|
1. Medicamenta in Scripturis divinis. Deus et Dominus noster
curans et sanans omnem animae languorem, multa medicamenta protulit de
Scripturis sanctis, velut de quibusdam armariis suis, cum lectiones
divinae legerentur; quae per ministerium nostrum adhibenda sunt
vulneribus nostris. Non enim sic nos esse profitemur pueros medici,
per quos alios sanare dignetur, ut nos ipsi jam non habeamus
necessariam curationem. Si in illum intendamus, si ei nos toto corde
praebeamus curandos, omnes sanabimur. Multa lecta sunt, et magna,
et necessaria; quanquam ita sint omnia: sed tamen alia secretius in
Scripturis absconduntur, ut quaerentes exerceant; alia vero in
promptu et in manifestatione ponuntur, ut desiderantes curent.
Psalmus hic magna quidem secreta continet, quae si omnia singillatim
tractare voluerimus, vereor ne non ferat communis infirmitas; sive
propter aestus temporales, sive propter corporis vires, sive propter
intelligentiae tarditatem, sive etiam propter ipsam minus idoneam
sufficientiam nostram. Pauca ergo inde delibabimus, quantum
existimamus sufficere officio nostro, et intentioni Charitatis
vestrae.
2. Titulus psalmi. Primo, titulus ejus est, Ad Goliam. Qui
rudes non sunt in Scripturis divinis, qui amant frequentare istam
scholam, qui non oderunt magistrum, sicut pueri desperati, et
intentam aurem praebent in ecclesia Lectoribus, atque exceptorium
cordis sui in fluenta Scripturae divinae patefaciunt; qui non intra
istos parietes, domus suae curam gerunt et domesticis fabulis
delectantur, ut ideo conveniant, ut inveniant cum quibus loquantur
nugatoria, non cum quibus audiant utilia; qui non amant loqui de rebus
alienis, cum defecerint in suis: qui ergo non ita conveniunt, et
frequenter conveniunt, non sunt rudes in isto titulo Psalmi, quod
scriptum est, Ad Goliam; norunt quis fuerit Golias. Tamen propter
alios qui vel nunc intenti sunt, alio, autem tempore minus sunt
intenti, vel fortasse spinis saecularibus, id est, negotiorum
mundanorum curis, verbum in corde suo tanquam semen utile offocare
consuerunt, narremus etiam ista pervetera, et usitata intentis et
studiosis Litterarum divinarum.
3. Goliae et Davidis descriptio. Golias unus fuit ex Allophylis,
id est, ex alienigenis, qui bellum gerebant illo tempore adversus
filios Israel. Eo autem tempore David sanctus, cujus est hoc
Psalterium, imo per quem ministravit hoc Psalterium Spiritus
sanctus, puer erat pascens oves patris sui, tenera aetate, vix dum
adolescentulus. Fratres ejus jam juvenes militabant, et in exercitu
regis erant. Attulit eis missus a parentibus aliquid de domo, usibus
ipsorum. Ita illo tempore quo pugnabatur, in exercitu inventus est
nondum miles, sed militum minister et frater. Exstitit tunc Golias
iste, de quo mentio facta est, ingens statura corporis, armis
instructus, viribus etiam exercitatus, elatus jactantia, qui superbe
provocaret ad monomachiam adversarium populum: hoc est, ut unus inde
electus ab ipsis procederet adversus eum, ut duobus pugnantibus examen
totius belli in medio versaretur, pacto et placito addito, ut si quis
duorum illorum vicisset, universae parti unde steterat tribueretur
victoria. Rex ergo ille populi Judaeorum filiorum Israel Saül
erat. Angebatur, aestuabat, quaerebat in universo exercitu parem
illi: verum non inveniebat, nec forma corporis, nec audacia
provocationis. Cum ergo aestuaret, ausus est puer iste David, non
praesumens de viribus suis, sed in nomine Dei sui, procedere adversus
eum. Nuntiatum est regi, non audacia pueritiae, sed fiducia
pietatis: nec rex abnuit, non recusavit. Intellexit, cum videret
audentem puerum, aliquid divinitatis in eo esse, nec illam teneram
aetatem sine divino instinctu talia posse praesumere. Libenter
accepit: processit adversus Goliam.
4. Davidis in Deo confidentia. In omnibus ergo, qui erant in ea
parte, unde procedebat David, non erat praesumptio nisi de Deo: in
illis autem tota spes in unius hominis viribus. Sed quid est homo,
nisi quod in isto psalmo cecinit, Homo vanitati assimilatus est; dies
ejus velut umbra praetereunt? Ergo spes illorum inanis, quae
collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem David, ut
quoniam aetate et viribus impar erat, quasi armis par esset: sed arma
vetera non adjuvabant, potius onerabant novam aetatem. Et ad hoc
pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum
praesignavit, dicens: Exuite vos veterem hominem, et induite novum
(Coloss. III, 9, 10). Noluit David vetustatem armorum:
abjecit; onerosa esse dixit, quia implicabant eum. Expeditissimus
ille ad praelium procedere cupiebat; fortis non in se, sed in
Domino; armatus non tam ferro, quam fide.
5. Quinque lapides David quid mysterii habeant. Tamen abjectis
armis, elegit aliquid unde pugnaret: et hoc non sine sacramento. Nam
videtis quasi duas quasdam vitas; unam in alienigenis veterem, alteram
in Israelitis novam, adversus invicem dimicare. In illa parte corpus
diaboli, in ista praefiguratio Domini Jesu Christi.
Tulit quinque lapides de torrente, de fluvio, et posuit in vase
pastoris, quo lac mulgeri solet, et ita processit armatus (I Reg.
XVII). Quinque lapides, Lex erat; continetur enim Lex quinque
libris Moysi. Et in ipsa Lege decem praecepta sunt salutaria,
quibus decem praeceptis caetera serviant. Praefiguratur ergo Lex et
quinario et denario numero. Et ideo David pugnavit quinario, cecinit
denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Neque
omnes quinque lapides misit, sed unum tulit. Namque in numero
lapidum, numerum librorum ostendit; in uno lapide, unitatem
implentium Legem. Unitas enim ipsa implet Legem, id est,
charitas. Ideo sublati sunt quinque illi lapides de fluvio. Fluvius
quid significabat illo tempore?
6. Regula ad intelligendas Scripturae allegorias. Non enim semper
in Scripturis eadem significantur rebus certis. Et hoc nosse debet
Sanctitas vestra, propter caeteras regulas, ut etiam dociles
Lectorem audiatis. Ea quae ponuntur allegorice in Scripturis, non
semper hoc significant. Non semper mons Dominum significat, non
semper lapis Dominum significat, non semper leo Dominum significat,
non semper bonum, non semper malum; sed pro locis Scripturarum, quo
pertinent caetera circumstantia ipsius lectionis. Quemadmodum litterae
in tot millibus verborum atque sermonum ipsae repetuntur, non
augentur: verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae: verba
numerare nemo potest; litteras quivis potest, unde multitudo verborum
est. Cum una littera variis in locis ponitur, et pro loco valet, non
unam rem valet. Quae tam diversae res, quam Deus et diabolus?
Tamen in capite, D littera est, cum dicimus, Deus; et cum
dicimus, Diabolus. Sicut ergo littera pro loco valet; errat autem,
et nimis absurdus est, et intra puerile cor qui cum legerit, verbi
gratia, D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine
diaboli, ne quasi Deo faciat injuriam: sic etiam qui imperite audit
divinas Scripturas, ut de isto ipso exemplo non recedamus, cum
audit, verbi gratia, in allegoria positum fluvium, eo loco ubi dictum
est, Fluminis impetus laetificant civitatem Dei (Psal. XLV,
5); dictum est autem de inundatione Spiritus sancti, de qua alio
loco ait Propheta, Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente
voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9): cum ergo sic
acceperit fluvium in bono, et laudaverit, et delectatus fuerit;
quando pro loco dicitur ei quod fluvius significet homines fluentes, et
temporalibus deditos, cum transeuntium amore transeuntes, expavescit;
quia in alio loco acceperat fluvium in bono significare aliquid, et
perturbatur: ita fit in Scripturis mutus, quomodo in litteris mutus
efficitur, si noluerit transferre ipsas litteras ad alia verba, sed in
his solis verbis eas tenuerit, in quibus eas primo didicerit.
7. De fluvio levati lapides et in pastorali vase positi quid
significent. Si percepit hoc Sanctitas vestra, res vobis dicta est,
quantum arbitramur, utilissima; et quae vos multum adjuvet, non solum
ad audiendos tractatus nostros, sed etiam ad intelligendas ipsas
Scripturas, de quibus vobis ista tractamus. Fluvius ergo, unde
tulit tunc David quinque lapides, non bonum aliquid significavit illo
tempore. Novi quidem posse quibusdam occurrere, et in bono
significare illum fluvium: sicuti si quispiam velit Baptismum
intelligere, ut lapides de Baptismo levati, id est, homines
baptizati, fortissimi sint adversus diabolum, qui significabatur per
Goliam. Tamen propter quinarium numerum constat nobis ratio, quia
dixeramus Legem significari quinario numero, propter quinque libros
Moysi. Quid significat quod de fluvio sunt ablati, et positi in vase
pastoritio? Jam diximus, quia in adventu Domini nostri Jesu
Christi, ut vere diabolus vinceretur, Lex transiit ad gratiam.
Quid tam significans gratiam, quam lactis copia? Sublati sunt autem
illi lapides de fluvio. Fluvius significabat populum fluxum, deditum
temporalibus rebus, amantem transeuntia, et cupiditatis impetu in mare
hujus saeculi decurrentem; qualis erat populus Judaeorum vetus.
Acceperat Legem, sed calcabat Legem, et transibat super Legem, et
ferebatur in mare, quomodo fluvius super illos lapides. Non enim
lapides illi limitem fecerant fluvio, ut statuerent fluvium. Quod si
ita essent, significarent coercitionem Legis, et eos qui cum fluere
coeperint voluptatibus et cupiditatibus suis, venientes ad praecepta
Legis consistunt, et refrenant impetus libidinum suarum. Non autem
ita erant illi lapides; sed in fluvio, super quos transibat aqua,
sicut super Legem transgressor populus transibat. Inde ergo Dominus
tulit Legem ad gratiam: id est, de fluvio tulit, et in vase pastoris
posuit.
8. Populus Judaeorum non implevit Legem; quia timebat, non
amabat. Qui vult ergo implere Legem, gratiam cogitet. Ideo et illa
decem praecepta psalterii decem chordarum, ipsa sunt quae erant in illo
populo vetere: sed illum populum decem praecepta timore opprimebant.
Non enim erat in illis charitas, quae est per gratiam; sed timor
erat. Praecepta Domini poenalia erant illi populo; quia impleri non
poterant amore. Conabantur, sed cupiditate superabantur. Cum ergo
quisque ad gratiam transitum fecerit, non alia praecepta implet; sed
ipsa quae hac impleri non poterant, hac implentur. Non est tamen vis
praeceptorum, sed vis gratiae Dei. Nam si praeceptorum Legis hoc
esset, et illa impleret. Qui transit ad Christum, transit a timore
ad amorem, et incipit amore jam posse quod timore non poterat; et qui
trepidabat in timore, non trepidat in amore. Ideo hanc in decem
praeceptis, quia significat David hominem qui transit ad gratiam, cum
dicit, In psalterio decem chordarum psallam tibi, jam cantare in
praeceptis, hoc est hilariter praecepta complere.
9. De suis viribus ne nomo praesumat. Et ut noveritis, fratres,
quia gratia hoc implet, nemo debet de viribus suis praesumere: hoc est
enim praesumere de gratia Dei. Vocat enim te Deus, et jubet ut
facias: sed ipse dat vires, ut quod jubet, impleri possit. Tibi
autem capax fides adhibenda est, ut inundatione gratiae humilies te,
supplices Deo, nihil de te praesumas; spolies te Golia, induas
David. Ad hoc pertinet quod in eodem psalmo dicitur, quod jam
commemorare coeperamus, Quid est homo? Hoc enim monet, ne de se
praesumat homo. Nam videte quomodo incantat adversus Goliam, qui de
se praesumebat; et commendat ibi David, qui infirmus in hominibus,
in Deo firmissimus erat. Quid est homo? Et dicit quid sit homo:
Quoniam innotuisti ei. Hoc est totus homo, si innotescat illi
Deus: si autem non illi innotescat Deus, nihil est homo. Quid est
homo, cui non innotuit Deus? Homo vanitati assimilatus est, dies
ejus velut umbra praetereunt. Ergo, Quid est homo, quoniam
innotuisti ei; et filius hominis, quoniam aestimas eum? Quid est,
aestimas eum? Placuit tibi eligere illum, et constituere in aliquo
superiore et eminentiore loco: misericordiae tuae est, non meritorum
ipsius.
10. Proprium hominis nihil nisi peccatum et mendacium. Quaere quid
sit hominis proprium, peccatum invenies. Quaere quid sit hominis
proprium, mendacium invenies. Tolle peccatum, et quidquid
consideraveris in homine, Dei est. Non ergo amet homo quod proprium
est. Etiam ad hoc potest pertinere illud quod dicit Apostolus: Nemo
quod suum est, quaerat (I Cor. X, 24). Aliquando enim
audiunt illud homines a Lectoribus, et aedificantur ad auferendas res
alienas. Interest quis tibi dicat, Noli quaerere quod tuum est.
Aliquando enim dicitur a malo suasore, aliquando autem dicitur a bono
doctore. Deus bonus est doctor. Quando ergo audis a Deo, Noli
quaerere quod tuum est; noli sic accipere, quomodo dici solet.
Aliquid boni est, quod te monet Deus. Quod dicebamus, quaere quid
sit tuum, invenies peccatum. Noli ergo quaerere peccatum, et non
quaeris tuum: noli quaerere mendacium, et non quaeris tuum. Veritas
enim a Deo est, mendacium abs te.
11. Duae januae diabolo tentatori, cupiditas et timor. Et si
diabolus aliquando aliquid suggerit, consentientem tenet, non cogit
invitum. Non enim seducit ille aut trahit aliquem, nisi quem
invenerit ex aliqua parte jam similem sibi. Invenit enim eum aliquid
cupientem: et cupiditas aperit januam intranti suggestioni diaboli.
Invenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat, quod illum invenit
timere; monet ut adipiscatur, quod illum invenit cupere: et per has
duas januas cupiditatis et timoris intrat. Claude illas, et imples
Apostoli illud in hodierna lectione. Non detis locum diabolo
(Ephes. IV, 27). Ibi enim voluit ostendere Apostolus, quia
quamvis intret et possideat diabolus; homo illi tamen locum dedit, ut
posset intrare.
12. Reos omnes Christus invenit. Ergo quia nihil est homo cui non
innotuit Deus et quem non aestimat Deus; dat illi gratiam suam,
inveniens in illo quod damnet, et donans omnia confitenti, ut coronet
credentem.
Quid enim invenit Dominus in hominibus quando venit, nisi quod
damnaret? Omnino, fratres, cogitate et videte; sive in illo populo
Israelitarum, sive in Gentibus, non invenit nisi quod damnaret. Et
ideo ad peccantes humilis voluit venire, non judex, cum parcit illis,
ut primo praerogaret misericordiam donando peccata, et sic postea
redderet severitatem puniendo peccata. Non abutamur, id est, non
male utamur misericordia ejus, et non sentiemus severitatem ejus.
Ergo hoc est homo totum, quod ei innotescit Deus, quod dat illi
gratiam suam, unde praesumebat David: Golias autem de se, de
viribus suis, superbus, elatus, inflatus, primo totam victoriam
universae partis suae in se uno constituit. Et quia omnis superbia
habet impudentiam frontis, in ipsam frontem lapide veniente dejectus
est. Evacuata est frons quae habebat impudentiam superbiae suae; et
vicit frons quae habebat humilitatem crucis Christi.
13. Crucis signum in fronte quid significet. Propterea et nos
signum ipsum crucis in fronte portamus, qui illud intelligit. Hoc
dico, fratres, quia multi illud faciunt, et intelligere nolunt.
Factorem quaerit Deus signorum suorum, non pictorem. Si portas in
fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem
humilitatis Christi. Diximus autem, fratres, eum dare locum
diabolo, qui illi aperit januas cupiditatis aut timoris: sed
cupiditatis cujus, aut timoris cujus? Nam et regnum coelorum
cupimus, et gehennam timemus. Sed quomodo illae januae, cupiditas
rerum temporalium, et timor poenarum temporalium trahit plerumque ad
nequitiam, et dat locum diabolo: sic cupiditas rerum aeternarum, et
timor poenarum aeternarum facit locum in corde verbo Dei.
14. Cupiditatis tentatio. Breviter ergo, fratres, si volumus
bene vivere, plus amemus quod promittit Deus, quam quod promittit hic
mundus; et plus timeamus quod minatur Deus, quam quod minatur hic
mundus. Numquid magnum aliquid aut longum est quod diximus? Venit
tentatio tibi alicujus fraudis, vis facere fraudem, ut acquiras
pecuniam: promittit Deus fraudem non facientibus sempiterna regna
coelorum, vincit te cupiditas ad pecuniam. Nam quis est qui nolit
regna coelorum? Sed plus velle terrena, hoc est peccare: plus velle
quod praesens est, non credere quod futurum est; plus velle quod videt
homo, et non desiderare quod promittit Deus: cum id quod videt homo,
etiam ab oculis potest auferri, etiam possessum potest amitti; id
autem quod promittit Deus, nec oculo carnis videri interim potest; et
cum quisque ad Dei promissa pervenerit, non timet ne amittat; quia
nemo est potentior illo qui dedit. Itaque, fratres, haerete
charitate promissis Dei; et non vos superabunt cupiditates saeculi.
15. Timoris tentatio. Rursum timoris tentatio advenit: dicit tibi
quisque, Dic pro me falsum testimonium. Primo promittit: sed cum
non deceperit, si forte praeponas promissa Dei pollicitationi
hominum, non vincit cupiditas; per comminationem tentat, et incipit
minari horribilia. Potens est forte in civitate, potens in saeculo,
videtur posse facere quod minatur. Vincit te timor praesentis mali:
quod et posset a te utique Deus avertere, si hoc illi videretur
prodesse tibi; et si nollet avertere, intelligere deberes quia non
tibi permitteret evenire, nisi et hoc sciret prodesse tibi. Avertit
ignem a tribus pueris idem Deus. Numquid mutatus est Deus, quia non
avertit gladium a martyribus? Idem ipse fuit Deus trium puerorum,
qui fuit Machabaeorum. Illi de igne evaserunt (Dan. III),
illi ignibus cruciati sunt (II Machab. VII): utrique tamen in
Deo sempiterno vicerunt, Non enim aut illi vita ista temporali
delectabantur, aut illi minis temporalibus frangebantur.
16. Bono malus nihil vere nocet, sed prodest. Itaque noli timere
hominem minantem tibi. Quid est enim homo? Vanitati assimilatus
est; dies ejus sicut umbra praetereunt. Aut non tibi nocebit, et
ante transibit illa umbra, quam ad te aculeus ejus transire potuerit;
potens est enim Deus: aut si permissus fuerit nocere, ad tempus
nocebit umbrae tuae, id est, rei transitoriae tuae, vitae temporali
tuae, vitae veteri tuae. Usque enim ad ultimum mortis portamus
aliquid veteris hominis. Temporalem vitam ille nocere potest,
aeternam tibi vitam nemo potest auferre. Tollet tibi impedimenta,
quibus hic teneris; et haerebis Deo, cui te jam praemissa spe,
charitate colligaveras.
17. Homo malus novacula acuta. Propterea in Psalmis elegantissime
dicitur de homine malo, Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal.
LI, 4). Sic illi insultat Spiritus Dei. Quid attendit in
novacula? Non quia occidi homines de novacula possunt: sed ad quam
rem facta est novacula. Facta est autem ad radendos capillos. Quid
tam superfluum in corpore, quam capilli? Quanta instantia, quanto
studio, quanta cautela, quanta intentione acuitur, ut radat
capillum? Sic et homo malus tollit se in partem, cogitat,
recogitat, excogitat, ponit fraudem super fraudem, quaerit
machinationem, ministros parat, falsos testes comparat, acuit
novaculam. Quid facturus justo, nisi superflua rasurus?
18. Felicitas non in temporalibus ponenda. Itaque, fratres, si
vultis parati esse ad sequendam voluntatem Dei, quod vobis dicimus,
et nobis primum dicimus; imo omnibus dicit ille, qui securus dicit:
si volumus parati esse ad sequendam voluntatem Dei, non amemus ista
quae transeunt, non putemus ipsam esse felicitatem, quae dicitur in
hoc saeculo. Hoc enim putabant illi alienigenae; totam felicitatem in
rebus temporalibus, totam suavitatem in umbra ponebant, non in ipsa
luce, non in ipsa veritate. Ideo in isto psalmo, qui ad Goliam
est, attendite posteriora Psalmi: omnino lucidissimis verbis et
enodatissimo sermone, qui non quaerat interpretem aut expositorem; sed
misericordia Dei ita sunt posita, ut nemo dicat, Ecce hoc quomodo
voluit dixit, et pro ingenio suo interpretatus est, sensit ut voluit:
sic sunt posita, ut nemo se excuset. Posita sunt autem a David
dicente, id est, a nova vita, Christi vita, vita quae per Christum
nobis data est; insultans vitae veteri, felicitati veteri hominum, et
illis qui in eam spem ponunt, et illis qui adipiscuntur eam, et in
illa gaudent.
19. Felicitas impiorum nonnullis scandalum. Superflua petens
propitio Deo non exauditur. Videntur enim justi laborare in hoc
saeculo, et injusti feliciter in hoc saeculo vivere: et quasi dormiat
Deus, negligens res humanas, illi plerumque extolluntur impunitate,
isti plerumque franguntur infirmitate, et putant sibi nihil prodesse
quod bene vivunt, quia non habent ea quibus videntur abundare
peccatores, scelerati et impii homines. Et quamdiu talia rogant a
Deo, ut pro magno sibi praestentur, tamdiu errant; et cavendum est
ne dentur in potestatem cupiditatis suae. Nam dictum est, Dedit
illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Psal. LXXX,
13). Et magis propitius est Deus, quando superflua et nugatoria
petentem non exaudit ut det, sed exaudit ut sanet non dando. Etenim
quare ista quaerant homines, quis non videt? Ut in luxuriis suis
consumant, et in nugis, et in insanissimis spectaculis, a Deo
quaerunt homines habere ista.
20. Divitiarum abusus.---Da mihi hominem de saeculo, petat a
Deo divitias; dentur, et vide innumerabiles consequi laqueos mortis
ejus. Opprimit inde pauperem, superbit homo mortalis super hominem
parem sibi, quaerit honores ab hominibus vanos; ut autem adipiscatur,
exhibet illis ludicra nequitiae, ludicra malae cupiditatis: ludos et
ursos emit, donat res suas bestiariis, esuriente Christo in
pauperibus. Quid opus est plura dicere, fratres? Vos ipsi cogitate
quae nos tacemus, quanta mala faciant homines de superfluis rebus,
quando illis acciderit proventus illarum. Nonne melius est, quando
talis est homo, ut possit sic uti copia rerum praesentium, ut auferat
illi eam Deus, non illi eam det? Nonne tunc est misericordia?
21. Cupiditas temporalium quomodo in proximum iniqua. Et dicet:
Bene feci, et nihil alienum abstuli, et non me exaudisti: ex eo quod
habeo do egenti, non tollo alicui; a te peto, tu da. Quasi vero det
tibi villam, nisi alius perdat villam. Si dicatur tibi, Vendas
villam tuam: tanquam maledictum exhorrescis, injuriam tibi factam
putas; odium servas in pectore, quia hoc audisti ab homine, ut
venderes villam: quasi emere possis, nisi alius vendat. Itaque quod
valde cupis emere, et optas emere, si malum est vendere, alii malum
quaeris. Bonum est invenire saccellum solidorum in via: quod cum
inveneris, dicis, Deus mihi dedit; quasi possis invenire, nisi
alius perdat. Quare ergo non optas illorum thesaurorum bona, quae
tecum omnes sine angustia valeant possidere? Desideras aurum,
desidera justitiam. Habere aurum non potes, nisi alius amittat:
justitiam ambo complectimini, et ambo dilatamini.
22. De felicitate terrena aliter mali, aliter boni sentiunt.
Redeamus ergo ad Psalmum, ut intelligat Charitas vestra eos esse
alienigenas, qui totam felicitatem non putant nisi praesentem. Sed
dignum te judicas cui et ista Deus det: quaere quomodo utaris. Si
non dedit, scias quia prodest tibi quia non dat pater bonus. Quia et
filius tuus quando plorat, ut des illi formosum cultellum manubrio
deaurato; quantum vult ploret, non illi das unde laedatur. Domine,
libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera iniquitatis. Et exponit quam dicat vanitatem
et quam dexteram. Dexteram enim iniquitatis dicit felicitatem hujus
saeculi: non quia non invenitur apud bonos, sed boni quando illam
habent, in sinistra illam habent, non in dextera. Felicitatem
perpetuam habent in dextera: felicitatem temporalem habent in
sinistra. Cupiditas autem rerum aeternarum et felicitatis aeternae,
non debet misceri cupiditati rerum temporalium, id est, felicitatis
praesentis et temporalis. Et hoc est, Nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua (Matth. VI, 5). Ergo, Dextera eorum
dextera iniquitatis.
23. Verbi Dei fructus a non audiente etiam exigendus. Audite jam
quomodo locuti sunt vanitatem, et quomodo dexteram habeant
iniquitatis. Audiamus omnes, prodest vobis. Audiatis, ne dicatis
non vos audisse: quia dictum est servo, Tu dares, et ego exigerem.
Et diximus hesterno die, quia nos servi sumus dantes; alter est qui
exigat. Sorores nostrae, nolentes audire, quasi nolunt pati
exactorem. Sine causa, fratres mei, nemo sibi hinc blandiatur.
Aliud est non accepisse, aliud accipere noluisse, Qui recusat donum
Dei, ipsius recusationis reus tenetur. Quomodo enim dictum est servo
dispensatori, Quare non dedisti (Luc. XIX, 23)? sic dicetur
servo, cui ille positus est dispensare, Quare non accepisti? Si non
fuit qui daret, excusabis te: si autem sonant Lectores, etiam quando
tacent tractatores, et ubique verbum Dei praedicatur, et vere dictum
est, In omnem terram exiit sonus illorum, et calor verbi Dei ubique
diffunditur, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal.
XVIII, 5, 7); non erit quid dicere in judicio Dei.
Fratres, audiamus, et faciamus; si volumus habere spem, non nos
excusemus. Plerumque mendicus unum nummum petens, ad ostium tibi
praecepta Dei cantat.
24. Felicitas mundana; et quae licita videtur, contemnenda.
Audiamus ergo: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum
dextera iniquitatis. Videte felicitatem mundi, ubi illi spem ponebant
qui locuti sunt vanitatem, et quorum dextera iniquitatis est. Nam sic
incipit dicere: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae.
Felicitas licita est. Non hic dixit fraudes, perjuria, rapinas,
scelera: felicitatem dixit quasi innocentium. Et si ista contemnenda
est; quemadmodum sunt plangendi illi, qui etiam rapinas faciunt, qui
furta, qui scelera, qui homicidia, qui adulteria et caetera quae
etiam ipsa mundana felicitas damnat?
25. Felicitatem saeculi quisquis magni pendit, alienigena est.
Videte qualem velit esse hominem de vita nova, qualem velit esse
hominem ad vasa pastoralia pertinentem, et ad gratiam Dei, et ad lac
quo nutrimur. Attendite jam: Quorum filii eorum sicut novellae
constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Forte
propterea sorores nolebant audire. Audiant ergo, velint, nolint, et
discant venire ad Dominicum, non in superbia Goliae, sed in
humilitate David. Numquid enim ista exponenda sunt? numquid obscura
sunt? Loquuntur homines vanitatem, et dicuntur alienigenae: non
pertinent ad haereditatem Christi, ad regnum ejus cui dicimus, Pater
noster: alienigenae computantur. Et quam dicunt felicitatem? Filii
eorum sicut novellae constabilitae: quasi propago propaginis. Habet
multos filios, multos nepotes; securus est adversus casus mortis.
Quasi non millia hominum plerumque unus casus absumat. Filii eorum
sicut novellae constabilitae. Ecce puta sint filii sicut novellae
constabilitae: nonne aliquando etiam novellas silvis vicinas silvarum
ignis absumit? Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cito
hinc transeamus: consulendum est pudori feminarum. Ipsae potius
habendo cognoscant quid habeant, quod nos commemorando erubescimus.
Filiae eorum ornatae sunt sicut similitudo templi. Cellaria eorum
plena, eructantia ex hoc in hoc. Quomodo dicimus de abundantibus:
Non habet ubi ponat, nescit quid habeat. Impletur unum cellarium,
et redundant fructus: redundant possessiones, eructant cellaria ex hoc
in hoc.
26. Goliae superbia ex terrena felicitate.---Oves eorum
fecundae, multiplicantes in exitibus suis. Intrant paucae; pariunt,
et exeunt multae: multiplicantes in exitibus suis. Anno priore tot
erant, hoc anno tot sunt. Gaudetur et exsultatur; tumescit Golias,
et ad certamen provocat superbus in ista felicitate: Quis mihi
potest? quis mihi audet? Si non illud dicunt homines quibus haec
abundant, si non quotidie unusquisque sentit in se. Habet aliquid
amplius quam vicinus; nonne dicit, Quis mihi potest? aut vicinus
iste si mihi fecerit injuriam non illi ostendo? Vide si non Golias
est provocans ad certamen. Sed procedit David, nudus armis
bellicis, armatus lapidibus paucis, prosternet omnem superbiam, id
est, justus homo: sicut martyres fecerunt, prostraverunt injustos.
Et eo tempore quo videbantur victores, ipsi vincebantur, quando in
his dux ipsorum diabolus superabatur.
27. In eos qui de felicitate terrena gaudent. Verum felicitatem
illam attendite: Oves eorum multiplicantes in exitibus: boves eorum
crassi. Non est ruina sepis. Sepis enim plerumque maceria esse
solet. Non est ruina sepis, neque exitus: omnia integra, omnia
perfecta, omnia plena. Neque clamor in plateis eorum: non lites,
non tumultus. Videte qualem felicitatem quasi innocentium describat:
ne dicat sibi quisque, Sed hoc dixit de illis qui rapiunt res
alienas. Non est hinc dictum aliquid: alibi fit talium mentio. Nam
manifestum est sceleratos esse puniendos. Et hinc debent intelligere
quae poena eos exspectet, quando innocens quisque cum his superbe
utitur et immoderate, reprobatur a Deo, et inter filios alienigenarum
computatur. Non enim et dives ille alienos fructus quaerebat, cui
successit regio in fructibus, et cum aestuaret, non habens quo
congregaret fructus mundanos, et non videret pauperes in quibus sibi
thesaurizaret in coelo: Destruam, inquit, apothecas meas et faciam
novas ampliores, et replebo eas. Unde, nisi de fructibus suis? Et
dicam animae meae: Habes multa bona, satiare. Dixit autem illi
Deus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae
praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Sicut ergo
in Evangelio, fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali
felicitate, quamvis illi felicitas de agro proprio esset, non de
rapinis alienis: sic et in isto psalmo temporali felicitati
insultatur, ut discat anima innovata et regenerata per gratiam lactis,
illam desiderare perpetuam et sempiternam beatitatem. Ideo vide
quomodo connectat: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae;
filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Cellaria eorum plena,
eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in
exitibus suis: boves eorum crassi. Non est ruina sepis, neque
exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui
haec sunt. Sed qui dixerunt? Quorum os locutum est vanitatem.
Superius enim descripti sunt.
28. Beatus populus quis. Tu autem quid dicis? Nam illi beatum
dixerunt populum cui haec sunt. Ego quid dico? Beatus populus cujus
est Dominus Deus ipsius. Ergo ille est beatus populus, qui pro
filiis suis et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro
fecunditate ovium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate
aedificiorum, pro pace ac litibus et jurgiis civilibus, pro ista omni
felicitate, Deum suum vult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus,
qui condidit omnia, et dicat, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
(Psal. LXXII, 28): colat eum gratis; colat quando ista
dat, et quando aufert, et quando non dat: et nihil sic timeat, quam
ne ipse se auferat. Itaque christianus populus, fratres, qui dicit
in corde suo, Quidquid vult auferat, se ipsum mihi non auferat,
Beatus est populus, cujus est Dominus Deus ipsius.
|
|