|
1. Iniquitatis in hominem dominatus ante gratiam. Sine dubio,
fratres, gravem quamdam sarcinam et grave jugum iniquitatis vitare
cupiebat, qui Deo dicebat: Gressus meos dirige secundum verbum
tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII,
133). Videamus ergo quando homini dominetur iniquitas; ut
intelligamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos
ipsi oraverimus. Omnes enim ad sanctum Psalmum, quantum arbitror,
devoto et veraci corde respondimus, orantes et dicentes Domino Deo
nostro, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et non dominetur
mihi omnis iniquitas. Ab hujus pessimae dominae dominatu, pretioso
sanguine redempti sumus. Et quid proderat Legem accepisse jubentem ac
minantem, et non adjuvantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam
Dei? Frustra Lex minatur, quando iniquitas dominatur. Lex enim
non est corporalis, non est carnalis: sed quoniam Deus spiritus est
qui Legem dedit, procul dubio Lex spiritualis est. Sed quid ait
Apostolus? Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis
sum venumdatus sub peccato. Noli ergo mirari, o venumdate sub
peccato, si tibi dominetur cui es venumdatus. Audi apostolum
Joannem: Peccatum iniquitas est (I Joan. V, 17). Contra
talem ergo dominam invocamus Dominum, cui dicimus, Gressus meos
dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas.
2. Captivitas hominis ex peccato. Venumdatus clamat, redemptor
exaudiat. Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante
iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore vetita voluptatem.
Ipse ergo clamat, Itinera mea dirige, quae ego distorsi: Gressus
meos dirige, quos ipse meo arbitrio depravavi: dirige secundum verbum
tuum. Quid est, dirige secundum verbum tuum? Ut recti sint gressus
mei, quia rectum est verbum tuum. Ego, inquit, distortus sum sub
pondere iniquitatis, sed verbum tuum est regula veritatis: me ergo a
me distortum, corrige tanquam ad regulam, hoc est, ad verbum rectum.
Ergo, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur
mihi omnis iniquitas. Vendidi me, redime me: vendidi me arbitrio
meo, redime me sanguine tuo. In venditore erubescat superbia, in
redemptore glorietur gratia. Deus enim superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).
3. Adversarius gratiae refutatur experimento propriae
infirmitatis.---Lex enim spiritualis est; ego autem carnalis sum,
venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo
ago. Non quod volo ago, carnalis dicit: non Legem, sed se
accusat. Nam Lex spiritualis non habet culpam: carnalis venumdatus
incurrit in culpam. Non agit quod vult: cum vult non potest, quia
quando poterat noluit. Per malum velle, perdidit bonum posse; et
captivus jam loquitur, et dicit captivus, Non quod volo ago. Non
enim quod volo, facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom.
VII, 14, 15). Non quod volo. Et contra homo, Vis
prorsus. Non quod volo ago. Omnino quod vis, agis. Non quod volo
ago: crede mihi, frater, non quod volo ago. O si velles, ageres:
quia non vis, non agis bonum. Non quod volo ago: crede mihi, novi
quid in me agatur; non quod volo ago. Contradictor gratiae, non es
arbiter conscientiae: ego me novi non quod volo agere, et tu dicis,
Quod vis agis? Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus
hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11).
4. Lucta carnis et spiritus. Et tu homo es; si non vis credere
mihi, intende tibi. Itane tu ita vivis in hoc corruptibili corpore,
quod aggravat animam (Sap. IX, 15), ut caro non concupiscat
adversus spiritum tuum, et spiritus adversus carnem tuam? Ista rixa
non est in te? Nulla est concupiscentia carnis, quae resistat legi
mentis? Si nihil in te alteri resistit, vide totum ubi sit. Si
spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, vide ne forte
carni mens tota consentiat: vide ne forte ideo non sit bellum, quia
pax perversa est. Forte in totum carni consentis, et nulla rixa est.
Quam spem habes quod possis aliquando vincere, qui nondum coepisti
pugnare? Si autem condelectaris legi Dei secundum interiorem
hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi
mentis tuae (Rom. VII, 22, 23); si hac condelectaris, hac
ligaris, liber es in mente, servus in carne: si jam ita est,
compatere potius homini dicenti, Non quod volo ago. Tu enim non vis
ut concupiscentia illa quae resistit menti tuae, omnino non sit in te?
Mali voti homo es, si tali adversario non vis carere. Ego, fateor
tibi, quidquid in me rebellat adversus mentem meam, et litigat mecum
delectatione contraria, quidquid tale in me est, omnino interficere
volo. Et si ei forte adjuvante Domino, non consentio; nolo habere
cum quo litigem. Multo est mihi optabilius, inimicum non habere,
quam vincere. Neque enim illud ipsum quod caro concupiscit adversus
spiritum, non est meum: aut vero ex contraria natura compactus sum?
Et illud meum est, et quod ei non consentio, meum est. Pars
aliquantum libera, resistit reliquiis servitutis. Totum sanum sit
volo, quia totus sum ego. Nolo ut a me caro mea, tanquam extranea,
in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. Si hoc tu non vis,
nescio quid de carne sentias: arbitror te putare nescio quid unde
sit, quasi de gente contraria. Falsum est, haereticum est,
blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. Ipse quando
hominem creavit, utrumque fecit, utrumque conjunxit: carnem animae
subdidit, animam sibi. Si semper illa staret sub Domino suo, semper
et ista obediret dominae suae. Noli ergo mirari si ea quae deseruit
superiorem, poenas patitur per inferiorem. Caro enim concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim,
inquit, invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat.
V, 17). Inde et iste, Non quod volo ago. Concupiscit enim
caro adversus spiritum, et nolo concupiscat: pro magno habeo si non
consentiam, opto tamen ut caream. Ergo, Non quod volo ago. Volo
enim ut non concupiscat caro adversus spiritum, et non possum: hoc est
quod dixi, Non quod volo ago.
5. Naturae falsus defensor medico ingratus. Quid mihi hic
calumniaris? Ego dico, Non quod volo ago: et tu dicis, Quod vis
agis. Quid mihi calumniaris? Ingrate medico, quid calumniaris
infirmo? Sine ut medicum regem. Redime me a calumniis hominum, et
custodibo legem tuam (Psal. CXVIII, 134). Custodibo per
redemptionem tuam, non per potestatem meam. Ideo mihi sanitatem,
quam nondum habeo, non arrogo; quia medicum rogo. Tu autem naturae
defensor; quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam
adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares: nunc vero tu naturae
defensor, vel potius oppugnator, dum quasi de natura sana laudas
Creatorem, excludis a languida Salvatorem. Qui creavit, sanat;
ruentem per se ipsam, levat per se ipsum. Ipsa fides est, ipsa
veritas, hoc est christianae fidei fundamentum. Unus et unus: unus
homo per quem ruina, alius homo per quem structura; per illum ruina,
per hunc structura. Cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit.
Ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad jacentem.
6. In lucta carnis et spiritus quid faciendum. Si ergo concupiscit
caro adversus spiritum, ut in hoc ipso non quod vis agas, quia vis ut
non concupiscat, et non potes; tene saltem in gratia Domini
voluntatem, et in ejus adjutorio persevera: dic ei quod cantasti,
Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis
iniquitas. Quid est, ne dominetur mihi omnis iniquitas?
Audi Apostolum: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.
Quid est, Non regnet? Ad obediendum desideriis ejus. Non dixit,
Noli habere desideria mala. Quomodo enim in hac carne mortali, ubi
caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, non
habeo desideria mala? Illud ergo fac, Non regnet peccatum in vestro
mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Etsi sunt desideria,
non eis obediatur, ne iniquitas dominetur. Nec exhibeatis membra
vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12). Non fiant
membra tua arma iniquitatis, et non dominetur tibi omnis iniquitas.
Sed etiam hoc, ut non fiant membra tua arma iniquitatis, numquid tu
tibi viribus tuis praestas? Hoc ipsum, inquam, hoc ipsum quod non
fiant membra tua arma iniquitatis, tu tibi praestas viribus tuis? Cum
enim non fiunt membra tua arma iniquitatis, est quidem iniquitas in
membris tuis, in desideriis illicitis, sed non regnat. Quomodo
regnat, qui arma non habet? Pars tua, caro tua, concupiscentia
carnis tuae languore rebellat adversus te. Languor iste tyrannus est:
si vis te tyranni esse victorem, Christum invoca imperatorem.
7. Gratiae adversarius sub jugo est iniquitatis. Nam scio quid mihi
eras dicturus, vel quid apud te ipsum modo dicas. Quisquis talis hic
es, et audis me, scio quid tibi intus loquatur iniquitas. Adhuc enim
sub jugo es iniquitatis, quando non agnoscis pretium Redemptoris.
Scio quid tibi dicas. Ecce concupiscit caro mea adversus spiritum
meum, concupiscit adulterium; sed non consentio, non annuo, non
decerno: non solum non ago, sed nec agere consentio; non solum foris
per carnem non perpetro, sed nec ipsa mente sequor rebellantem.
Consentio repugnanti, cedo luctanti? Non facio. Ecce non
dominatur mihi omnis iniquitas. Ita est, verum est.
Gratias age, si ita est, ei qui tibi donavit ut ita sit. Noli tibi
hoc arrogare, ne perdas quod accepisti, et incipias frustra rogare.
Non times, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jacobi IV, 6)?
8. Gratiae hostem revincit Ecclesiae precatio. Ergo tu tibi
praestas, ut non dominetur tibi omnis iniquitas? Si vera est tua ista
praesumptio, vana est nostra oratio, ubi dicimus Deo, Non dominetur
mihi omnis iniquitas. Cantasti verba ista hodie, an non? Hic eras,
quando omnes dicebamus, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et
ne dominetur mihi omnis iniquitas? Hic eras, cantasti verba ista,
puto te non negaturum. Ergo cantasti in populo Dei, et rogasti
Deum, dicens, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne
dominetur mihi omnis iniquitas. Si tibi hoc praestabas, quare mecum
rogabas? Teneo precantem, teneo invocantem, convinco laborantem:
simul ergo audiamus dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis.
Audiamus et veniamus. Quid est, Veniamus? Credendo proficiamus,
gratias agendo accedamus, perseverando perveniamus. Veniamus ad eum
qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis. Et tu laboras, et
ego laboro: illum audiamus, ad illum veniamus, inter nos quare
litigamus? Ambo audiamus, quia ambo laboramus: quare inter nos
litigamus? an ut medicum vocantem non audiamus? O infelix
infirmitas! ad se vocat medicus, et litibus occupatur aegrotus. Vide
quid dicat vocando: Venite ad me, omnes qui laboratis. Ubi
laboratis, nisi sub sarcinis peccatorum, nisi sub jugo malae dominae
iniquitatis? Venite ergo ad me, omnes qui laboratis et onerati
estis, et ego vos reficiam. Ego qui feci, reficiam. Ego, inquit,
vos reficiam: quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV,
5).
9. Christus magister humilitatis. Quomodo vos reficiam? Tollite
jugum meum super vos, et discite a me. Quid discimus a te? Novimus
te, Domine, in principio Verbum, Verbum Deum, Verbum apud
Deum: omnia per te facta novimus, quae videmus, et quae non
videmus. Quid discimus a te? Non enim alium mundum discipuli tui,
tanquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. Unum
mundum condidisti, coelum et terram fecisti: utrumque suis creaturis
ornamentisque illustrasti. Quid a te discimus? Discite, inquit, a
me. Cum essem in principio Deus apud Deum, creavi vos; hoc nolo
discatis a me: sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. Unde
sum factus quod feci? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens;
in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo;
humiliavit semetipsum. Hoc discite a me, Humiliavit enim
semetipsum, inquit. Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde
(Matth. XI, 28, 29). Non enim, inquit, hoc vos doceo,
quasi in forma Dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes esse
vos aequales Deo. Illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui
natura inerat. In Patris aequalitate natus est de Patre. Quid
tamen fecit propter te? Semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo
(Philipp. II, 6-8). Ecce propter te Deus factus est homo,
et non te vis agnoscere, cum sis homo? Ecce propter te factus est
homo sine peccato, et non vis te agnoscere cum peccato? ut venias ad
illum qui ait, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis,
et ego vos reficiam.
10. Jugum Christi unde suave. Pelagian.
argumentatio.---Tollite jugum meum super vos. Tulisti hoc jugum?
Tulisti? Sentis te habere sessorem? Tulisti hoc jugum? Dicis,
Tuli. Sentis te habere sessorem? Sentis te habere rectorem?
Sentio, inquis. Illi ergo dic, Gressus meos dirige secundum verbum
tuum. Regit te sub jugo suo, et sub sarcina sua. Ut enim sarcina
ejus sit tibi levis et jugum ejus suave, ille tibi amorem inspiravit.
Amanti, suave est; non amanti, durum est. Amanti, suave est:
Dominus dedit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). An forte
quia vel venisti, audiens, Venite ad me, hoc ipsum tibi arrogare
intendis, quia venisti? Ecce, inquis, veni ad illum arbitrio meo,
voluntate mea. Quia veni, reficit me: quia veni, jugum suum imponit
mihi suave; qui dat amorem, sarcinam suam levem imponit mihi amanti et
diligenti: haec omnia fecit in me; sed quia veni ad eum. Ergo hoc
sapis, quia venisti, tu tibi hoc praestitisti? Quid enim habes quod
non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quomodo venisti? Credendo
venisti: sed nondum pervenisti. Adhuc in via sumus, venimus, sed
nondum pervenimus. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum
tremore; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa
(Psal. II, 11 et 12). Time, ne cum tibi arrogas quia
inventa est a te via justa, ipsa arrogantia pereas de via justa.
Ego, inquit, veni, arbitrio meo veni, voluntate mea veni. Quid
turgescis? quid tumescis? Vis nosse quia et hoc praestitum est tibi?
Ipsum audi vocantem: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui me misit,
traxerit eum (Joan. VI, 44). Conversi ad Dominum, etc.
|
|