|
1. Seminare in lacrymis omnium est Christianorum. Psalmus qui
cantatur Domino, videtur sanctis martyribus convenire: sed si membra
Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere
intelligamus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes
ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum
exsultatione, portantes manipulos suos. Quo euntes, et unde
venientes? Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui
manipuli? Euntes in mortem, venientes a morte. Euntes nascendo,
venientes resurgendo. Seminantes opera bona, metentes mercedem
aeternam. Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus, manipuli
nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo bona sunt semina, bona
opera; quare cum lacrymis, dum hilarem datorem diligat Deus (II
Cor. IX, 7)?
2. Martyrum passio et merces in Psalmo praedicta. Hic primum
videte, charissimi, quomodo maxime ad beatos martyres verba ista
pertineant. Nulli enim tantum impenderunt, quam illi qui se ipsos
impenderunt: sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar pro
animabus vestris (Id. XII, 15). Impenderunt enim se ipsos
confitendo Christum, et implendo in ejus adjutorio quod dictum est,
Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare
(Eccli. XXXI, 12). Quae est magna mensa, nisi unde
accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam
talia te oportet praeparare; nisi quod beatus Joannes exponit, Sicut
Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro
fratribus animas ponere (I Joan. III, 16)? Ecce quantum
impenderunt.
Sed numquid perierunt, quando securitatem a Domino etiam de capillo
acceperunt (Luc. XXI, 18)? Perit manus, ubi non perit
pilus? Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit
palpebra, perit oculus? Hac ergo accepta magna securitate,
impenderunt se ipsos. Operibus ergo bonis seminemus, cum tempus est,
dicente Apostolo, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor.
IX, 6). Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus operemur
bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum:
Bonum, inquit, facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus
(Galat. VI, 10, 9). Qui defecerit in semine, non gaudebit
in messe.
3. Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes. Quare
ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant
hilaritatem? Et quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis
seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis tribulationibus
fuerunt. Nam ut eorum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos
et transfiguravit eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad
mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi quod caput nostrum
infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma
desperarent, et sicut est humana fragilitas, morte propinquante
perturbarentur, et dicerent non se ad Deum pertinere; nam si
pertinerent, gauderent. Ideo prius Christus dixit, Tristis est
anima mea usque ad mortem. Pater, si fieri potest, transeat a me
calix iste (Matth. XXVI, 38, 39). Quis hoc dicit? Quae
potestas, quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo
tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. X,
18). Haec potestas tristis erat, quando faciebat quod non
faceret, nisi voluisset. Potestate enim fecit, non conditione; quia
ipse voluit, non quia Judaeus potuit. Transfiguravit ergo in se
infirma membra corporis sui. Et forte de illis dictum est, Qui
seminant in lacrymis, in gaudio metent: id est, de infirmioribus.
Non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus praeco,
quando dicebat: Ego enim immolor, et tempus meae resolutionis
instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi:
de caetero superest mihi corona justitiae, corona de manipulis;
superest, inquit, mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in
illa die justus judex (II Tim. IV, 6-8): quasi diceret,
Reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. Haec verba,
quantum intelligimus, fratres, exsultantis sunt, non plorantis.
Numquid quando ista dicebat, in lacrymis erat? Nonne similis erat
hilari datori, quem diligit Deus?
Ad infirmos ergo referamus haec verba, ut nec ipsi desperent qui in
lacrymis seminarunt: quia etsi seminarunt in lacrymis, transiet dolor
et gemitus: transit tristitia cum fine, et venit laetitia sine fine.
4. Quomodo seminant omnes in lacrymis. Justus quisque hic
abundantius plorat. Verumtamen, charissimi, ecce quomodo mihi
videtur ad omnes pertinere quod dictum est, Qui seminant in lacrymis,
in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua:
venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos.
Audite si, adjuvante Domino, explicare potuero, quemadmodum ad
omnes pertineat, Euntes ibant et flebant. Ex quo nascimur, imus.
Quis enim stat? Quis non ex quo viam intravit, cogitur ambulare?
Infans natus est, crescendo ambulat: mors finis est. Inde jam
veniendum est, sed cum exsultatione. Quis enim non hic plorat in via
ista mala, quando ipse infans inde incipit? Utique infans quando
nascitur, de angustiis uteri in hujus mundi latitudinem funditur, de
tenebris procedit ad lucem: et tamen de tenebris veniens ad lucem,
plorare potest, videre non potest. [Est enim vita ista, ut quando
gaudetur hic, time ne fallat; quando hic ploratur, roga ut evadas:
et transit tribulatio, et venit tribulatio. ] Et rident homines, et
plorant homines: et quod rident homines, plorandum est. Sed plorat
alius damnum suum, plorat alius pressuram suam, quia in carcere est
constitutus; plorat alius quod amiserit mortuum aliquem charissimorum
suorum: ille hinc, iste hinc. Justus unde? Primo de his omnibus:
justus enim plorat veraciter plorantes steriliter. Plorat plorantes,
plorat ridentes: quia et qui plorant de rebus vanis, inaniter
plorant; et qui rident de rebus vanis, malo suo rident. Ille ubique
plorat, plus ergo ipse plorat.
5. Justorum orationes cum gemitu. Sed venient cum exsultatione,
portantes manipulos suos. Vides ergo hominem justum, cum facit opus
bonum, hilarem esse? Ita plane hilarescit. Hilarem enim datorem
diligit Deus (II Cor. IX, 7). Quando ergo plorat? Quando
bona opera sua orando commendat. Orationes sanctorum voluit commendare
Psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac via laborantium,
orationes amantium, orationes gementium, orationes aeternae patriae
suspirantium, donec ea visa satientur qui nunc in moerore sunt
constituti. Etenim, fratres mei, quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a Domino (Id. V, 6). Non desiderat patriam
peregrinatio sine lacryma. Si desideras quod non habes, funde
lacrymas. Nam unde dicturus es Deo: Posuisti lacrymas meas in
conspectu tuo (Psal. LV, 9)? Unde dicturus es Deo: Factae
sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte? Panis mihi factae sunt:
consolatae sunt gementem, paverunt esurientem. Factae sunt mihi
lacrymae meae panis die ac nocte. Unde? Dum dicitur mihi quotidie,
Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Quis justus non habuit
istas lacrymas? Qui non habuit, peregrinum se esse non doluit. Qua
fronte ad patriam venit, qui non absens suspiravit? Nonne quotidie
nobis dicitur, Ubi est Deus tuus? Discite, fratres mei, discite
de paucis esse. Bene vivite, ambulate viam Dei; et videte quia
auditis, Ubi est Deus tuus? Felices eritis, cum hoc audieritis;
infelices, si dixeritis. Quando enim defendimus fidem christianam,
et respondetur nobis, Ecce praedicatur ubique nomen Christi, quare
abundant mala? quid aliud dicitur, nisi, Ubi est Deus tuus? Qui
audit, gemit; quia qui dicit, perit.
6. Lacrymae piorum comparantur cum fletu impiorum. Sunt lacrymae
piorum, sunt lacrymae sanctorum, quas indicant orationes eorum. Bene
operatur, et hilaris est: et plorat ut bene operetur: plorat quia
bene operatus est. Plorando exigit bonum opus, plorando commendat
bonum opus quod fecit. Crebrae ergo sunt lacrymae justorum, sed in
ista via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes
venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Felicitas venit,
numquid lacryma redit? Porro autem illi qui hic inaniter plorant,
inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur
gemunt, quando fraudant exsultant: plorant et ipsi in via ista,
plorant et ipsi; sed non in exsultatione. Venientes autem venient in
exsultatione, portantes manipulos suos. Quid colligunt, qui nihil
seminaverunt? Imo colligunt, sed quod seminaverunt: quia spinas
seminaverunt, ignem colligunt; et eunt non de fletu ad risum, sicut
sancti, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, venientes
autem venient in exsultatione: illi a fletu ad fletum, a fletu cum
risu ad fletum sine risu. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando
resurrexerint? Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi manus et
pedes, et projicite illum in tenebras exteriores? Age, quid postea?
Tenebrae erunt, et dolor non erit? Forte palpabunt, sed non
dolebunt? non videbunt, sed non cruciabuntur? Absit. Non solae
tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gaudebant, sed datur
etiam quod in aeternum gemant. Ne contemneres enim tenebras, o
quisquis es flagitiosus, qui soles propter tua mala facta, et propter
lasciva adulteria non solum tenebras non horrere, sed quaerere, qui
soles plus gaudere quando lucerna exstinguitur: non tales tenebras
habebis ubi gaudeas, ubi laeteris, ubi te voluptatibus carnis
oblectes, non sic erunt ipsae tenebrae. Sed quomodo erunt? Ibi erit
fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Tortor sine
defectu, tortus sine defectu. Nec qui torquet, fatigatur; nec qui
torquetur, moritur. Erunt ergo aeternae lacrymae illis qui sic
vixerunt, erunt aeterna gaudia sanctorum, quando venientes venient in
exsultatione, portantes manipulos suos. Dicent enim tempore messis
Domino suo, Domine, adjuvante te fecimus quod jussisti; redde quod
promisisti.
|
|