|
FRAGMENTUM. Quomodo ad Agar et Ismael pertineant
haeretici et schismatici.
Testamentum vetus ad Judaeos proprie pertinet. Etenim carnalia
beneficia promittebantur, quia spiritualia non capiebantur. Regnum
illud terrenum, et vita terrena funditus dejecta, subjectioni
inimicorum tradita. Totum carnaliter sperabant de Domino, et propter
haec serviebant. Interrogentur Christiani, si modo nulli sunt
tales. Tales ad Vetus Testamentum pertinent. Non enim nomen
interrogo, sed vitam. De his talibus sunt haeresis et schisma.
Fugit a facie Sarae illa, et affligebat eam Sara. Quid mirandum?
Affligebat eam corporaliter. Si quid afflictionis passa est pars
Donati, propter superbiam suam Agar passa est ancilla a Sara.
Audiat Agar vocem Angeli: Redi ad dominam tuam (Gen. XVI,
6, 9). Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est,
persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Non invenimus
corporaliter persecutum Isaac ab Ismaele: sed tantum quia dixerit
Apostolus persecutionem. Nota ibi ubi dixit: Sed sicut tunc ille
qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum
spiritum; ita et nunc. Sed quid ait Scriptura? Ejice ancillam et
filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae
(Galat. IV, 29, 30). Ergo ubi illud dicit Scriptura, ibi
quaeramus. Quid ait in Genesi? Et factum est, cum luderet Ismael
et Isaac, vidit eos ludentes. Quis persecutus est? quem persecutus
est? Ludentes eos vidit Sara, et ait: Ejice ancillam et filium
ejus. Quare? Quia vidit eos ludentes. Sed lusum illum Paulus
persecutionem vocat: quia lusio illa illusio erat. Si illusio,
seductio et deceptio est. Omnis lusus puerorum simulacrum est negotii
majoris: et quando major ludit cum minore, quasi ut seducatur, sciens
se habere negotia alia quae intendit, et simulat quaedam puero, id est
infirmo, ludens cum illo. Major erat Ismael, et roboratus in
malitia: sed ludens cum puero Isaac, seducebat Isaac, et quasdam
fraudes ludendi cum infirmo faciebat. Animadvertit mater lusum illum
esse persecutionem. Sic intelligens Sara mater lusum illum dixit:
Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae
cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Et Ecclesia
dicit: Ejice haereses et filios earum : non enim haeredes erunt
haeretici cum Catholicis. Sed quare non erunt haeredes? Nonne de
semine Abrahae nati? Et quomodo Baptismum Ecclesiae habent?
Baptismum habent: haeredem faceret semen Abrahae, nisi ab
haereditate superbia excluderet. Eodem verbo nasceris, eodem
Sacramento; sed ad eamdem haereditatem vitae aeternae non pervenis,
nisi ad Ecclesiam catholicam reversus fueris. Ex semine Abrahae
nasceris; sed filius ancillae foris propter superbiam.
|
|