|
1. Charitate cantatur canticum novum. Quoniam scriptum est,
Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum
psallam tibi; decem chordarum psalterium, decem praecepta Legis
intelliguntur. Cantare autem et psallere, negotium esse solet
amantium. Vetus enim homo in timore est, novus in amore. Ita etiam
duo Testamenta discernimus, vetus et novum, quae in allegoria dicit
Apostolus etiam in Abrahae filiis figurari, uno de ancilla, altero
de libera: Quae sunt, inquit, duo Testamenta (Galat. IV,
22, 24). Servitus enim pertinet ad timorem, libertas ad
amorem. Dicit enim Apostolus: Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15).
Dicit et Joannes: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas
foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Charitas ergo cantat
canticum novum. Nam timor ille servilis in veteri homine constitutus,
potest quidem habere psalterium decem chordarum, quia et Judaeis
carnalibus data est ipsa Lex decem praeceptorum: sed cantare in illa
non potest canticum novum; sub Lege est enim, et implere non potest
Legem. Organum ipsum portat, non tractat; et oneratur psalterio,
non ornatur. Qui autem sub gratia est, non sub Lege, ipse implet
Legem: quia non est ei pondus, sed decus; nec timenti tormentum
est, sed amanti ornamentum. Spiritu enim dilectionis accensus, jam
in psalterio decem chordarum cantat canticum novum.
2. Lex impletur charitate. Nam sic dicit Apostolus: Qui enim
diligit alterum, Legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non
homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est
aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum
tanquam te ipsum. Dilectio proximi, malum non operatur. Plenitudo
autem Legis, charitas (Rom. VIII, 8-10). Dominus etiam
quia dixerat, Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V,
17); propterea tale mandatum discipulis dedit, unde Lex ab eis
posset impleri: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem
diligatis (Joan. XIII, 34). Non ergo mirum, si mandatum
novum cantat canticum novum: quia, sicut dictum est, psalterium decem
chordarum decem praecepta sunt Legis, et plenitudo Legis dilectio
est. Paucas autem inde chordas commemorare Apostolus voluit, ut ex
eis caetera intelligantur, ubi ait, Nam, Non adulterabis, Non
homicidium facies, etc. Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex
quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere (Matth.
XXII, 37-40), satis ostendens dilectionem esse plenitudinem
Legis: ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria
quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera.
Sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem Dei, ita septem
caetera dilectioni proximi deputantur.
3. Praecepta tria ad Deum pertinentia. Sabbatum spirituale.
Sabbatum sabbatorum. Primum est illorum trium: Audi, Israel;
Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Non
facies tibi idolum aut cujusquam similitudinem, neque quae in coelo
sursum, neque quae in terra deorsum; et caetera quibus ad unius Dei
cultum relicta idolorum fornicatione constringit. Secundum autem
praeceptum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum.
Tertium, de observatione sabbati (Exod. XX, 2-11). Credo
propter Trinitatem tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei.
Unitas enim divinitatis a Patre habet exordium: inde primum
praeceptum de uno Deo maxime loquitur. Admonemur autem secundo
praecepto, ne Filium Dei creaturam putemus, si eum acceperimus
inaequalem Patri. Omnis enim creatura, sicut dicit Apostolus,
vanitati subdita est (Rom. VIII, 20): ibi autem
praecipitur, ne nomen Domini Dei nostri in vanum accipiamus. Jam
vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus, promittit requiem
sempiternam, quae sabbato figuratur: unde nos sabbatum spiritualiter
observamus, si non faciamus opera servilia. Ab his enim etiam carnali
intellectu Judaei sabbato prohibentur. Quia autem spiritualia vult
intelligere opera servilia, audiat Dominum dicentem, Omnis qui facit
peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).
Peccatum autem non solum illud est, quod in turpi aut iniquo facto
apparet hominibus; sed etiam si habeat speciem boni operis, et tamen
propter mercedem temporalem fiat, non propter requiem sempiternam.
Quodlibet enim quisque facit, si hoc animo facit, ut terrenum
emolumentum consequatur, serviliter facit, et ideo sabbatum non
observat. Gratis enim amandus est Deus: nec anima potest nisi in eo
quod diligit, requiescere. Aeterna autem requies ei non datur, nisi
in dilectione Dei, qui solus aeternus est; et ipsa est perfecta
sanctificatio, et spirituale sabbatum sabbatorum. Quapropter quoniam
in Spiritu sancto sanctificamur, quis est quem non moveat ad magnum
sacramentum intelligendum, quod in tribus praeceptis ad Deum
pertinentibus tertium praeceptum est de sabbato? Et in his omnibus
quae Scriptura in libro Genesis Deum fecisse commemorat, non ibi
dicitur sanctificasse nisi diem septimum, quod significabat sabbatum
(Gen. II, 3).
4. Praecepta septem quae proximum spectant. Septem vero
praeceptorum quae dilectioni proximis tribuuntur, primum est: Honora
patrem tuum et matrem tuam. Secundum: Non occides. Tertium: Non
moechaberis. Quartum: Non furaberis. Quintum: Non falsum
testimonium dices. Sextum: Non concupisces uxorem proximi tui.
Septimum: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX,
12-17). Huic distributioni manifeste attestatur Apostolus, ubi
dicit, Honora patrem tuum et matrem tuam; quod est mandatum primum
(Ephes. VI, 2).
Quaeritur enim, et non in toto Decalogo invenitur primum: quia decem
mandatorum illud est primum ubi de uno Deo colendo praecipitur. Et
ideo de honorandis parentibus scriptum in alia tabula, primumque est,
quia inde incipiunt praecepta quae ad dilectionem proximi referuntur.
5. Canticum novum cantare cujusnam sit. Donatistae illud non
cantant. Cantemus ergo canticum novum, psallentes psalterio decem
chordarum. Hoc est canticum novum, gratia novi Testamenti, quod nos
a vetere homine discernit, qui primus factus est de terra terrenus.
De limo enim factus est, et amissa beatitudine in miseriam jure
projectus est, quoniam praecepti praevaricator exstiterat. Sed quid
dicit apud prophetam, qui gratias agit gratiae Dei per remissionem
peccatorum reconcilianti nos Deo, et renovanti praeteritam
vetustatem? Eduxit me, inquit, de lacu miseriae, et de luto limi:
et posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos: et immisit
in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX,
3, 4). Hoc est canticum novum, quod psallit in psalterio decem
chordarum. Nemo enim laudat Deum, id est, dicit hymnum, nisi ori
suo factis consentiat, Deum et proximum diligendo. Nec se
arbitrentur rebaptizatores Donatistae ad novum canticum pertinere: non
enim cantant canticum novum, qui ab Ecclesia, quam Deus in omni
terra esse voluit, superba impietate praecisi sunt. Etenim alio loco
idem propheta dicit: Cantate Domino canticum novum; cantate
Domino, omnis terra. Qui ergo cantare cum omni terra non vult, a
vetere homine non recedens, non cantat canticum novum, nec psallit in
psalterio decem chordarum: quia hostis est charitatis, quae sola
Legis est plenitudo, quam decem praeceptis ad charitatem Dei et
proximi pertinentibus dicimus contineri.
|
|