, cum venator, aegrotavit, baptizatus est,
discessit, peccatum in eo convictum est, peccatum in eo deletum est?
Quaere merita; non invenies, nisi poenam: quaere gratiam; O
altitudo divitiarum! Petrus negat, latro credit, O altitudo
divitiarum!
7. Judicia Dei in mysterio gratiae, non ratione scrutanda, sed
admiratione prosequenda. Hoc nos putas perscrutari posse, quod
Apostolus beatus expavit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem
inspiciens contremisceret, exclamavit, O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei!
Quid enim dixerat ante, ut ad exclamationem hanc veniret? Rem
dixerat, ubi si non credatur Deo, quia non est iniquitas apud Deum,
iniqua judicabitur. Gentibus dicebat, fidelibus dicebat de
Judaeis: Sicut vos, inquit, non credidistis Deo, nunc autem
misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi non
crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam
consequantur. Conclusit enim omnes Deus in incredulitate, ut omnium
misereatur. (Rom. XI, 30, etc.) Hinc postea Paulus dixit.
Et quae ista ratio est aequitatis et justitiae Dei, concludere omnes
in incredulitate, ut omnium misereatur? Quaeris tu rationem, ego
expavesco altitudinem. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei! Tu ratiocinare, ego mirer; tu disputa, ego credam;
altitudinem video, ad profundum non pervenio. O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Forte expositurus est ? Quis enim cognovit
sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit
illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum (Id. 33-36).
Requievit, quia invenit admirationem : nemo quaerat a me occultorum
rationem. Ille dicit, Inscrutabilia sunt judicia ejus; et tu
scrutari venisti? Ille dicit, Investigabiles sunt viae ejus; et tu
investigare venisti? Si inscrutabilia scrutari venisti, et
investigabilia investigare venisti; crede, jam peristi. Tale est
velle scrutari inscrutabilia et investigabilia investigare, quale est
velle invisibilia videre et ineffabilia fari. Ergo aedificetur domus:
cum pervenerit ad dedicationem, tunc fortasse inveniet istorum
occultorum apertissimam rationem.
|
|