|
1. Bonus a se solus Deus, a quo caetera bona. Admoniti sumus, et
Spiritu Dei praeceptum est nobis, ut confiteamur Domino: et ea
causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter
dicitur, quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit,
Domino. Et tanquam quaereremus, Quare? responsum est, Quoniam
bonus est. Quid plus quaeris, aut si aliud quaeris, quam bonum?
Tanta vis est boni, ut bonum quaerant et mali. Sed alia quae
dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona: si autem quaerimus
omnia bona a quo habent ut sint bona; recolamus quod dictum est, Et
fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31). Nullum
igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod
nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset,
quod factum non est. Bonum coelum, sed factum bonum: boni Angeli,
sed facti boni: bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei,
temporum vices, volumina saeculorum, cursus annorum, germina herbarum
et arborum, naturae animalium, et inter haec omnia creatura laudatrix
homo; omnia bona, sed facta bona; et a Deo bona, non a se. Qui
fecit haec, super omnia est bonus: quia nullus eum fecit bonus, sed a
se ipso bonus est. Nec tamen sibi soli, sed et nobis bonus est.
Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est.
2. Confessio duplex, laudantis et poenitentis. Confessio aut
laudantis est, aut poenitentis. Sunt enim parum eruditi, qui cum
audierint confessionem in Scripturis, tanquam nisi peccatorum esse non
possit, continuo tundunt pectora; velut jam moneantur confiteri
peccata. Sed ut noverit Charitas vestra, non ad sola peccata
pertinere confessionem, audiamus illum, de quo dubitare non possumus
quod nullum omnino habebat peccatum, exclamantem et dicentem,
Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quis hoc dixit?
Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I
Petr. II, 22): qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit
princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Et
tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator.
Denique audi quid confiteatur, audi laudes: et laus ipsa salus est
nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato?
Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis
(Matth. XI, 25). Istam laudem commendavit Patris, quia
abscondit haec a sapientibus et prudentibus, id est, superbis et
arrogantibus; et revelavit ea parvulis, id est, infirmis et
humilibus.
3. Confessio peccatorum ad salutem necessaria. Sed quod verum est,
est etiam salubris confessio peccatorum. Unde audivimus in Psalmo qui
primo lectus est, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium
continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba
maligna, ad excusandum excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3
et 4). Rogat Deum, ut custodiam det ori suo: et cujus rei
custodiam exponit et dicit. Sunt enim homines qui valde abundant; qui
cum coeperint accusari, currunt se excusare. Excusare autem est
causas quaerere, et causationes innectere, quare ad se non videatur
pertinere peccatum. Alius dicit, Diabolus mihi fecit: alius dicit,
Fortuna mihi fecit: alius, Fato compulsus sum: nemo ad se. Cum
vis esse excusator tuus, triumphat de te accusator tuus. Vis ergo
facere quod doleat et gemat accusator tuus, id est diabolus? Fac quod
audisti, fac quod didicisti; et dic Deo tuo, Ego dixi, Domine,
miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL,
5). Ego, inquit, ego dixi: non diabolus, non fortuna, non
fatum. Ego dixi: non me excuso, sed accuso. Ego dixi, Domine,
miserere mei; sana animam meam. Unde enim aegrotat? Quoniam peccavi
tibi.
4. Utraque confessio, laudis et peccati, debita Deo. Confitemini
ergo Domino, quoniam bonus est. Si laudare vis, quid securius
laudas, quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis habere
vis, quid securius laudas, quam bonum? Si peccata tua confiteri
vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris,
et damnaris: Deo, quoniam bonus est, confiteris, et purgaris. Si
confessionem laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa
hoc occupata est intentio tua, ut ostendas bonum esse quod laudas.
Bona enim recte laudantur, sicut mala recte vituperantur. Breviter
tibi dicta est laus Domini Dei tui, Bonus est.
Si et tu bonus es, lauda unde es bonus: si malus es, lauda unde sis
bonus. Si enim bonus es, ab illo bonus es: si malus es, a te malus
es. Fuge te, et veni ad illum qui fecit te: quia fugiendo te,
sequeris te; et sequendo te, haeres in eo qui fecit te.
5. Homo malus vult bona omnia praeter se ipsum. Quanta bona
quaeris, homo male? Certe malus es: dic mihi quid velis, nisi
bonum? Equum quaeris, nonnisi bonum; fundum quaeris, nonnisi
bonum; domum quaeris, nonnisi bonam; uxorem quaeris, nonnisi bonam;
tunicam nonnisi bonam, caligam nonnisi bonam: animam solam malam.
Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quaeris, cum sis malus? Si
bona quaeris, prius esto ipse quod quaeris. Si autem malus multa bona
invenisti, quid tibi prodest, quia tu peristi? Amate bonas animas
vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando illum a quo est
omne bonum, boni eritis. Odio habentes mala vestra, bona eligite.
6. Peccatum puniendum aut a Deo aut ab homine poenitente. Quid
est, odio habere mala tua? Poenitendo confiteri peccata tua. Omnis
enim poenitens, et peccata sua poenitendo confitens, irascitur sibi;
et quodam modo poenitendo vindicat in se quod displicet sibi. Deus
enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod et Deus odit, interim
aliqua voluntate conjungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et
Deus. Saevi in te, ut Deus intercedat tibi, et non damnet te.
Peccatum enim sine dubitatione puniendum est: hoc debetur peccato,
punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te, aut ab ipso.
Si punitur a te, tunc punietur sine te: si vero a te non punitur,
tecum punitur. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Laudate
quantum potestis, amate quantum potestis: effundite coram illo corda
vestra, Deus adjutor noster (Psal. LXII, 9); quoniam bonus
est.
|
|