|
1. Canticum novum cantare, cujus sit. Admoniti sumus cantare
Domino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum,
res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res est amoris.
Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quae
sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum. Ad unum
enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, Testamentum
novum. Ergo homo novus, et cantabit canticum novum, et pertinebit ad
Testamentum novum.
2. Charitas ex Deo. Nemo est qui non amet: sed quaeritur quid
amet. Non ergo admonemur, ut non amemus: sed ut eligamus quid
amemus. Sed quid eligimus, nisi prius eligamur? Quia nec
diligimus, nisi prius diligamur. Joannem apostolum audite. Ille est
apostolus, qui super pectus Domini discumbebat, et in eo convivio
coelestia secreta bibebat (Joan. XIII, 23). Ex illo potu,
et ex illa felici ebrietate ructavit, In principio erat Verbum
(Id. I, 1). Humilitas excelsa, et ebrietas sobria! Ille ergo
magnus ructator, hoc est praedicator, inter caetera quae bibit de
Dominico pecctore, etiam hoc dixit: Nos diligimus, quia ipse prior
dilexit nos (I Joan. IV, 10). Multum enim dederat homini,
quandoquidem de Deo loquebatur, dicendo, Nos diligimus. Qui?
quem? Homines Deum, mortales immortalem, peccatores justum,
fragiles immobilem, factura fabrum. Nos dileximus : et hoc unde
nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quaere unde homini diligere
Deum: nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus.
Dedit se ipsum quem dileximus: dedit unde diligeremus. Quid enim
dedit, unde diligeremus, apertius audite per apostolum Paulum:
Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? num
forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5).
3. Amamus Deum de Deo. Idola cordis. Habentes ergo tantam
fiduciam, amemus Deum de Deo: imo quia Spiritus sanctus Deus est,
amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam; amemus Deum de Deo?
Certe quia dixi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis; ideo est consequens ut quia
Spiritus sanctus Deus est, nec diligere possumus Deum, nisi per
Spiritum sanctum, amemus Deum de Deo. Hinc est ergo consequens.
Audite apertius ipsum Joannem: Deus charitas est; et qui manet in
charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV,
8, 16). Parum est dicere, Charitas ex Deo est. Quis nostrum
auderet dicere quod dictum est, Deus charitas est? Dixit qui noverat
quod habebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit
sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest
cogitare, non qualem meruit invenire? Talis est Deus? Non, sed
talis est. Quid lineamenta disponis? quid membra componis? quid
staturam placitam formas? quid pulchritudinem corporis imaginaris?
Deus charitas est. Quis color est in charitate? quae lineamenta?
quae forma? Nihil horum videmus; et tamen amamus.
4. Amor infimus. Audeo dicere Charitati vestrae: in inferioribus
attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque
terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis
pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad superiora et
mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimam
feminam: movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris
vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit eum, nonne omnis ille
aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, et ab eo quod
intenderat quodam modo resilit, avertitur, offenditur, odisse etiam
ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt
omnia quae illexerant? Ibi sunt: et tamen ardebat in eo quod
videbat, et de corde exigebat quod non videbat. Si vero cognoscat
quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit? Videt illa
illum, videt ille illam, amorem nemo videt: et tamen ipse amatur qui
non videtur.
5. Deus continuo, cum amatur, habetur. Erigite vos ab ista
lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima charitate. Deum
non vides; ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus
amantur, et non habentur; sordide quaeruntur, nec tamen continuo
possidentur? Numquid hoc est aurum amare, quod aurum habere? Multi
amant, et non habent. Numquid hoc est habere latissima et lautissima
praedia, quod multi amant, et non habent? Numquid hoc est amare
honorem, quod habere honorem? Multi sine honore inardescunt habere:
quaerunt habere, et plerumque ante moriuntur, quam inveniant quod
quaerebant. Deus nobis de compendio se offert: clamat nobis, Amate
me, et habebitis me; quia nec potestis amare me, nisi habueritis me.
6. Cantandum Domino, et oribus et moribus. O fratres, o filii,
o catholica germina, o sancta et superna semina, o in Christo
regenerati et desuper nati! audite me; imo per me cantate Domino
canticum novum. Ecce, inquis, canto. Cantas, plane cantas.
Audio: sed contra linguam testimonium non dicat vita. Cantate
vocibus, cantate cordibus, cantate oribus, cantate moribus: Cantate
Domino canticum novum. Quaeritis quid decantetis de illo quem
amatis? Sine dubio de illo quem amas, cantare vis: laudes ejus
quaeris, quas cantes. Audistis, Cantate Domino canticum novum.
Laudes quaeritis? Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Laus cantandi,
est ipse cantator. Laudes vultis dicere Deo? Vos estote quod
dicatis. Laus ipsius estis, si bene vivatis. Laus enim ejus non est
in synagogis Judaeorum, non est in insania Paganorum, non est in
erroribus haereticorum, non est in plausibus theatrorum. Quaeritis
ubi sit? Vos attendite, vos estote. Laus ejus in Ecclesia
sanctorum. Quaeris unde gaudeas quando cantas? Laetetur Israel in
eo qui fecit eum: et unde laetetur non invenit nisi Deum.
7. Pretium quo charitas comparanda. Bene, fratres mei,
interrogate vos ipsos, cellas interiores discutite: videte, et
attendite quid habeatis de charitate, et hoc quod inveneritis augete.
Attendite ad talem thesaurum, ut intus divites sitis. Caetera certe
quae magnum habent pretium, cara dicuntur; nec frustra. Aspicite
consuetudinem sermonis vestri: carius est illud, quam illud. Quid
est, Carius est, nisi, pretiosius est? Si carius dicitur,
quidquid pretiosius est; quid carius ipsa charitate, fratres mei?
Quod est, putamus, pretium ejus? unde invenitur pretium ejus?
Pretium tritici, nummus tuus; pretium fundi, argentum tuum; pretium
margaritae, aurum tuum: pretium charitatis, tu. Quaeris ergo unde
possideas fundum, gemmam, jumentum: fundum quaeris unde emas, et
quaeris apud te. Si vis autem habere charitatem, quaere te, et
inveni te. Quid enim times dare te, ne consumas te? Imo si te non
dederis, perdis te. Ipsa charitas per Sapientiam loquitur, et dicit
tibi aliquid, unde non expavescas quod dictum est: Da te ipsum. Si
quis enim vellet tibi fundum vendere, diceret tibi, Da mihi aurum
tuum: et si quis aliud aliquid, Da mihi nummum tuum, da mihi
argentum tuum. Audi quid tibi dicat ex ore Sapientiae charitas: Da
mihi, fili, cor tuum (Prov. XXIII, 26). Da mihi,
inquit: quid? Fili, cor tuum. Male erat, quando a te erat,
quando tibi erat: per nugas enim et amores lascivos perniciososque
trahebaris. Tolle inde. Ubi trahis? ubi ponis? Da mihi, inquit,
cor tuum. Sit mihi, et non perit tibi. Vide enim, si aliquid
voluit dimittere in te, unde ames vel te, qui tibi dicit : Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
tota mente tua. Quid remanet de corde tuo, unde diligas te ipsum?
quid de anima tua? quid de mente tua? Ex toto, inquit. Totum
exigit te, qui fecit te.
Sed noli tristis esse, quasi nihil unde gaudeas remaneat in te.
Laetetur Israel, non in se, sed in eo qui fecit eum.
8. Proximus quantum diligendus. Respondebis, et dices: Si nihil
mihi remansit, unde diligam me; quia ex toto eorde, et ex tota
anima, et ex tota mente jubeor diligere eum qui fecit me; quomodo
secundo praecepto jubeor diligere proximum tanquam me? Hoc est magis
unde debes ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente proximo.
Quomodo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII,
37, 39). Deum ex toto me: proximum sicut me. Unde me, unde
te? Vis audire unde diligas te? Ex hoc diligis te, quia Deum
diligis ex toto te. Putas enim Deo proficere, quod diligis Deum?
et quia diligis Deum, Deo aliquid accedit? et si tu non diligas,
minus habebit? Cum diligis, tu proficis: tu ibi eris, ubi non
peris. Sed respondebis, et dices, Quando enim non dilexi me?
Prorsus non diligebas te quando Deum non diligebas, qui fecit te.
Sed cum odisses te, putabas quod amares te. Qui enim diligit
iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).
9. Precatio post sermonem. Conversi ad Dominum Deum Patrem
omnipotentem puro corde, ei, quantum potest parvitas nostra, maximas
atque uberes gratias agamus: precantes toto animo singularem
mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire
dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua
virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet,
spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat:
per Jesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit
et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
|
|