|
1. Laetandum corde in Deo. Ex omnibus divinis eloquiis hinc potius
adjuvante Domino disseramus, quod ultimum audivimus: Laetetur cor
quaerentium Dominum. Opportune namque etiam ventribus jejuni sumus.
Laetabitur cor nostrum, si mentibus esuriamus. Cum aliqua suavia
apponuntur in epulis nostris, laetantur fauces quaerentium cibum : cum
varie colorata blandeque depicta apponuntur aspectibus nostris,
laetantur oculi quaerentium aliquid videre luminosum: laetantur aures
quaerentium cantum: laetatur olfactus quaerentium odorem gratum.
Ergo, Laetetur cor quaerentium Dominum.
2. Deus cordi lux et odor et cibus. Cibus mentis reficiens nec
deficiens. Procul dubio singula, quae exhibentur diversis sensibus
nostris, singulos sensus delectant. Neque enim vel sonus delectat
aspectum, vel color auditum. Cordi autem nostro Dominus et lux est,
et vox est, et odor est, et cibus est: et ideo omnia est, quia
nihil horum est; et ideo nihil est horum, quia horum omnium creator
est. Est lumen cordi nostro, cui dicimus: In lumine tuo videbimus
lumen (Psal. XXXV, 10). Est sonus cordi nostro cui
dicimus: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam (Psal. L,
10). Est odor cordi nostro, de quo dicitur: Christi bonus odor
sumus (II Cor. II, 15). Si autem cibum quaeritis, quia
jejunatis: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V,
6). De ipso autem Domino Jesu Christo dictum est quia factus est
nobis justitia et sapientia (I Cor. I, 30). Ecce epulae
praeparatae sunt: justitia Christus est, nusquam deest, non a coquis
praeparatur nobis, nec de transmarinis partibus velut poma peregrina a
negotiatoribus apportatur : cibus est quem sentit omnis qui sanas
fauces habet, interioris hominis cibus est. Se ipsum commendans ait:
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51).
Cibus est qui reficit, nec deficit: cibus est qui insumitur, et non
consumitur: cibus est qui esurientes satiat, et integer manet. Cum
hinc ad mensas vestras discesseritis, nihil tale manducabitis. Quia
ergo ad istas epulas convenistis, bene comedite: sed cum abieritis,
bene digerite. Bene enim manducat et male digerit, qui audit verbum
Dei et non facit: non enim ducit utilem succum, sed crudum ructat
indigestione fastidium.
3. Lux oculorum cibus, plures absque sui minutione pascit. Nec
miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur, et
non minuant unde reficiantur. Corporalibus oculis nostris Deus talem
cibum dedit. Nam lux ista cibus est oculorum; hac lumina nostra
pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tanquam jejunando
deficiunt. Perdiderunt enim homines oculos sedendo in tenebris, nec
aliquid irruit oculis, nec quispiam percussit, nec humor alienus
influxit, nec pulvis, nec fumus: producitur homo post tenebras, et
non videt quod videbat: oculi ejus fame mortui sunt; cibum suum, hoc
est, lucem non sumendo defecerunt. Videte ergo quod proposui, qualis
sit cibus oculorum nostrorum. Ista lux videtur ab omnibus, pascit
omnium oculos; et aspectus videntis reficitur, et lux integra
perseverat. Si duo videant, tanta permanet; si plures videant,
eadem permanet: dives videat, pauper videat, aequalis est omnibus.
Nullus in ea limites figit, impletur pauperis inopia, vacat divitis
avaritia. Numquid enim qui plus habet, plus videt, aut prolato auro
praeoccupat pauperem, et emit sibi quod videat, ut ille non habeat?
Si ergo talis cibus est oculis nostris, quid est ipse Deus mentibus
nostris?
4. Sonus et intellectus vocis ad plures sine partitione pervenit.
Et aurium quidam cibus sonus est, et ipse qualis est? De his enim
sensibus corporis mentis intelligibilia conjiciamus. Ecce loquor
Charitati vestrae: adsunt aures, adsunt mentes. Duo quaedam
nominavi, aures et mentes; et in eo quod loquor, duo quaedam sunt
sonus et intellectus: simul feruntur, simul ad aurem perveniunt;
sonus remanet in aure, intellectus descendit in corde. Sed de sono
ipso prius advertamus quanto excellentius intellectum amare debemus.
Sonus est quasi corpus, intellectus est quasi animus. Sed sonus mox
ut aerem percusserit, auremque tetigerit, transit, nec revocatur,
nec adhuc sonat. Ita enim sibi syllabae praeeundo et sequendo
succedunt, ut secunda non sonet, nisi prima transierit. Verumtamen
sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. Ecce enim si
vobis esurientibus panem apponerem, non perveniret ad singulos; totum
divideretis vobis quod posuissem, et quanto plures essetis, tanto
minus haberetis. Modo autem sermonem profero, verba inter vos et
syllabas non dividitis, nec secatis sermonem meum, ut alius tollat
istam partem, alius illam, et sic minutatim et particulatim ad
singulos quosque quod dico perveniat: sed totum audit unus, totum
audiunt duo, totum audiunt plures, et quotquot venerint totum
audiunt; et omnibus sufficit, et singulis integrum est: praeparatur
ad audiendum auris tua, nec eam fraudat vicina auris aliena. Si hoc
fit de verbo sonante, quid fit de Verbo omnipotente? Quomodo enim
vox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud
singulos tota est; nec tot sunt meae voces quot vestrae aures, sed una
vox multas aures implet, non divisa, sed omnibus tota: sic cogitate
Verbum Dei totum in coelis, totum in terris, totum in Angelis,
totum apud Patrem, totum apud Virginem, totum in aeternitate, totum
in carne, totum ad inferos, cum visitaret, totum in paradiso, quo
latronem transtulit. Haec dixi de sono.
5. De intellectu. Quid, si de intellectu aliquid dicam? quanto
minus est quam Verbum Dei? Ecce enim sonum profero; sed cum
protulero, jam non revoco, sed si volo audiri, alterum sonum
profero, et cum ipse transierit, profero alterum, aut silentium
consequetur: intellectum vero et profero ad te, et teneo apud me; et
invenis quod audisti, et non perdo quod dixi. Videte quam vera sint,
et laetetur cor quaerentium Dominum. Dominus enim ipsa principalis
veritas est. Intellectus ergo manens in corde meo migrat ad tuum, nec
deserit meum. Verumtamen cum intellectus inest cordi meo, et volo ut
insit etiam cordi tuo, quaero qua ad te transeat quasi vehiculum
sonum; et assumo sonum, et quasi impono intellectum, et profero, et
produco, et doceo et non amitto. Si potuit hoc facere intellectus
meus de voce mea, non potuit Verbum Dei de carne sua ? Ecce enim
Verbum Dei Deus apud Deum, sapientia Dei manens incommutabiliter
apud Patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesivit,
eique se inseruit, et ad nos processit, et a Patre non recessit.
Intelligite, sapite hoc quod audistis, quantum sit et quale
cogitate, et de Deo majora sentite. Vincit ille omnem lucem, vincit
omnem sonum, vincit omnem intellectum. Desiderandus est, et ad eum
charitate inhiandum est, ut laetetur cor quaerentium Dominum.
|
|